initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 100

Numérotation du verset  100,1 
 David psalmus.
marg.|  PSALMUS  IPSI  DAVID. CASSIODORUS. Psalmus iste continet formam perfecte sanctitatis ut centisimus numerus perfectus est.
marg.|  IPSI  DAVID. Ut totum quod hic docetur virtutibus Christi applicetur nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere mala renuere que est perfecta conversatio vite.
marg.|  CASSIODORUS. Cantat hic Christus et nos in illo.
marg.|  CASSIODORUS. Prius de misericordia et iudicio proponit.

1 Codd. : Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79 Rusch 2 David psalmus Ps-G D14 ] Psalmus ipsi David. Vox Christi ad patrem dereliquus sanctorum D30
Numérotation du verset  100,I 
Misericordiam 
interl.|  que modo
et iudicium \
interl.|  in futuro
marg.|  MISERICORDIAM  ET  IUDICIUM. CASSIODORUS. Hec duo mutua societate iunguntur in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic et premissa causa quare sic se habet sicut postea subdit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De misericordia et iudicio nemo de misericordia presumat ad impunitatem quia est ei iudicium nemo immutatus in melius iudicium timeat quia precedit misericordia semper hec simul in eo sunt sed per tempora secundum effectus distinguuntur misericordia nunc iudicium in futuro.

et iudicium P105 25 ( in ras. )
cantabo tibi Domine. 
interl.|  ad tuum honorem qui utroque laudabiliter uteris
interl.|  et
Numérotation du verset  100,II 
Psallam 
Numérotation du verset  100,2 
et intelligam in via immaculata \
interl.|  HIERONYMUS. AUGUSTINUS. psallere est in hilaritate operari et intelligere non potes nisi in via immaculata sed in ea intelligitur quando ad nos veniat Deus
marg.|  PSALLAM  ET  INTELLIGAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc dat psallere ut intelligam mente quod oculis non patet id est credam quod Dominus veniet quem iste tantum desiderat qui veniet in via immaculata.
marg.|  CASSIODORUS. Quia mundum transivit sine peccato vel ego psallam et intelligam existens in via immaculata quando etc. Vel psallam hilariter operabor et per hoc intelligam.
quando
interl.|  id est quia
venies ad me. 
interl.|  quasi ope tua psallam et intelligam
interl.|  ante etiam quam intelligerem
marg.|  QUANDO  VENIES  AD  ME. In secundo adventu vel obitu cuiusque. Vel quando venias ad me per carnem in primo adventu quia in via immaculata.
Numérotation du verset  100,III 
Perambulabam 
interl.|  vel deambulabam. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Angustias patitur omnis malitia sola innocentia lata est ubi deambuletur
marg.|  PERAMBULABAM. CASSIODORUS. Secundo que sit via immaculata exponit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Perambulabam . Que est   via immaculata  ? Ea ab innocentia incipit et in illa consumatur et non est opus multis verbis. Innocens esto et #pe<r>fecisti iustitiam. Sed duobus modis nocet homo videlicet si facit miserum et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet.
marg.|  CASSIODORUS. Perambulabam . Quasi transitoria non quesivi sed cucurri viam mundi existens   in medio domus tue . Innocentia hoc potest ut faciat habitare   in medio domus Dei quasi honorabile exemplum aliorum.
interl.|  exemplo omnium
domus mee*.
interl.|  vel : tue
interl.|  id est Ecclesie vel cordis in quo quiete habitat bene conscius alii foras pelluntur quasi a fumo vel stillicidio vel mala uxore et in nugis extra quiescunt qui intus non bene possunt

mee Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79] tue Rusch cum Ps-R
tue] corr. , mee Rusch cum Ps-G
Numérotation du verset  100,3 IV
Non proponebam 
interl.|  id est non diligebam
interl.|  id est nec complacuit mihi in iustitia alterius facientis prevaricationem
marg.|  NON  PROPONEBAM. CASSIODORUS. Innocentiam per partes exponit. Primo quia nihil habet cum malis dicit : non proponebam usque oculi mei post quod pars ei cum iustis et quod versutias diaboli de corde fugat ibi in matutinis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non proponebam. Quasi perambulabam in innocentia hac utique dicit totus Christus quod non proponebam id est non diligebam rem iniustam.
ante oculos meos rem iniustam \
interl.|  sed
interl.|  exponit rem iniustam
facientes 
interl.|  a me expuli prevaricationes sed non homines
prevaricationes 
interl.|  qui legem Dei non faciunt et si in Ecclesia sint
odivi.
Numérotation du verset  100,V 
Non adhesit mihi 
interl.|  non consensi non rectis
marg.|  NON  ADHESIT. CASSIODORUS. #Exponit prevaricationes. Cor pravum qui prevaricatur corde declinantem hereticum qui a catholicis dissentit et qui a rectis semitis deviat non agnoscebam quia et si signati nobiscum sacramentis non tamen veri sunt.
Numérotation du verset  100,4 
cor pravum \
interl.|  tortum
interl.|  quod habet qui non vult omnia que Deus vult et si timet infirmus quod presignavit timens Iesus tamen subdat se Deo dicens fiat tantum voluntas tua vitet malum quantum potest et si non potest subeat
declinantem 
interl.|  declinat qui dissimilis est
interl.|  quem proposui primus ad imitandum
a me malignum non cognoscebam. 
interl.|  palam non audet qui falsa tenet

declinantem... malignum Edmaior. ( plerique codd., edd. ) D14 D30 P105 25 ω² T79 Rusch cum Ps-Moz C] declinante... maligno Ps-G , declinantes... maligno Ps-R
Numérotation du verset  100,5 VI
Detrahentem secreto proximo suo \ hunc persequebar. 
interl.|  ne hoc ageret

Detrahentem Ps-G 14 D30 P105 25 ω² T79] + in Rusch tantum (cf. Ps-Med. : in occulto)
Numérotation du verset  100,VII 
Superbo oculo 
interl.|  tumido corde
marg.|  SUPERBO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et Iesus convivatus cum superbis loquitur et cum Phariseo quando venit peccatrix et nos abstinemus a convivio fratrum notabilium ut corrigantur et cum extraneis comedimus ut paganis. Quid est ergo quod ait :   cum superbo non edebam et cum insatiabili corde . Habet epistolas suas cor superbum   et insatiabile unde pascitur et non reficitur. Epule enim superbi cordis quod est insatiabile est invidia. Superbia enim mater est invidentie que pascitur et gaudet alienis malis sed non satiatur hoc ergo cibo superbie invidie iniquitatis non pascitur iustus sed cibo iustitie unde beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
et insatiabili corde \
interl.|  avaro
cum hoc 
interl.|  notabili
non edebam. 
interl.|  corporalia vel spiritalia
interl.|  non pascebar nec delectabar superbie epulis et invidie
Numérotation du verset  100,6 VIII
Oculi mei 
interl.|  cordis
marg.|  OCULI  MEI. Hic alteram partem innocentie exequitur scilicet quod cum iustis habet partem Quasi diceret cum talibus non edebas unde ergo pascebaris.
ad fideles terre 
interl.|  id est fideles placuerunt mihi
marg.|  TERRE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Degentes in terra ubi tot illecebre unde maior corona vel CASSIODORUS. qui per totum mundum sunt.
ut sedeant mecum \
interl.|  iudicantes duodecim tribus Israel
marg.|  UT  SEDEANT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In veritate fidei mecum permaneant vel participent mecum regno eterno vel iudicent mecum.

sedeant Ps-G ( plerique codd., edd. ) D14 D30 P105 25 T79 ω² Rusch cum Ps-R ] sedeat Ed1455 , sederent Ps-G
ambulans in via immaculata hic 
interl.|  non alius
mihi 
interl.|  non sibi non querens que sua sunt
ministrabat
interl.|  sed que sunt Christi
interl.|  evangelium
interl.|  sed

ministrabat Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79 cum Ps-R ] ministrabit Rusch tantum
Numérotation du verset  100,7 IX
Non habitabit10   
interl.|  CASSIODORUS. hoc dicit ne videatur probare siquos habet familiares malignos

10  habitabit Ps-G ( plerique codd., edd. ) D14 D30 P105 25 ω² T79 Rusch cum Ps-R ] habitabat Ps-G
in medio domus mee’ 
interl.|  id est in corde meo ubi mitis et quietus habitat
marg.|  NON  HABITABIT  IN  MEDIO  DOMUS  MEE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est Ecclesie. Et si aliquamdiu tolleretur gratia correctionis non preminet meritis nihil potest non est in populo meo granum sed palea. Non habitabit hoc maxime convenit sacerdotibus ut pravis non cohabitent.
qui facit superbiam \
interl.|  quilibet superbus
qui loquitur iniqua 
interl.|  quilibet maledicus
non direxit in conspectu oculorum meorum. 11 
interl.|  et si apud se et apud stultos apud me tamen non est gloriosus

11  divisio.mee’... superbiam \ D30 ] mee ÷... superbiam’ D14, mee... superbiam ω², mee... superbiam \... iniqua \ P10525
Numérotation du verset  100,8 X
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in nocte parco tolero corrigo sed cum dies ceperit te omnia erunt aperta que modo occulta dum nescitur qualis post erit bonus modo vel malus et ideo modo tolerantur mali a longanimi ut corrigantur quod si non fecerint tempore misericordie interficientur
marg.|  IN  MATUTINO. CASSIODORUS. Tertia pars ubi ostendit quis finis sit malorum. Et loquitur hic Christus.
interficiebam omnes peccatores terre \
marg.|  CASSIODORUS. In matutino post vitatos malos iustus ad se reversus addit quod suggestiones demonum de corde expulit. in matutino id est quando in initio temptationis quasi in crepuscula incipiunt apparere.   interficiebam  : oratione qua debent eici ne crescant,   peccatores  : demones qui omnem carnem faciunt peccare. Civitas Dei anima iusti unde diabolus dispergitur et removetur.   Omnes operantes iniquitatem id est submissiones vel immissiones diaboli.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iam enumeravit quod ei non adheserent nisi boni quasi cur ergo malos in tua civitate tanto tampore tolerasti quia tempus est misericordie nox est nondum omnia manifesta et in nocte temptationes in qua pertranseunt bestie silve et catuli leonum id est diaboli et querunt escam sibi a Deo scilicet ut temptent fideles unde Satanas expetivit vos cribrare sicut triticum. Ab homine triticum non manducatur nisi conteratur ut panis fiat. Sic neminem manducat diabolus nisi prius per tribulationem contriverit. Sed in matutinis, cum venerit dies iudicii, mittentur malis in igne. Hoc et iusto convenit qui previdet hoc futurum et ideo se sic habet.
interl.|  quare
ut disperderem12  de civitate Domini 
interl.|  de societate Ecclesie

12  disperderem Ps-G D14 D30 P105 25 ω² T79] dispergerem Rusch tantum
omnes operantes iniquitatem.13   
interl.|  Modo enim in ea sunt sed parcitur eis quia tempus misericordie sed tempore iudicii separabuntur. Ecce finitur psalmus in eo unde cepit misericordiam : « Et iudicium cantabo tibi Domine ».

13  divisio.terre \... Domini D14 D30 P10525 ω²] terre... Domini \ T79




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 100), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_100)