initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 102

Numérotation du verset  102,1 
Ipsi David.
interl.| interl.| Christo fit hic psalmus||

1 Codd. : (Ps. 102) Δ ( ω1 ω² T79) P10525 Bari1 P15613 Rusch Ps-G
Numérotation du verset  102,I 
Benedic anima mea Domino \
interl.| interl.| unde sacrificium laudis honorificabit me||
interl.| interl.| quod sibi omnibus consulit||
et omnia 
interl.| interl.| omnis cogitatio omnes vires nulla discrepent||
interl.| interl.| numquam deest qui audiat interiora et ideo numquam sileant||
interl.| interl.| iterat expressius||
que intra me sunt nomini sancto eius. 
Numérotation du verset  102,2 II
Benedic anima mea Domino \ 
interl.| interl.| repetitio ad exhortationem valet||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Post preces pauperis preconia gaudentis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt qui excitat et hortatur animam suam ut benedicat Dominum volens diffinire cur benedicendus ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce si est homo qui audiat sine voce si non est qui audiat homo quia audit Deus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Propheta in persona generalis iusti loquens secundum superiorem vim anime id est rationem exhortatur animam ad benedicendum dicens.||
et 
interl.| interl.| et ut semper benedicas||
noli oblivisci 
marg.| marg.| NOLI  OBLIVISCI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non sit ante oculos delectatio peccati sed damnatio et remissio Dei cogita omnia mala tua quia quot ea tot bone retributiones Dei.||
omnes retributiones eius. 
interl.| interl.| qui bona pro malis dedit||
marg.| marg.| RETRIBUTIONES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non tributiones. Tribuit homo « mala pro bonis » et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit cum me fecit retribuit cum iustificat.||

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset  102,3 III
Qui propitiatur 
interl.| interl.| he sunt retributiones||
interl.| interl.| remittendo eas||
qui sanat omnes infirmitates tuas. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. post remissionem. Quia corpus infirmum et ex languore multa suggeruntur anime carnalia desideria titillant et quibusdam capitur sanat infirmitates nunc fovendo blandis nunc secando asperis||
Numérotation du verset  102,4 IV
Qui redimit 
interl.| interl.| vel : redimet ||
interl.| interl.| pretio sanguinis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inde sanat languores quia redimet de corruptione que tanta est in corpore ut aggravet animam sed finietur cum induet incorruptionem||

redimit Ps-G Cor2 (Ieron. cum greco) D30 Δ P10525 Bari1 Rusch] redemit Ps-G (C I Q² W ΦV U) P15613 cum Ps-R, redimet ΦRG Ps-αγζσ Ps-Moz Cor2 (antiq.)
de interitu vitam tuam \ qui coronat te 
interl.| interl.| si viceris quod non nisi ab eius misericordia||
interl.| interl.| iam incorruptum||
in misericordia et miserationibus. 

in D30 etc.] Cor2 (non premittitur secundum hebr. sed tantum secundum latinum et grecum)
Numérotation du verset  102,5 V
Qui replet in bonis desiderium tuum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post coronam non restat lucta in qua iuveris sed satiaris his que hic desiderabas atque suspirabas||
marg.| marg.| QUI  PROPITIATUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc agit in baptismi sacramento  qui sanat omnes  languores tuos. Hoc agit in vita fidelis hominis dum concupiscit caro adversus spiritum ut si que nolumus faciamus qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide que per dilectionem operatur.  qui redimit de corruptione vitam tuam hoc fit in ultima resurrectione mortuorum.  Qui coronat te in misericordia et miserationibus : hoc fit in iudicio ubi cum rex sederit in throno redditurus unicuique secundum opera eius. Quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes ubi viderentur sic reddi debita ut nullus esset locus misericordie.||
renovabitur 
interl.| interl.| quando non hic ubi nemo repletur sed semper indiget sed quando renovata erit iuventus tua||
ut aquile iuventus tua. 
marg.| marg.| UT AQUILE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Similitudo tanta data est quanta potest esse de re mortali ad immortalitatem dicitur aquila dum senio gravatur rostri immodice crescentis unco non posse os aperire et cibum capere et inde languscit sed quodam naturali modo collidit ad petram rostrum et excutit onus rostri et redit ad cibum et omnia reparantur ei ut fiat invenis sic et quod nos impedit comedere panem nostrum petra aufert et excutit vestustatem id est Christus ut in eo renovemur quibus vetustas clausit os oblitis manducare panem nostrum.||
Numérotation du verset  102,6 VI
Faciens 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quid autem hic in via deserimur non quia||
misericordias 
interl.| interl.| sed misericordibus de quibus : « Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur ».||
Dominus \ et iudicium 
interl.| interl.| mihi vindictam et ego retribuam #dicit dominus||
omnibus iniuriam patientibus. 
interl.| interl.| ab eis qui non sunt sui iuris in quos nequit disciplinam exercere||
marg.| marg.| FACIENS  MISERICORDIAS  DOMINUS ET  IUDICIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Secunda pars ubi monet benedicere per ea que antiquis facta sunt et posteris fiunt.||
marg.| marg.| MISERICORDIAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quas consequentur qui inimicos diligunt et in se peccantibus dimittunt. Hunc misericordie fructum Dominus scribens in terra cum accusaretur adultera exigebat ante enim in lapide scripsit Deus signans Iudeorum duritiam. Sed inclinatus in carne scripsit in terram humane mentis fructum pariture. Inclinatio enim ipsius incarnationis humilitatem significat per quam misericordie fructum in christianis erexit. Hec autem misericordia in omnes facienda est. Unde Apostolus : Operemur bonum ad omnes etc. Et illud omni petenti te tribue. Et si esurierit inimicus tuus ciba illum. Legitur tamen alibi : Ne tradas peccatori ne suscipias peccatores id est non amore iniquitatis suscipias. E contra omni petenti te tribue et si esurierit inimicus tuus ciba illum subveni nature non iuves peccatum sic qui dat iusto pro alia causa nisi quia opus Dei est non dat iusto. Ideo dicitur : Qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet. Puniendi sunt iniqui non animo ultionis sed dilectionis ubi potentior occurrerit nec potes corrigere vel monere tolera securus quia non erit impunitus post misericordiam enim subdit de iudicio dicens :  Et Dominus iudicium.||
Numérotation du verset  102,7 VII
Notas fecit vias suas Moysi \ filiis Israel 
interl.| interl.| veris||
marg.| marg.| MOYSI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Per Moysen omnes sanctos accipe tamen eum specialiter nominat quia per eum data est lex ut convinciatur languidus et prodatur in quinque porticibus quinque librorum legis non sanetur ut sic querat medicum et sanetur unitas in piscina. Lex ergo data est ut superbus humilietur humilis confiteatur et sic sanetur he sunt occulte vie quas ostendit Moysi per quem legem dedit ut abundaret delictum.||

fecit D30 etc.] mihi praem. Bari1 tantum, + Dominus P15613 Israel D30 Δ] Israhel ω1 (sec. m.) P10525
convinciatur] conuinicatur cacogr. Rusch
voluntates suas. 
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  102,8 VIII
Miserator 
interl.| interl.| actu||
et misericors Dominus \
interl.| interl.| natura||
longanimis 
interl.| interl.| peccantes sustinet Deus diu et dat bona et vocat multis modis||
et multum misericors. 
interl.| interl.| quia et blasphemis||
Numérotation du verset  102,9 IX
Non in perpetuum irascetur \
interl.| interl.| ira est pro primo peccato quam in hoc seculo patimur sed consolatur promittens finiendam||
neque in eternum comminabitur. 
interl.| interl.| de pena eterna||
Numérotation du verset  102,10 X
Non 
interl.| interl.| quod idem probandum||
interl.| interl.| quasi quod non merebamur accepimus||
secundum peccata nostra 
interl.| interl.| hoc omnibus convenit quibus bona gratis||
fecit nobis \ neque secundum iniquitates nostras retribuit {t. 2 : Erfurt, f. 293ra ; facsim., p. 585a} [Rusch, f. 293ra ] nobis. 
interl.| interl.| sed post offensam absolvit||

neque Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Ω Δ P10525 Bari1 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R] nec Ps-G iniquitates Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Ω Δ P10525 Bari1 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R] iniustitias Ps-G
Numérotation du verset  102,11 XI
Quoniam secundum altitudinem celi a terra \ corroboravit misericordiam suam super timentes se. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si celum potest abscedere a protectione terre et Deus poterit non protegere timentes se||
interl.| interl.| quid fecit||
marg.| marg.| QUONIAM  SECUNDUM  ALTITUDINEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Celum undique circa terram unde etiam peccantibus lux aer spiritus pluvia unde fructus sine celo deficit terra sic protectio Dei super timentes.||

Quoniam] Non cacogr. Bari1
Numérotation du verset  102,12  XII
Quantum distat ortus ab occidente \
interl.| interl.| de tenebrosis facit lucem||
marg.| marg.| QUANTUM  DISTAT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quando peccatum remittitur occidunt peccata gratia oritur peccata in occasu avertere ergo ab occasu peccatorum et tende ad ortum gratie et surgis.||
longe fecit a nobis iniquitates nostras. 
interl.| interl.| ut ille occidant ut gratia oriatur||
Numérotation du verset  102,13 XIII
Quomodo miseretur 
interl.| interl.| sed quare hoc fecit gratis non meritis||
pater filiorum+ misertus est Dominus timentibus se \10 
interl.| interl.| et iam in flagellis||

10  Dominus timentibus ω1 P10525] domentibus cacogr. ω²
Numérotation du verset  102,14 
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.11   
interl.| interl.| CASSIODORUS. a factura creatoris repulsi ipsi nos male finximus||
interl.| interl.| exponit figmentum. Recordatus et si facti sumus imago tua o Domine pulvis tamen sumus ariditate peccati||

11  < divisio. > filiorum+ D30² Δ] Ω2 sec. m., filiorum Bari1 (finis linee)
Numérotation du verset  102,XIV 
Recordatus est quoniam pulvis sumus+
marg.| marg.| RECORDATUS  EST. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel secundum aliam litteram. Memento quoniam pulvis sumus. Quasi diceret cognovit figmentum id est infirmitatem nostram quod figmentum conversus ad eum dicit memento quia pulvis sum id est perseveret erga nos tua misericordia ne obliviscamur gratie tue.||
Numérotation du verset  102,15 
homo 
interl.| interl.| et cito transit vel cadit||
sicut fenum \
interl.| interl.| quod hodie viret et mox arescit||
dies eius 
interl.| interl.| id est quod pulchrius habet||
marg.| marg.| VEL  HOMO  SICUT  FENUM  DIES  EIUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Homo enim sicut flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et non in eodem statu permanet et tamquam flos agri sic efflorebit totus splendor humani generis honores divitie etc. Flos feni non est #annuus quod pulchrius est cito transit sed verbum Domini manet in eternum quod propter te caro fenum scilicet factum est. Ex te ergo pulvis es sed ex misericordia illius alliquid unde subdit. Misericordia Domini.||
tamquam flos agri 
interl.| interl.| qui citius transit||
sic efflorebit.12 
interl.| interl.| intentivum vel privativum||
interl.| interl.| fenum vel flos||
marg.| marg.| EFFLOREBIT. CASSIODORUS. Id est ad plus sic florebit vel efflorebit id est deflorebit. Et sic est intentivum vel privativum.||
interl.| interl.| et vere||

12  < divisio. > sumus+... fenum\... eius D30 Δ, sumus... fenum\... eius P10525, sumus \... eius Bari1 P15613, sumus... eius \ T79
Numérotation du verset  102,16 XV
Quoniam 
interl.| interl.| ecce qui tumebat abit||
spiritus pertransibit13  in illo 
interl.| interl.| vel dum est in illo variatur et post exit||
interl.| interl.| hoc est finis morientium||

13  pertransibit Ps-G (ΨB² V² plerique codd., edd.) D30 Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-Moz X] pertransivit Ps-G (R* Cava M Q² W V*) cum LXX
et non subsistet \ et non cognoscet amplius locum suum. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. non revertetur spiritus. Contra dementes qui dicunt animas in hunc mundum redituras||
Numérotation du verset  102,17 XVI
Misericordia autem Domini 
interl.| interl.| CASSIODORUS. Talis est natura hominis sed per misericordiam eternus erit hinc presumptionem premit inde spem statuit.||
ab eterno 
interl.| interl.| cum mundus cepit administrari||
et usque in eternum \
interl.| interl.| sine fine||
super timentes eum.14 
interl.| interl.| non alios||

14  < divisio. > eterno’... eternum\ D30* (eras.) ω1, eterno... eternum\ D30² ω², eterno \... eternum Bari1 P15613
Numérotation du verset  102,XVII 
Et iustitia illius in filios filiorum \
interl.| interl.| et ne omnes presumant subdit||
marg.| marg.| ET IUSTITIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Misericordia et iustitia retributio est dicit super filios filiorum multi iusti non habent filios nedum filios filiorum sed filii sunt opera filii filiorum merces operum.||
Numérotation du verset  102,18 
his qui servant testamentum eius.
Numérotation du verset  102,XVIII 
Et memores sunt mandatorum ipsius \ ad faciendum ea. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ut memoriter pronuntient sed agant quod si nimis multa tibi videntur in duobus mandatis caritatis omnia implentur tene radicem caritatis et tota arbor in te est finis enim precepti est caritas||
Numérotation du verset  102,19 XIX
Dominus 
interl.| interl.| Christus qui descendit et ascendit||
interl.| interl.| de bonis et malis iudicabit in celo existens qui prius in terra derisus est||
marg.| marg.| DOMINUS IN  CELO. CASSIODORUS. Predicat iudicium futurum ne peccantes insolescant. Quasi et debes esse memor ut facias quia.||
sedem suam \
interl.| interl.| iudiciariam||
et regnum ipsius omnibus dominabitur. 
interl.| interl.| ne impotentem putes||
Numérotation du verset  102,20 XX
Benedicite Domino 
interl.| interl.| quod facitis amo||
marg.| marg.| BENEDICITE  DOMINO. CASSIODORUS. Tertio movet celestes et omnes alias creaturas benedicere.||
marg.| marg.| Benedicite Domino etc. : aggratulando dicit, non imperando vel monendo.||
omnes15  angeli eius’ 16   
interl.| interl.| non mali||

15  omnes Ps-G (Ψ B² V D²) Hi D30² (Benendicite Domino omnes : in ras.) ΩS Δ P10525 Bari1 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R LXX] om. Correc2 (hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt omnes sed sed grecus habet. Standum est primis) Ps-G (cett.) D30* 16  a. eius Ps-G (Q* ΦRGV K² ΨB*) P15613 Rusch cum Ps-R] illius Ps-G
potentes 
interl.| interl.| id est potestates||
virtute \
interl.| interl.| non vitio ut diabolus||
facientes verbum illius’ 
interl.| interl.| verbo Dei non es iustus nisi cum facis||
ad audiendam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est humiles non superbi qui suum auctorem norunt et venerantur hi tales digni sunt benedicere non alii vel ut per vos nos audiamus vestro exemplo instruemur||
vocem sermonum eius. 
interl.| interl.| sine strepitu||
Numérotation du verset  102,21 XXI
Benedicite Domino 
interl.| interl.| verbum totiens iteratum concitat animos||
omnes virtutes eius \
interl.| interl.| ille ordo angelicus||
ministri eius qui facitis voluntatem eius.17   
marg.| marg.| MINISTRI  EIUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vos benedicite malus et si lingua tacet vita blasphemat si hymnum cantat tamen multos intuentes mala mittit in blasphemias si ergo vis benedicere Deum fac verbum eius fac voluntatem eius unde in Levitico os turturis iubetur retorqueri ad ascellas ut quod habet in ore ostendat in opere.||

17  vv. XX / XXI] inv. P15613
Numérotation du verset  102,22 XXII
Benedicite Domino 
interl.| interl.| ne te iactes qui facis voluntatem eius||
omnia opera eius \
interl.| interl.| cum bene vivis omnia opera eius benedicunt||
interl.| interl.| celestia terrestria||
in omni loco dominationis eius18   
interl.| interl.| sic ubi non dominatur ibi non benedicatur ubique est ubique benedicatur nullus excusatur||

18  eius Ps-G (plerique codd., edd.) Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-R] ipsius Ps-G (R F C I tantum) | < divisio. > eius\... eius] D30 P10525 Bari1 P15613 (eius² ’), eius... eius \ ω1, eius’... eius \ ω², eius \... eius \ T79
benedic anima mea Domino. 
interl.| interl.| unde cepit ibi finit unde a benedictione profecti sumus ad benedictionem redeamus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 102), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_102)