initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_6. Psalmi 80-96*>

Psalmus 95

Numérotation du verset  95,1 
interl.|  prophete qui hic loquitur

1 Codd. : Ps. 95 : D30 ΩF ΩP ΩR P748 Bari3 Rusch Ps-G
2 qui] corr. , que Ps-G
David 
marg.|  PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. In Veteri Testamento legitur quod domus Dei id est templum a Babylonis destructum post septuaginta annos captivitatis (quando filii Israel permittente Cyro rege redierunt Hierosolymam sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno) reedificatum est per quam reedificationem intelligitur spiritalis reedificatio temple de quo dicit apostolus : Templum Dei sanctum est quod estis vos hoc templum per peccatum a diabolo subversum est et homo in lege peccati et mortis captivatus. Sed per Christum reedificatur toto orbe et homo a captivitate ne pereat liberatur de qua spiritali non illa actuali agit hic psalmus.
marg.|  CASSIODORUS. Premonuit Iudeos in precedenti psalmo ut deposita duritia Christum crederent sed quia erat mansura nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prelatos loquitur ut ipsi cantent et annuntient.
marg.|  Admonet propheta in hoc psalmo generaliter omnes ut quisque pro persona quam portat sue reparationi adgaudeat. Predicatores quidem hortatur (!) ad annuntiandum que huic edificationi sunt congrua ; ceteros vero ut fideliter exequantur que illis a predicatoribus fuerunt patefacta.

Psalmus David Ps-G ( W V D ) Rusch ] Laus David ΩS, Canticum ipsi David Clementina, om. Ps-G
Gr79 ; om. Rusch | edificationi] hedificationi Gr79
quando domus edificabatur 
interl.|  toto orbe
post captivitatem
interl.|  que sub diabolo fuit post peccatum sicut actualis sub Zorobabel post captivitatem Babylonis

post Ps-G ] per cacogr. Rusch | Psalmus... captivitatem] + canticum huic David Ps-G , Canticum huic David quando enim domus edificabatur post captivitatem D30
Numérotation du verset  95,I 
Cantate 
interl.|  ad omnes gentes communiter loquitur
Domino 
interl.|  Patri
canticum novum \
interl.|  quod cantat qui amat
interl.|  exuentes veterem hominem cum actibus suis et induentes novum
marg.|  CANTICUM  NOVUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vetus cantat cupiditas novum caritas que ipsa est novum canticum. Cantare est edificare. Paries de albatus est hypocrisi que foris lucet intus lutum est de isto dicitur pariete non coniuncto aliis sed singulariter erecto ubi si ostium facias quisquis intraverit foris est.
cantate Domino 
interl.|  Filio
omnis terra. 
interl.|  omnes homines unde domus edificatur
Numérotation du verset  95,2 II
Cantate Domino 
interl.|  Spiritui Sancti
marg.|  DOMINO. HIERONYMUS. CASSIODORUS. Ter Domino ad distinguendam personarum Trinitatem quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone id est crebra repetitio sententie que exaggerat in laudem vel vituperationem.
et benedicite 
interl.|  ut dicatis salutare

et Ps-GB V D) Ω Bari3 P748 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 ( grecus et hebr. et anti. non interponunt ) Ps-G
nomini eius \
interl.|  quod est Iesus
annuntiate 
interl.|  sic crescit edificatio
interl.|  ad prelatos loquitur
marg.|  ANNUNTIATE. Ad prelatos loquitur annuntiate quia sic crescit edificationem domus.
de die in diem salutare eius.
marg.|  DE  DIE  IN  DIEM. CASSIODORUS. Vetus et novum testamentum dies qui eterno sole clarescutnillud prenuntiat hoc factum indicat.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Annuntiat ergo de die in diem qui utriusque testamenti auctoritate utitur. In annuntiatione salvatoris illa duo testamenta tamquam duo dies unam lucem faciunt. Non lucet unum sine altero. Ideoque in Levitico omne animal quod findit ungulam et ruminat mundum est id est quod duas ungulas habet quia mundus est qui duo testamenta servat quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur.

de die in diem Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch cum Ps-R] diem de die Ps-G , inter gentes praem. Bari3* (eras.)
Numérotation du verset  95,3 III
interl.|  ubi
Annuntiate inter gentes 
interl.|  pretermissis Iudeis pro contumacia
gloriam eius \
interl.|  non vestram
in omnibus populis 
interl.|  non quibusdam gentibus
mirabilia eius. 
Numérotation du verset  95,4 IV
Quoniam magnus 
interl.|  potentia
Dominus 
interl.|  etsi homo
interl.|  Christus
marg.|  MAGNUS  DOMINUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Parvulus factus quia vos parvi intelligite magnum et eritis in illo magni.
et laudabilis 
interl.|  bonitate
interl.|  non potest dici
nimis \ terribilis est 
interl.|  adversis sibi et suis qui territus fuit inter homines

nimis Ps-G (plerique codd. edd.) Rusch cum Ps-R] valde Ps-G
super omnes deos. 
interl.|  quos colebant gentes dum in captivitate erant
Numérotation du verset  95,5 V
Quoniam 
interl.|  laus per comparationem
omnes dii gentium demonia \ {t. 2 : Erfurt, f. 289va ; facsim., p. 578a} [Rusch, f. 289va ] Dominus autem 
interl.|  quia parum erat esse super demonia

Dominus autem Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] at vero Dominus Ps-G
celos fecit. 
interl.|  ubi habitare non possunt demonia ad litteram
marg.|  VEL  CELOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Apostolos et angelos unde si celos fecit et angelos tunc et apostolos qui demonibus imperant.
Numérotation du verset  95,6 VI
Confessio et pulchritudo in conspectu eius \
interl.|  CASSIODORUS. hec est utilitas que venit omnibus cantantibus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. confitendo de fedo fit homo pulcher. Si amas pulchritudinem confitere ut sic sis pulcher id est iustus et ideo prius dicit confessio et post pulchritudo
marg.|  IN  CONSPECTU  EIUS. Tales enim confitentes scilicet et iusti ipsum conspiciunt et conspiciuntur ab eo.
sanctimonia 
interl.|  vel sanctitas
et magnificentia 
interl.|  est inde scilicet ex canti
marg.|  SANCTIMONIA  ET  MAGNIFICENTIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi qui vult esse magnificus et potens ut sunt angeli prius sit sanctus quod fit ex eo sanctificante. Non enim per te postes esse sanctus. Eo ergo sanctificante aliquis fit sanctus et ita magnificus.
in sanctificatione eius. 
interl.|  et hec sanctimonia est
Numérotation du verset  95,7 VII
Afferte 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc ergo debent gentes facere quibus annuntiatum est
Domino 
interl.|  vos
marg.|  AFFERTE  DOMINO. CASSIODORUS. Secunda pars ubi ad subditos loquitur.  DOMINO. Non sit spes in homine non in Baptista. Maledictus enim qui ponit carnem brachium suum.   Patrie ut nullus excipiatur indigena vel peregrinus.
patrie gentium+ afferte Domino gloriam et honorem \ 
interl.|  non nobis ut qui annuntiaverunt non sibi sed Domino annuntiaverunt
marg.|  GLORIAM. CASSIODORUS. Quando bene conversatur homo in quo glorificatur Deus.
marg.|  HONOREM cum de bonis gratia refertur unde non est inventus qui daret honorem Deo nisi hic alienigena.
Numérotation du verset  95,8 
afferte Domino gloriam nomini eius. 
interl.|  non nomini hominum
Numérotation du verset  95,VIII 
Tollite 
interl.|  ne vacui intretis
hostias 
interl.|  sacrificium Deo spiritus contribulatus superbus inanis intrat
et introite in atria eius \
interl.|  prophetica vel que sunt in terra id est sitis conformes populo eius
marg.|  IN  ATRIA. CASSIODORUS. Atria prophete vel apostoli quibus itur ad Dominum de atriis prophetis vel apostolis venitur in atrium catholice Ecclesie ubi maiestas adoratur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel introite in atria id est in doctrinam prophetarum et apostolorum. Adorate in atrio sancto eius id est in catholica Ecclesia vel per atria prophetiam per atrium evangelium.
Numérotation du verset  95,9 
adorate Dominum in atrio sancto eius. 
interl.|  in catholica Ecclesia
Numérotation du verset  95,IX 
Commoveatur 
interl.|  ut convertatur ad penitentiam vel a facie submoveatur
marg.|  COMMOVEATUR. Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret introite et adorate vos boni. Terra autem etc.
a facie eius 
interl.|  a presentia gratie
universa terra \
interl.|  amatores seculi
marg.|  UNIVERSA  TERRA. CASSIODORUS. Non pars aliqua. Ne quis ergo dicat. Ecce hic Christus ecce illic subdit. Etenim correxit orbem terre etc.
Numérotation du verset  95,10 
dicite 
interl.|  ut hoc sit
interl.|  vos boni
marg.|  DICITE. CASSIODORUS. Quod regnavit et correxit et iudicavit.
marg.|  REGNAVIT A  LIGNO. Alia littera. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. crucis quo transit homo mare et fit orbis qui non movetur.
in gentibus quia Dominus 
interl.|  Christus victo diabolo
regnavit. 
interl.|  innotuit rex mundo qui semper regnat apud Patrem
Numérotation du verset  95,X 
Etenim correxit 
interl.|  Ecclesiam toto orbe ubi fit edificatio
interl.|  post resurrectionem
orbem terre10  qui 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cur ergo dicit hereticus non solum motum sed et diminutum

10  terre Ps-G (C I ΨB D) ΩM ΩS ΩF ΩR Rusch edd. cum Ps-R ] om. Ps-G D30 P748 Cor2 (hebr. et anti. et Ieron. non interponunt terre neque grecus) ΩP
non commovebitur11   \ iudicabit 
interl.|  post

11  commovebitur Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] movebitur Ps-G
populos in equitate. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. etiam dolebunt qui equitatem eligere noluerunt
marg.|  POPULOS  IN  EQUITATE. CASSIODORUS. Alii addunt. Et gentes in ira sua populos ergo id est bonos iudicabit in equitate. Gentes vero id est malos in ira sua.
interl.|  unde
Numérotation du verset  95,11 XI
Letentur celi 
interl.|  qui narrant gloriam Dei
interl.|  quam compluunt celi
commoveatur mare 
interl.|  seculum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omne seculum concitatum est contra Ecclesiam cum dilataretur toto orbe vel commoveatur in melius vel ad gaudium in secundo adventu
et plenitudo eius \
interl.|  a maximo ad minimum
Numérotation du verset  95,12 
gaudebunt campi 
interl.|  omnes leves mites equi
et omnia que in eis sunt.12   
interl.|  omnes vires sensus ratio
interl.|  diversorum officiorum ministri13 

12  vv. XI : Letentur... sunt] om. ΩF
13  Gr79 ; om. Rusch
Numérotation du verset  95,XII 
Tunc exultabunt 
interl.|  quia precisi ab oleastro et inserti in olivam
interl.|  Cum sic edificatur domus14 
marg.|   Tunc 15    exultabunt omnia ligna silvarum . Ligna enim silve gentes vocate sunt quia in infidelitate sua torte infructuose semper fuerunt.16   
marg.|  TUNC  EXULTABUNT. CASSIODORUS. HIERONYMUS.   Tunc quando corriget vel hec omnia de secundo adventu. Mare seculum et plenitudo eius commoveatur ad gaudium in secundo adventu quod erit quia   gaudebunt campi et omnia que in eis ut in littera.   Tunc id est in secundo adventu   exultabunt omnia ligna silvarum id est gentes converse que fuerunt invente « in campis silve »   a facie Domini quoniam venit id est veniet iudicare terram.

< Non hab. > Bernardus Claraevallensis ; Bruno Remensis (pseudo), In Ps., ps. cit., PL 152 ; Patrologia Latina ; Library of Latin Texts [MM2017].
Ps. 131, 6.

16  Codd. : Gr79 ; om. Rusch
14  Gr79 ; om. Rusch 15  Tunc] BB. praem. auctor. Gr79 | gentes vocate] coniec., gts vocate ! Gr79
omnia ligna silvarum
interl.|  pagani gentes
interl.|  abscisa in edificium Ecclesie modo domus Dei
interl.|  pagani inculti more silvestri assumpti in edificium17 
17  Gr79 ; om. Rusch
Numérotation du verset  95,13 
a facie Domini 
interl.|  vel ante faciem
interl.|  de presentia Domini18 
18  Gr79 ; om. Rusch
quia venit \
interl.|  primo redimere19 

19  Codd. : Gr79 ; om. Rusch
quoniam venit 
interl.|  secundo iudicare20 
interl.|  id est postea « venturus est iudicare vivos et mortuos »
marg.|  QUONIAM  VENIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. [b] Primo venit in Ecclesia in nubibus, id est apostolis, et implevit totum orbem. [a] Unde : « Amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus » cui adventui qui credit exultabit in21  ultimo adventu.22   

Symbolum fidei Apostolorum nuncupatum.
Mt. 26, 24 ut ref. Augustinus infra laud.
Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 95, 14), CCSL 39, p. 1351.9-13 sqq. : « [a] Haec primo uox ipsius sonuit in euangelio : amodo uidebitis filium hominis uenientem in nubibus. quid est : amodo? nonne dominus postea uenturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? prius uenit in praedicatoribus suis, et impleuit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui ut non expavescamus secundum […] [b] Prius uenit in praedicatoribus suis, et impleuit totum orbem terrarum. non resistamus primo aduentui, ut non expauescamus secundum ».

20  Codd. : Gr79 ; om. Rusch
22  Codd. : P106 (sine lem.) Rusch
21  exultabit in] et exultabit et P106
iudicare terram.23   
interl.|  venit iudicare et vere iudicabit
interl.|  enim
interl.|  Quomodo ?24 

24  Codd. : Gr79 ; om. Rusch

23  <divisio.> silvarum... venit\ D30 ΩF ΩR Bari3 , silvarum... domini\... venit P748, silvarum\... venit’ P15613
Numérotation du verset  95,XII 
Iudicabit orbem terre 
interl.|  non partem
interl.|  Populum gentium per orbem diffusum25 
marg.|  ORBEM. CASSIODORUS. Omnem hominem generaliter includit secundum equitatem Dei iudicandum. Sed quomodo exponit populos. In veritate quia in separatione duo erunt populi quibus dabit scientiam26  veritatis ut alii in vitam alii in penas eant.27 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Orbem dicit omnes filios Adam, id est omnes homines qui fuerunt in eo unus homo qui tunc fuit in uno loco sed modo dispersus est per totum orbem quem Adam significat secundum grecam linguam. Quattuor enim littere sunt in hoc nomine : alpha, delta, alpha, mu 28  et quattuor partes orbis has in capite litteras habent. Anatole dicunt <esse> orientem, dysis occidentem, arctos aquilonem29  , mesembria meridiem.30 

Cf. v. g. Alcuinus, In Io. 2, 20, PL 100, 777A -B : « Sparsus vero fuit primus Adam per universum mundum, qui in secundo collectus est; quod significat nomen Adam, qui quatuor litteris scribitur, id est : Alpha, Delta, iterum Alpha, et My : quae quatuor litterae, quatuor partes [777B] orbis designant, in quas sparsus est Adam in filiis suis. Ideo in principiis nominum partium mundi hae quatuor litterae leguntur; nam ἄρκτος, quod est Septentrio, ab Alpha incipit; et δυσις, quod est Occidens, a Delta incipit; et ἀνατολή, quod est Oriens, ab Alpha incipit; μεσημβρίος, quod est Meridies, a My incipit : quae sunt quatuor partes orbis, ab his quatuor litteris incipientes ». > Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 10, par. 12, CCSL 36, lin. 1-11 : « Quid ergo sibi uult numerus quadragenarius senarius? interim ipse adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor uerborum graecorum. si enim ista uerba quatuor scribas sub inuicem, id est, nomina quatuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis (unde dicit dominus a quatuor uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium), si enim facias ista quatuor nomina graeca, ἀνατολὴ, quod est oriens; δύσις, quod est occidens; ἄρκτος, quod est septentrio; μεσημβρία, quod est meridies; anatole, dysis, arctos, mesembria, capita uerborum adam habent ». Potius quam Isidorus Hispalensis (pseudo), Testimonia diuinae scripturae <et patrum> (CPL 0385), Test. patrum, c. 11, CCSL 108D, A. Lehner, 1987), p. 55-127, lin. 7. < Parall . > Glossa ordinaria (Io. 2, 20)

25  Codd. : Gr79 ; om. Rusch
27  Codd. : P106 sine auctor. et lem., Rusch
30  Codd. : Rusch ; om. P106
26  scientiam] sententiam P106 28  mu] scrips. , mie Rusch 29  anatole] anatholeti cacogr. forte pro anatolen Rusch | arctos] corr., arcton Rusch
in equitate \
interl.|  quia “in auditu auris obedivit” evangelio31 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quid verius et equius quam electos secum congregare ad iudicandum ceteros dividere hos ad dexteram qui fecerunt misericordiam illos qui non fecerunt ad sinistram
interl.|  Iudeos qui legem habentes per legem iudicabuntur.32 

1Cor. 2, 9.

31  Codd. : Gr79 ; om. Rusch
32  Codd. : Gr79 ; om. Rusch
et populos
interl.|  quos utrosque a Deo separaverat primi parentis in obedientia 33 

33  Codd. : Gr79 ; om. Rusch
in veritate sua.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 95), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_6.xml&chapitre=26_6_95)