initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 101

Numérotation du verset  101,1 
Oratio pauperis
interl.|  Psalmus iste est
interl.|  id est Christi in se et in membris
marg.|  ORATIO  PAUPERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Secundum formam servi pauperior in membris in quibus sunt et penitentes quos in se transfigurans dicit cinerem tamquam panem manducavi. Ecce quomodo comparantur tam ima alto. Sicut duo in carne una ita et in una voce sicut et iam a propheta Isaia sponsus et sponsa dicitur his verbis sicut sponso alligavit mihi mitram et sicut sponsam induit me ornamento sponsus propter caput sponsa propter corpus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus pauper in nobis et nobiscum et propter nos hic orat in persona penitentis suam dilectionem et dilectionis causam recognoscentis et a peccatis liberari atque in pristinum statum restitui petentis. Monet ergo suam advertere miseriam et Dei petere misericordiam.
marg.|  CASSIODORUS. Quintus psalmus penitentie quartus qui oratio dicitur.
marg.|  CASSIODORUS. Prima pars : captatio deprecativa.

1 Codd. : (Ps. 101) Ps-G D30 ΩD Δ ( ΩK K111 ω1 ω² P3255 T77 T79 Fi Bo) ΩF ΩP P10525 Bari1 Bari3 P15613 Rusch
cum anxiaretur 
interl.|  in miseriis in quas deiectus per peccatum primi parentis

anxiaretur Ps-G ( W V ) ΩD ΩSF Rusch ] anxius fuerit Ps-G D30
et in conspectu Domini 
interl.|  per quem solum liberari potest

in conspectu Domini Ps-G (V) Rusch Clementina cum Ps-R (H S) Ps-α Ps-γ Ps-Moz] coram Domino Ps-G D30 ΩD Ω cum Ps-R
effudit precem suam

effudit Ps-G ( Q V ) ΩD ΩF Rusch ] effuderit Ps-G ΩMS D30 suam ΩM ΩD Ps-G ] om. ΩSF tantum , + Vox Christi Ecclesie cum ascendisset Christus ad Patrem D30
Numérotation du verset  101,2 I
Domine exaudi orationem meam \
interl.|  ecce oratio
et clamor meus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. repetitio in geminatione affectus petentis ostenditur
ad te veniat. 
marg.|  ET  CLAMOR. Oratio crevit in clamorem.  VENIAT non obstent nubes que iniquis.
marg.|  CASSIODORUS. Epimone per tres versus id est crebra repetitio sententie.
Numérotation du verset  101,3 II
Non avertas faciem tuam 
interl.|  CASSIODORUS. respuis munus iniquorum sed non penitentiam devotorum

avertas] advertas Bari3
a me \
interl.|  penitente
interl.|  sed a peccato
in quacumque die tribulor 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia in membris non uno tantum sed omni tempore tribulator
inclina ad me 
interl.|  mihi humili
aurem tuam. 
interl.|  et

< divisio. > me \... tribulor ΩS P10525 P10525 P15613 Δ Bari1-3 ] me... tribulor \ ΩF
Numérotation du verset  101,III 
In quacumque die invocavero te \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in omnibus fidelibus et in omni tempore invocat
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia iam non terram sed celum peto cui desiderio dicis adhuc loquente te dicam ecce assum
Numérotation du verset  101,4 IV
Quia defecerunt sicut fumus 
interl.|  propter elationem superbie
marg.|  QUIA  DEFECERUNT. CASSIODORUS. Secunda pars in qua est flebilis oratio in qua exponitur que paupertas que tribulatio unde clamet iam aperit quia defecerunt.
marg.|  DEFECERUNT  SICUT  FUMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Elato enim Adam dies deficiunt virtus animi contrahitur. Miseria pium iudicem movere potest.
dies mei \
interl.|  non lux sed tempora vite
et ossa mea 
interl.|  que carnes portant vel fortes qui infirmos
interl.|  anime fortitudo
marg.|  OSSA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Fortes quorum frixorium sunt qui scandalizantur. Tantum frigitur bonus quantum amat unde apostolus. Quis infirmatur et ego non infirmor quis scandalizatur et ego non uror Vel fortitudo animi recordatione peccatorum quasi frixa contrahitur. Vel timore iudicii confrixa sunt ossa mea. Iam enim frigitur homo dum timet se arsurum.
sicut cremium 
interl.|  fasciculus de lignis aridis vel merges vel potius dicuntur illa parva frusta que remanent in sartagine
interl.|  vel « in frixorio confrixa sunt »

Ps. 101, 4 (Ps-R).

cremium Ps-GRGV ΨB V ) D30 P10525 ΩD Ω Δ P10525 P15613 ΩK Bari1-3 edd. Rusch ] gremium Ps-G
aruerunt. 
Numérotation du verset  101,5 V
Percusssus sum 
interl.|  in Adam a quo propagata miseria

Percusssus sum Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 P10525 ΩD Ω Δ P15613 ΩK K111 Bari1-3 Rusch cum Ps-R ] Percussum Ps-G ( Edmaior. ), Percussum est Ps-G (Edminor.) cum Ps-αγδ Ps-MozC
ut fenum 
interl.|  quia omnis caro fenum
marg.|  PERCUSSUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mortalis factus.  FENUM viret sed percussum facile sentit iniuriam. Sic caro hominis in lege Dei virens ab eadem succisa arescit.
et aruit 
interl.|  sterilitate peccati
cor meum \ quia oblitus sum 
interl.|  sed unde hoc quia panem id est preceptum quod Deus dedit omisit et bibit venenum serpentis sed modo crucifixo Domino redit commemoratio et comedet panem qui de celo descendit
marg.|  OBLITUS. CASSIODORUS. Natura peccantium ostenditur quia dum peccatum appetitur contemplatio Dei non habetur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel oblitus a voce diaboli unde : OS  MEUM  ADHESIT  CARNI id est ratio sensualitati consensit.
comedere 
interl.|  custodire
panem meum. 
interl.|  Verbum Dei
interl.|  qua propter quia oblitus. Nunc gemo non pro terrenis sed pro eternis et pro aliis qui de terrenis gemunt. Et
Numérotation du verset  101,6 VI
A voce gemitus mei \ adhesit os meum 
interl.|  vel ossa mea
marg.|  MEI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non illorum qui de terrenis et non de spiritalibus gemunt quos ille gemit et sicut adherent ossa carni sic fortes infirmis portando eorum infirmitatem unde apostolus : Nos firmi debemus infirmitatem infirmorum portare.
carni mee. 
Numérotation du verset  101,7 VII
Similis factus sum pelicano solitudinis \
interl.|  avis est que in solitudine habitat
factus sum10  sicut nycticorax 
interl.|  vigil et teter corvus noctis

10  factus sum D30 P10525 ΩD ΩM ΩF ΩP ω1 ΩK K111 P15613 P3255 T77 T79 Fi Bari1-3 Rusch ] factus ω², et praem. S
in domicilio. 
Numérotation du verset  101,8 VIII
Vigilavi \ et factus sum sicut passer solitarius 
interl.|  vel unicus
interl.|  vel singularis
in tecto.11 
marg.|  DOMICILIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel parietinis que vulgo dicuntur ruine ubi parietes stant sine tecto ubi habitat nocticorax avis que noctem amat.
marg.|  PELICANO,  NOCTICORAX,  PASSER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tres aves tria loca ponit unus homo vel plures possunt habere personam trium avium. Tria loca sunt tria genera hominum. Verus predicator si venit inter eos ubi Christiani non sunt pelicanus est   in solitudine . Si ad eos qui fuerunt et ceciderunt tunc nocticorax est in parietinis quia nec tenebras eorum deserit sed vult eos lucrari. Si venit ad eos qui crediderunt nec ceciderunt manentes in domo sed tepide agentes passer est   in tect o. Clamat eis qui sub tecto id est sub carne torpent cum ille super carnem unde qui   in tecto non descendat tollere aliquid. Et alibi quod in aure auditis predicate super tecta vel per has aves Christus accipitur pelicanus dicitur (et si non certum sit) rostro pullos suos occidere et triduo lugere tunc rostro sanguinem suum super eos fundere unde illi reviviscunt sic Christus occidit ut Paulum persecutorem et suo sanguine vivificat iuxta illud. « Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et sanabo ». In solitudine quia solus de virgine natus post nativitatem vero venit ad parietinas id est ad passionem ubi a ruinis occiditur id est Iudeis sed et eos amat dicens : « Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt ». Tunc fuit quasi   nycticorax in parietinis. Sed qui ibi dormierat vigilavit in resurrectione et volando in celum factus est passer singularis in tecto id est celo ubi interpellat pro nobis. Vel diversa genera penitentium notat per has aves pelicano avi nimie maciei et solivage comparantur eremite.   Nycticorax qui a publico remotus dum alii nocte huius seculi dormiunt vigilat et sibi querit escas mentis qui si non inter homines extra est in alto dicens eis qui in nocte dormiunt. Vel passer sagax ad alta virtutum fugit ubi tutus a laqueis. Qui solitarius vel unicus propter caritatem (que ex multis unum facit) est in tecto vel edificio propter altitudinem fidei ut non descendat aliquid tollere de domo id est carne.

11  Vigilavi... tecto] om. ΩD | < divisio. > Vigilavi \ Δ Bari1 ] Vigilavi... passer \ ΩP
Numérotation du verset  101,9 IX
Tota die 
interl.|  quasi occido et vivifico ideo
marg.|  TOTA  DIE. CASSIODORUS. Vel in persona iusti totum accipi potest. Quasi diceret ita frigor pro aliis et gemo. Et ad cumulum mali tota die exprobrabant mihi inimici mei quos aliter nequit perdere arte quadam diabolus vult decipere facit irrideri penitentes quasi iurent in eorum detestatione irrisores qui laudabant eos dum cum eis seculares erant quia cinerem id est reliquias peccatorum quia etiam tenuia peccata id est levia per primam sunt consumenda vel in deiectione reficiebar adeo placebat mihi.
exprobrabant mihi inimici mei \
interl.|  quia peccatores membra facio
interl.|  dicentes quare magister vester manducat cum publicanis et peccatoribus
interl.|  dum cum eis fruerer seculari vita
et qui laudabant me 
interl.|  ore palam sed ficte
adversum me12  iurabant. 
interl.|  conspirabant
interl.|  quare ?

12  adversum me Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 P10525 ΩD ΩSFJ Δ ΩK K111 P10525 P15613 Bari1-3 Rusch ] adversus me Ps-G , adversum ΩM tantum
Numérotation du verset  101,10 X
Quia cinerem tamquam panem {t. 2 : Erfurt, f. 292ra ; facsim., p. 583a} [Rusch, f. 292ra ] manducabam13   \ 
interl.|  quia hec genera hominum in membris habere volui
marg.|  CINEREM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per cinerem et fletum penitentes significantur. Cinis enim et cilicium sunt arma penitentium.

13  manducabam Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Hi P10525 ΩD Ω Δ ΩK K111 P15613 Bari1-3 Rusch cum Ps-R ] manducavi Ps-G ( R F Q ΦRGV D etc.)
et poculum14  meum 
interl.|  et si hoc ad litteram magis tamen de calice Domini quem lacrime faciunt dulciorem
marg.|  POCULUM. CASSIODORUS. Temporalem iocunditatem. Vel desiderium patrie pro dilatione lacrimis miscui vel potum Scripturarum que antiqua recolunt.

14  poculum Ps-G D30 ΩP Δ ΩK K111 Rusch ] potum Ps-GB* D) Hi P10525 ΩD Ω P15613 Bari1 Bari3 Clementina cum Ps-R
cum fletu miscebam. 
interl.|  unde hoc
Numérotation du verset  101,11 XI
A facie ire15   
interl.|  que in Adam cum qua nati sumus unde fuimus et nos natura filii ire
marg.|  A FACIE  IRE. CASSIODORUS. Ira ultio indignatio motio animi qua indignamur etiam filiis. Ira dicitur impetus in puniendos que in Deum non cadunt. Sed est anthropospathos.
marg.|  IRE. Unde et Dominus ait : ira Dei manet super eos qui non credunt. Non ait veniet sed manet quia non tollitur in qua natus est.

15  ire Ps-G (I V ΨB) D30 P10525 ΩD ΩSFP Ω K111 P10525 P15613 T77 T79 Fi* Bo Bari1-3 Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] + et Hi ΩK* ω1 ω² P3255 Fi² Ed1455 Clementina Ps-G cum Ps-R , + tue ΩD
indignationis tue \
interl.|  quam merui actualiter peccando
quia elevans allisisti me.16   
interl.|  in honorem faciendo ad imaginem tuam qua omnia animalia superamus gravius allisisti nihil enim habet hanc miseriam peccati et gehenne nisi homo

16  allisisti plerique codd. edd. P10525 Bari3 Rusch ] allixisti Bari1 P15613, adlisisti Ps-G
Numérotation du verset  101,12 XII
Dies mei 
interl.|  obscuri et vani
sicut umbra declinaverunt \
interl.|  quasi inutiles pereunt
marg.|  DIES  MEI  SICUT  UMBRA  DECLINAVERUNT. Quia ego a vero die declinavi similes mihi sunt declinantes dies mei.
et ego sicut fenum arui. 
interl.|  sine rore gratie
Numérotation du verset  101,13 XIII
Tu autem Domine 
interl.|  hoc ego iusto iudicio tuo patior sed tu viges ut liberes qui viguisti ut me humiliares
in eternum permanes \
interl.|  temporalem salvet eternus
marg.|  TU  AUTEM  DOMINE  IN  ETERNUM. CASSIODORUS. Tertia pars ubi ostenditur certitudo impetrandi veniam. Iam consurgit lapsus ad prophetandum iam penitens caput relevat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Memoriale promissum memorabile de te reparatio nostra quia tu nostri vel nos memores tui.
et memoriale tuum 
interl.|  quia non oblivisceris nostri
interl.|  memoria qua memor nostri es
in generatione17   
interl.|  presenti

17  generatione Ps-G (M W Φ U V D) D30 Hi P10525 ΩD Ω Δ ΩK K111 P10525 Bari1-3 P15613 Ed1455 Rusch ] generationem Clementina Ps-G
et generationem. 
interl.|  futuram
interl.|  promissionem habemus vite que nunc est et future
Numérotation du verset  101,14 XIV
Tu 
interl.|  nam
exsurgens18   
interl.|  ad regnandum
interl.|  qui quasi dormiens distuleras

18  exsurgens D30 Hi Correc2 (hebr. et ant. et Ieron. non interponunt Domine neque grecus similiter) Δ ΩP² ( al. m. ) ΩK K111 Bari3 ] + Domine P10525 ΩD ΩSFP P15613 Bari1
misereberis Sion \
interl.|  prius id est Iudee unde apostoli et alii fratres
quia tempus miserendi eius 
interl.|  de quo cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum de muliere factum sub lege
quia venit tempus. 
interl.|  acceptabile
marg.|  VENIT  TEMPUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia omnia ordine voluit Deus fieri et tempus ad hoc disposuit ubi opportunitas apte ordinata est.
interl.|  et vere misereberis
Numérotation du verset  101,15 XV
Quoniam placuerunt servis tuis 
interl.|  apostolis
lapides 
interl.|  prophete firmi placent
eius \
interl.|  Sion
marg.|  LAPIDES  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sunt lapides in Sion sunt et non lapides lapides placent servis et ipsi servi terre miserentur. Lapides sunt prophete ibi promissa est predicatio inde sumptum est evangelicum officium. Servi ergo id est apostoli #agnoscent in lapidibus eloquia Dei et de terra formant imaginem Dei dum terreni mundantur quorum miserentur. Sicut ergo de pulvere terre formatus est homo ita de pulvere ruentium parietinarum Dei imago reformatur. Inde est quod misso Spiritu Sancto multi eorum crediderunt qui Dominum crucifixerunt.
et terre eius 
interl.|  dum terreni mundantur
miserebuntur. 
Numérotation du verset  101,16 XVI
Et timebunt gentes 
interl.|  que modo timere nesciunt
nomen tuum Domine19   \ 
interl.|  sed non tantum in Sion veniet et alius #partes de gentibus

19  tuum Domine Ps-G (cett. codd. edd.) D30 Hi P10525 ΩD ΩP Δ ΩK K111 P10525 Bari1-3 P15613 cum Ps-R ] Domini Ps-G (R F C I M* Q W Φ ΩJ ² K) cum hebr. LXX Ps-H Ps-γ Ps-Med, Correc2 (hebr. et grecus et anti. et Ieron. sic habent, non est ibi tuum Domine)
et omnes reges terre gloriam tuam. 
interl.|  maiorem sua
interl.|  ideo
Numérotation du verset  101,17 XVII
Quia edificavit20   
interl.|  vel : edificabit
interl.|  hoc modo agitur

20  edificavit Ps-G (F M ΨB ) P10525² ( in ras. ) ΩD Ω ΩK K111 ω1 Ω2 P3255 T77* Fi Bo P15613 Bari1 Ed1455 Rusch ] – bit D30 Hi T77² T79 Ps-G
Dominus Sion \ et videbitur 
interl.|  tandem quod non modo
interl.|  inedificata
in gloria sua. 
marg.|  IN  GLORIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui primo visus est in infirmitate in illa Sion unde vidimus eum non habentem speciem neque decorem.
Numérotation du verset  101,18 XVIII
Respexit 
interl.|  edificabitur quia
interl.|  qui spiritu pleni orabant ut veniret
marg.|  ORATIONEM. Hoc agitur in edificatione Sion orant gemunt edificantes qui sunt unus pauper et pauperes multi unde in titulo singulariter hic pluraliter. Sed unus dicitur propter veritatem pacis Ecclesie. Multi propter latitudinem.
et non sprevit 
interl.|  hoc est respicere Dei quod non spernere
precem21  eorum. 

21  precem D30 ΩD ΩS ΩK ω1 K111 15613 P10525 Bari1-3 P15613 ] preces ΩF Bo , precê cett.
Numérotation du verset  101,19 XIX
Scribantur 22 
interl.|  firmiter teneantur vel habeantur

22  Scribantur ΩD ω1 ω² ΩM ΩF ΩP P10525 P15613 etc.] Scribentur ΩS Bari1- 3 , Scribatur Correc2 (hebr. et grecus habent scribatur hec femineum substantivatum in singulari)
hec 
interl.|  quod reparatio per Christum destructio per Adam
marg.|  SCRIBANTUR  HEC. CASSIODORUS. Qui supra penitentia sordebat iam honore prophete decoratus precipit hec que dixit testimonio Scripture firmari ut etas futura discat.
in generatione altera \23 
interl.|  ad opus generationis nove
marg.|  IN  GENERATIONE  ALTERA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec quando scribebantur non sic proderant generationi veteris testamenti prosunt alteri id est nove.

23  generatione altera D30 Hi ΩD ΩP K111 ω1 Ω2 ΩK P3255 T77 T79 Bo Bari1-3 P15613 Rusch ] generationem alteram Ps-G | < divisio. > hec+ ω1 tantum
et populus 
interl.|  unde si qua in Christo nova generatio est vetera transierunt ecce nova facta sunt omnia
qui creabitur 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nova creatura in Christo non qui creatus est
laudabit Dominum. 
interl.|  qui sibi subvenit
Numérotation du verset  101,20 XX
Quia 
interl.|  misertus est
prospexit 
interl.|  non spernit quia prospexit de excelso sancto suo et ut artius teneantur permittit scribantur
interl.|  ut ad humiles veniret humilis et sic edificavit Sion
marg.|  QUIA  PROSPEXIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post gemitus dolentis iam sunt verba consolationum iam gaudet pauper. Et quia supra dixit. Edificavit Dominus Sion. Et item scribantur hec. Modo utrumque declarat. Quasi hoc est quod dixi scribendum. Quia prospexit.
marg.|  PROSPEXIT. Ut preterita dicit que erant futura.
de excelso sancto suo \ Dominus 
interl.|  evidentius aperit
de celo in terram aspexit. 
interl.|  ad quid prospexit
Numérotation du verset  101,21 XXI
Ut audiret gemitus24  compeditorum \
interl.|  sanctorum qui sunt compediti timore Dei et disciplina eius
interl.|  peccatis vel mortalitate
interl.|  timore et disciplina
marg.|  COMPEDITORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Timor Dei compedes sunt in quibus gemunt ad impetrandam misericordiam de quibus Scriptura sapientie. Audi fili et excipe sententiam meam et ne abiicias consilium meum et infer pedem tuum in compedes illius et in torquem illius collum tuum et erunt tibi compedes eius in protectione fortitudinis et torques illius in stolam glorie quas solvunt qui martyres occidunt et solutis vertuntur in gloriam.
marg.|  CASSIODORUS. Compediti sancti qui legalibus vinculis astricti non sunt usi nova libertate qui orabant ut Deus mundum a peccatis solveret et filios eorum qui fraude diaboli perempti sunt a paternis erroribus liberaret ut sic annuntient. Predicit futura in Sion hoc factum est dum ibi primum « loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei ». Unde in generalem Ecclesiam cucurrit sermo eorum.

Corpus antiphonalium officii (n° 3634, 6053, 6110, 6936, 7100, 7101, 7531, 7688, 7693, 8126 !: ntiphona, versiculus et versus aliquorum responsoriorum, praesertim in tempore Pentecostes ) << Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis » ; Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ».

24  Ut P15613 Bari3 etc.] Et Bari1 tantum | -gemitus Ps-G (Ψ B V D) D30 Hi ΩD ΩK K111 Ω T77 T79 Bo P10525 Bari1-3 P15613 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] gemitum Correc2 (hebr. et ant. et Ieron. habent gemitum et grecus similiter) Ω (-tû in ras. ω²) P3255 Fi (-tû) Ps-G
ut solveret25   
interl.|  » Dirupisti vincula mea »

Ps. 115, 7.

25  ut solveret Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Hi P10525 ΩP Ω K111 P3255 T77 79 Fi Rusch ] ut solvat Ps-G , et solveret Ps-G (W V) ΩD ΩM ΩS ΩF P15613 Bo cum Ps-R (H* S B D)
filios 
interl.|  id est nos
marg.|  UT  SOLVERET  FILIOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nos autem sumus filii illorum mortificatorum qui solvimur a nodis peccatorum et vinculis cupiditatum.
interemptorum. 
interl.|  vel mortificatorum
Numérotation du verset  101,22 XXII
Ut annuntient26   
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam quod non licuit dum interficerentur compediti

26  Ut annuntient Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Hi P10525 ΩD Ω Δ Bari3 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] Ut annuntiet Ps-G , Et annuntient ΩK* Bari1
in Sion 
interl.|  in Ecclesia
nomen Domini \
interl.|  laudem de Dei essentia
et laudem eius27 
interl.|  secundum opera

27  eius Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 P10525 ΩD Ω Δ Bari1-3 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] suam Ps-G
in Hierusalem.
interl.|  in Ecclesia
Numérotation du verset  101,23 XXIII
In conveniendo 
interl.|  ita annuntient
interl.|  quod fit sanguine mortificatorum et compeditorum gemitibus qui auditi sunt
populos in unum’ 
interl.|  fidei et morum
et reges \
interl.|  terrarum
ut serviant Domino28 

28  < divisio. > § XXIII unum’ et reges \ ω1 ω², unum \ et reges Hi ΩD ΩFSP P10525 Bari1-3 P15613 P3255 T79, unum et reges \ D30 P10525Fi Bo, om. T77
Numérotation du verset  101,24 XXIV
Respondit 
interl.|  gratulando obsequendo
ei 
interl.|  Christo
interl.|  ubi ?
in via 
interl.|  non in se id est ex suis meritis de se enim non esset vox nisi peccati
virtutis sue29   \
interl.|  constantie
marg.|  RESPONDIT  EI  IN  VIA  VIRTUTIS  SUE. CASSIODORUS. Quarta pars ubi post certitudinem venie dicit quod de sua brevitate ad eternitatem transeat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Respondit . Quasi dico ut annuntiem nomen Domini et laudem eius in Hierusalem. Et respondit ei Domino scilicet laus vel Hierusalem laus quando ei gratias agunt vocati ab illo dum credunt vel bene vivunt. Vel Hierusalem non illa reproba que occidit prophetas sed illa que multos filios parit vocata respondet non contemnit sed fructum reddit.

29  sue P10525 Bari3 P15613 Ps-G Ps-R] tue ΦG* Bari1 tantum, eius Ps-γ
paucitatem 
interl.|  id est hoc breve tempus totius seculi fac attendere
dierum meorum nuntia mihi. 
interl.|  et in toto eo exiguo non desinam
Numérotation du verset  101,25 XXV
Ne revoces me in dimidio dierum {t. 2 : Erfurt, f. 292va ; facsim., p. 584a} [Rusch, f. 292va ] meorum \
interl.|  mei exigui sed
in generatione30  et generationem anni tui. 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Respondit ei . Id est credit resurrexisse Christum sed quia previdet quosdam dicturos fuit quidem quondam Ecclesia congregans omnes in unum sed iam desivit.  PAUCITATEM inquit.  DIERUM  MEORUM non eternitatem illorum ubi ero sed temporales dies quamdiu ero in hoc seculo.  NUNTIA  MIHI propter illos qui dicunt iam non esse Ecclesiam. Non vacat vox ista non est inanis petitio ipsa enim via id est Christus sic annuntiavit. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Totum tempus usque ad finem est illa exiguitas dierum quia omne quod finitur exiguum est ut inde transeatur in eternitatem. Nuntia Et   ne revoces me in dimidio dierum meorum . Non sic fiat ut heretici dicunt usque in finem seculi perduc me non in dimidio dierum meorum revoca sed perfice mihi exiguos dies usque in finem seculi ut post des eternos. Cur autem de exiguitate quereris quia in generatione et generationem sunt anni tui id est quia licet illi dies usque in finem seculi durent tamen exigui sunt in comparatione tuorum qui non mutantur quia eterni sunt. Vel ne sinas me revocari a cursu celestium ut heream cure temporalium quin hos dimidios et futuros dies continuem. Vel dies dicit quos in bono in presenti agit vir sanctus in quibus meretur premium vite. Dies enim habet qui eos hic in luce bone vite agit sed non sunt nisi dimidii si non addantur eterni.
marg.|  IN  VIA  VIRTUTIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In fide qua resurrexisse credit Christum via virtutis fuit Christus post resurrectionem cum iam non infirmus sed fortis in celo vocat Ecclesiam. Laus fidei est non quia credit mortuum quod et paganus credit sed glorificatum. Vel breviter diffinitur religio christiana cum dicitur via virtutis. Vel   in generatione generationum . Est   generatio generationum que non transit collecta de omnibus id est sancti. In illa erunt anni Domini qui non transeunt id est eternitas Dei que est ipsa substantia Dei nihil habens mutabile.

30  generatione et generationem Ps-G ( M Q ² W U K Ψ B V ) D30 Hi P10525 Δ ΩSFP P10525 Bari1-3 P15613 Rusch ] generatione et generatione Ps-G ( Cava I ΦRGV D ) ΩD ΩM cum Ps-α Ps-Med, generationem et generationem Ed1455 Clementina Ps-G
Numérotation du verset  101,26 XXVI
Initio 
interl.|  quia eternitate precedit omnia que fecit
interl.|  sine initio ante creaturas extitit
tu Domine 
marg.|  INITIO  TU  DOMINE. Quasi ne revoces quia ad eternitatem tendo quam exponit dicens : Initio etc.
terram fundasti \ et opera manuum tuarum31  sunt celi. 
interl.|  alibi dicitur : « Verbo Domini celi firmati sunt » sed quod verbo fecit hoc et manu id est virtute

31  tuarum P10525 ( in ras. ?) Bari1-3 Ps-G ] eius cacogr. P15613
Numérotation du verset  101,27 XXVII
Ipsi peribunt 
marg.|  IPSI  PERIBUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ipsi celi peribunt de proximis terre hoc constat unde et Petrus : Terra autem et celi qui nunc sunt eodem verbo repositi sunt igni reservandi. De superioribus non est certum sed si manent non in se sed in Deo manent.
tu autem permanes \ et omnes sicut vestimentum32  veterascent33 
interl.|  ad litteram vel iusti qui secundum vestimentum id est corpus peribunt sed mutabuntur in melius

32  vestimentum P10525 Bari1 P15613 ] + tuum Bari3 33  veterascent Ps-G (V D) D30 Hi P10525 Cor2 ΩD ΩM ΩS ΩF Δ Bari1-3 P15613 Rusch edd. ] veterescent Ps-G ΩS Correc2 (alii)
Numérotation du verset  101,XXVIII 
Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur \
interl.|  mutata dicuntur quia iam non corruptioni sicut ante subiacebunt
marg.|  TU  AUTEM  PERMANES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut eternitatem eius ostendit creando omnia sic manendo post mutata.   Et omnes vel   omnia quod non de angelis sed de mutabilibus,   sicut vestimentum secundum corpus quod more vestis consumitur.   Et sicut opertorium : celos accipe qui omnia operiunt qui etiam   mutabuntur .
Numérotation du verset  101,28 
tu autem 
interl.|  qui dixisti : « Ego sum qui sum ».

Ex. 3, 14.
idem 
interl.|  immutabilis et omnipotens
ipse es’ 34 
interl.|  licet omnia ex te et per te et in te non sunt tamen quod ipse es

34  < divisio. > es’] es P10525 P15613 Bari1- 3
et anni tui non deficient. 
marg.|  ET  ANNI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui erunt in generatione generationum sed an ibi esse poterimus utique quia filii servorum.
Numérotation du verset  101,29 XXIX
Filii servorum tuorum 
interl.|  etiam
interl.|  opera sine quibus nemo intrat
marg.|  FILII  SERVORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut filii intraverunt terram promissionis non patres quod significat novos populos intrare non veteres. Intraverunt tamen de illis patribus duo scilicet Iosue et Caleb quia et in requiem #vestram intrant unus et unitas Christus et Ecclesia cum omni novitate filiorum.
habitabunt \
interl.|  in tuis annis
et semen eorum in seculum 
interl.|  in eternum
dirigetur. 
marg.|  FILII. Hilaris conclusio filii prophetarum et apostolorum nedum ipsi.   Semen : opera unde fructus eternus. Dirigetur quia nihil tortum intrat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 101), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_101)