initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 103

Numérotation du verset  103,1 
Psalmus David.
marg.| marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Item benedicere Deum monet primo per celum et terram et ornatum eorum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et si vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi sunt tamen plena mysteriis iuxta litteram ex visibilibus operibus que hic dicuntur invisibilia debent intelligi ex fabrice magnitudine et pulchritudine fabricatoris in estimabilis magnitudo et pulchritudo potest perpendi et amari ut sic tandem possit videri. In omnibus tamen spiritalis sensus querendus est.||

1 Codd. : (Ps. 103) Δ ( ω1 ω² T79) Rusch Ps-G | Psalmus David Rusch cum Ps-R] Ipsi David Ps-G D30
Numérotation du verset  103,I 
Benedic anima mea Domino \
interl.| interl.| pro tantis que hic narrantur||
Domine 
interl.| interl.| quia||
Deus meus 
interl.| interl.| proprie||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. proponit #magnificatus que dicturus est in quibus non nisi ipse auctor laudandus est||
magnificatus es vehementer. 
marg.| marg.| MAGNIFICATUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Es in notitia qui semper magnus natura qui non potes crescere vel minui quia perfectus es.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Unde magnificatus qui semper magnus ? Per hoc scilicet scitur quod est magnus :||
Numérotation du verset  103,II 
Confessionem et decorem induisti \
Numérotation du verset  103,2 
amictus lumine sicut vestimento.
interl.| interl.| tunica que non potuit dividi||
marg.| marg.| CONFESSIONEM  INDUISTI. AUGUSTINUS. REMIGIUS. Id est undique habes creaturas que te confitentur et que sunt decore et luminose. Vel decor in essentia Dei et lux undique.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel incarnationem significat per quam confessio et decus superne maiestatis innotuit et homines eum confessi sunt qui sunt lumen cognitione.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Confessionem induisti id est Ecclesiam que prius est confessio peccatorum post decus virtutum ut placeat sponso. Et ipsa vestis sine macula et ruga. Lux in Domino etsi prius tenebre. Sed quomodo fecit ut hanc induereret ?  Extendens celum. Figuratis sacramentis, exponit quomodo Ecclesia facta est lux et vestis"sine macula et ruga".||

Cf. Eph. 5, 27.
Numérotation du verset  103,III 
Extendens 
interl.| interl.| facit amplum firmamentum||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut tegat orbem terrarum||
celum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verbum Dei quod ubique erat sed mundus non cognovit per mortales cepit nosci||
sicut pellem \
interl.| interl.| operturam omnium que circa omnia||
marg.| marg.| EXTENDENS  CELUM  SICUT. CASSIODORUS. Que confitentur ? Celum, terra mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Extendens celum sicut. Ad litteram  celum quasi tectum mundi extendit Deus non labore ut tutum tectum sed tam facile extendit ut quis pellem. Mystice  celum Scriptura per  pellem mortalitas predicantium accipitur Verbum tamen Dei eternum est Deus apud Deum et quia in sapientia Dei non cognovit mundus Deum per sultitiam, id est per mortales salvat credentes et in mortali homine facit nosci Verbum immortale. Mortui sunt prophete et apostoli que dixerunt stant. Modo tenditur sermo eorum mortuorum quia post mortem plus innotuerunt ut in eo legamus post in fine, ut liber, Scriptura plicabitur.||
tutum] coniec., tu’tuum Rusch
Numérotation du verset  103,3 
qui tegis aquis 
interl.| interl.| caritate||

aquis Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Δ Rusch] in praem. Ps-G (R F C I M* ΨB*) cum Ps-R
superiora eius. 
interl.| interl.| duo precepta ubi tota lex||
marg.| marg.| QUI  TEGIS  AQUIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad litteram sunt aque super firmamentum divise ab aquis que sub eo que perfundunt terram. Mystice  superiora sacre Scripture caritas que eminentior via ; unde « Adhuc eminentiorem viam vobis demonstro » etc. Aque Spiritus Sanctus unde qui crediderit in me de ventre eius fluent aque vive hoc autem dixit de Spiritu quem accipeturi erant per eum habetur caritas sed tegitur aliis quia nullus malus in ea caritate vel in Spiritu communicat bonis hominibus sicut in baptismo et in ceteris donis vel sacramentis ;unde in Proverbiis : « In plateis tuis discurrent aque et nemo alienus communicet tibi » vel protegit et sublevat divino Spiritu celum Scripture cuius superiora sunt duo precepta caritatis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel qui tegis aquis id est spiritali sensu superficiem Scripture vel donis spiritalibus eorum munis caritatem ne quid eos separare possit.||
Numérotation du verset  103,IV 
Qui 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus in nube ascendit sic et sancti rapiuntur in nubibus sic etiam celum Scripture per predicatores ascenditur extensa est Scriptura nec nubes desunt que in eam ducunt||
{t. 2 : Erfurt, f. 293va ; facsim., p. 586a} [Rusch, f. 293va ] ponis nubem ascensum tuum \ qui ambulas 
interl.| interl.| excedis||
super pennas ventorum. 
interl.| interl.| agilitatem cogitationis vel caritatis sanctorum||
marg.| marg.| SUPER  PENNAS  VENTORUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ventus est motus aeris cuius velocitas per pennas signatur. Sed Deus hanc superat ubique presens unde velociter currit sermo eius cito implens quidquid vult. Mystice venti anime penne virtutes que sunt in duabus alis id est preceptis caritatis sed caritatem omnium superat caritas Christi.||
Numérotation du verset  103,4 V
Qui facis angelos tuos spiritus \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Spiritus in substantia facit angelos cum mittit et ignem ut in rubo et in aliis fecit impleri ministerium quod voluit sic in Ecclesia facit spiritales nuntios verbi sui. Et quasi ad terram mittit carnalibus loquentes et ardentes Spiritu sunt ministri qui incendunt alios caritate et consummunt vitia||
et ministros tuos ignem urentem. 
interl.| interl.| seraphin||
marg.| marg.| IGNEM  URENTEM. CASSIODORUS. Id est seraphin qui sunt superior ordo facis ministros tuos unde in Isaia. Volavit ad me unus de seraphin qui sunt superior ordo.||
Numérotation du verset  103,5 VI
Qui fundasti terram super stabilitatem suam \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ad litteram forsan est aliqua #firmi<t>as occulta nobis super quam firmatur terra. Mystice vero Ecclesia super Christum que non potest inclinari de terra non adeo potest dicique legitur transitura||
marg.| marg.| QUI  FUNDASTI. CASSIODORUS. Ideo Spiritus Sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram ut queramus spiritalia.||
non inclinabitur in seculum seculi. 
interl.| interl.| licet||
Numérotation du verset  103,6 VII
Abyssus 
interl.| interl.| abyssus amictus eius terre||
sicut vestimentum amictus eius \ super montes stabunt aque. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnis aqua diffusa per maria flumina antra occulta abyssus dicitur hec ut vestis terram circumdat que tempore diluvii tantum crevit ut montes operiret sed stabunt dicit non ut de preteritis sed futura nuntiat. Mystice de diluvio persecutionis quod diluvium etiam montes depressit et quasi sub aquis fuga latebant apostoli sed hoc non diu quia ab increpatione tua fugient||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  103,7 VIII
Ab increpatione tua fugient \
interl.| interl.| aque persecutionum||
interl.| interl.| a pressura montium||
a voce tonitrui tui 
interl.| interl.| Dei per apostolos per nubes per Scripturas facta||
marg.| marg.| A VOCE  TONITRUI. CASSIODORUS. Per terribiles ventos siccabuntur aquam mali comminatione iudicii timebunt.||
formidabunt. 
interl.| interl.| atque et eminent montes in salute populorum||
Numérotation du verset  103,8 IX
Ascendunt 
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Exaltati sunt libera prelatione||
montes 
interl.| interl.| non terreni sed fluctus magni ut montes||
et descendunt campi \
interl.| interl.| subiectione||
in locum quem fundasti eis. 
interl.| interl.| id est faciunt secundum dona que contulisti eis||
interl.| interl.| alios dedit prophetas, alios evangelistas et huiusmodi||
Numérotation du verset  103,9 X
Terminum posuisti quem non transgredientur \ neque convertentur 
interl.| interl.| redibunt||
marg.| marg.| ASCENDUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mali ut montes cum seviunt fluctus.  DESCENDUNT ut campi cum placati sunt fundavit enim eis locum id est quodam metu compressit. Corda sevorum mala sunt sed quietata et terminum id est finem impositum non possunt transgredi et si leves fluctus assiliunt terram diluvio non operiunt ut liceat Ecclesie libere predicare.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Superbos permittit Deus quando vult crescere et cum vult humiliat apta dispositione. Vel ad litteram in loco id est ubi de unoquoque competenter disposuit sicut etiam de aquis quod nec eis terra immergitur nec eis amodo eget. TERMINUM  POSUISTI aquis hoc de aquis diluvii. Sed et de ritibus gentilium accipi potest qui in adventu Christi finiti sunt ut iam mundum non occupent.||
Numérotation du verset  103,10 XI
Qui emittis 
interl.| interl.| ab hoc loco mystice prosequendum||
interl.| interl.| quid ergo fit in terra nudata||
fontes 
interl.| interl.| aque vive salientes in vitam eternam||
in convallibus \ inter medium 
interl.| interl.| in eo certa fides populorum quod apostoli commune habuerunt||
marg.| marg.| IN CONVALLIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De humilibus subditis gratie et si sunt montes spiritali altitudine fluunt fontes Spiritus Sancti qui super humilem quiescit.||
marg.| marg.| INTER  MEDIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est inter medium apostolorum pertransibunt predicatores verbi Dei. Medium commune dicitur quod eque omnibus non proprium cuiquam. Unde dicitur de aliquibus habent inter se pacem et huiusmodi est in medio id est communis illis est sic aqua id est Scriptura Dei non est propria vel privata alicui sed publica. Non sit ergo mea vel tua veritas sed idem sentiamus et non sint in nobis schismata. Unde sive ego sive illi sic predicamus nulla de aquis id est predicatoribus discordet a montibus. Si quis aliud dicit de suo dicit non de medio et hic talis mons non est audiendus.||
montium 
interl.| interl.| sublimium predicatorum qui quantum ad se valles sunt||
pertransibunt 
interl.| interl.| quia non manent et prophetia cessabit vel transibunt de gente in gentem vel montes heretici inter quos Scripture decurrunt nec eos fecundant sed transeunt||
aque. 
interl.| interl.| doctrine||
Numérotation du verset  103,11 XII
Potabunt 
interl.| interl.| has aquas||
omnes 
interl.| interl.| ut omnes in arca omnes in disco omnes mactat Petrus et manducat||
marg.| marg.| POTABUNT  OMNES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso quattuor lineis qui gerit personam predicatorum. Quattuor enim lineis vas submissum est Petro in figura quattuor partium orbis ubi predicandum evangelium et baptizandi homines ter submisssum ut in nomine Trinitatis baptismus fieret. Inde scilicet ex ternario et quaternario colligitur numerus duodenarius qui est predicatorum duodecim enim apostoli electi sunt quorum predicatione totus orbis cuius quattuor sunt partes in nomine Trinitatis vocatur ut Ecclesia congregetur.||
bestie 
interl.| interl.| gentes||
agri \
interl.| interl.| vel silve||
expectabunt 
interl.| interl.| vel suscipient||
onagri in siti sua. 
interl.| interl.| alius alio capacius||
marg.| marg.| ONAGRI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Silvestres asini magni indomiti sine iugo legis et #ipsi feri bibent cum timidis onager cum lepore magni cum parvis in sua siti unusquique temperata est aqua omnibus nullum terret ut strepitus philosophorum terrebat negando partum virginis et huiusmodi. Vel superbi Iudei different bibere in tempus vel timum.||
Numérotation du verset  103,12 XIII
Super 
interl.| interl.| fontes vallium||
ea 
interl.| interl.| vel illos id est montes spiritalia corda quia ibi petras id est firmamenta preceptorum inveniunt||
volucres celi 
interl.| interl.| ut sanctos notet qui alta solum petunt||
marg.| marg.| SUPER EA  VOLUCRES  CELI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non omnes aves manent ad litteram in montibus sed spiritales viri non in cordibus suis sed in montibus id est auctoritatibus prophetarum et apostolorum. Hi sunt aves sacrificii quas non divisit Abraham quarum etas ibi tacetur quia eterna meditantes mente transeunt omnia temporalia hi soli non dividuntur in hereses et schismata. Aries qui prepositos significat. Vacca que Iudeos sub iugo legis. Capra que gentiles trina fuerunt quia tertio tempore gratia revelata est hec divisa sunt et adversus se invicem partes constitute. Hi omnes adversus se dividuntur per hereses et schismata in spiritalibus pax est et eam in aliis quantum possunt servant. In vespera id est fine seculi venit caminus et terror id est dies iudicii et transit caminus inter divisa et facit hec ad dexteram illa ad sinistram et de carnalibus divisis lignum fenum stipula comburuntur. Ipsi propter fundamentum cui nihil ante posuerunt salvi erant per ignem alii in sinistra damnantur.||
habitabunt \ de medio petrarum 
interl.| interl.| non de sua sed de auctoritate verborum Dei in quibus sonat petra Christus||
dabunt voces

voces Ps-G (ΨB² V) D30 Ω Δ Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R (voces suas)] vocem Ps-G (cett. codd. et nonnulle edd.)
Numérotation du verset  103,13 XIV
Rigans 
interl.| interl.| ipsi montes et petre unde habent||
interl.| interl.| emittis fontes in convallibus tu dico rigans montes vel rigas etiam montes de altioribus ipsis montibus.
montes de superioribus suis \
interl.| interl.| vel tuis||
interl.| interl.| altioribus arcanis non de aliis petris||
de fructu 
interl.| interl.| ab eis et ad terram usque gratia descendit||
operum 
interl.| interl.| que tu in omnibus operaris||
tuorum 
interl.| interl.| non enim sunt hominum||
marg.| marg.| DE FRUCTU  OPERUM  TUORUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nemo ergo glorietur in operibus suis sed qui gloriatur in Domino glorietur gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur merces dicitur.||
satiabitur terra. 
interl.| interl.| conversi||
Numérotation du verset  103,14 XV
Producens 
interl.| interl.| Deus vel terra||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de evangelio vivant qui evangelium annuntiant||
fenum 
interl.| interl.| temporalia||
Iumentis \
interl.| interl.| predicatoribus||
et herbam 
interl.| interl.| exponit||
servituti hominum. 
interl.| interl.| que est ex caritate||
interl.| interl.| hec sunt iumenta quibus debent ut merces quia serviunt||
marg.| marg.| SERVITUTI  HOMINUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unde cum liber essem ex omnibus omnium me feci servum que servitus est ex caritate que facit humiles quales non erant apostoli tunc quando dictum est a Domino. Calicem quidem bibetis sedere autem ad dexteram meam non est meum dare vobis id est superbis quod modo estis sed humilibus qui pro Christo servi hominum fiunt utilitati fratrum intendentes hec sunt iumenta quibus debetur herba de quibus dicitur. Non alligabis os bovi trituranti. Et dignus est operarius mercede sua unde : si seminavimus vobis spiritalia magnum est si carnalia vestra metamus. Beatus est qui preoccupat vocem petentis id est qui intelligit super egenum et pauperem non ita debes agere bovi trituranti ut mendico transeunti illi das quia legitur omni petenti da huic et non petenti dare debes. Vide ergo ne si sic egeat ut petat te iudicet id est damnabilem ostendat antequam petat sicut enim de illo dicitur qui te querit : da omni petenti sic de eo quem tu querere debes dicitur. Desudet eleemosyna in manu tua donec invenies iustum cui des. Omni petenti da quicumque sit da agnoscens in eo cui des multomagis servo Dei et non petenti unde et Dominus loculos habuit in usus eorum qui cum eo erant et suos personam infirmorum magis suscipiens ut ibi tristis est anima mea licet Paulus talia a suis non quereret et mori optaret sublimius egit Christus quia misericordius ne infirmos damnaret ista quesituros quibus prebuit exemplum necessaria sumendi a subditis.||
Numérotation du verset  103,XVI 
Ut 
interl.| interl.| ad quid hoc||

Ut D30 Cor2 etc.] Et ΩM tantum
educas panem 
interl.| interl.| Christum||

educas] educat D30 tantum
de terra \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est de dispensatoribus veritatis id est apostolis et ceteris adhuc in terra ambulantibus||
Numérotation du verset  103,15 
et vinum 
interl.| interl.| non quod conturbat sed quod||
letificet 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hec ebrietas videtur in alienatione mentis a terra ad celum||

letificet Ps-G (ΨB V D) D30 ΩS Δ Rusch edd. cum Ps-R (nonnulli codd.) Ps-Moz] letificat Ps-G cum Ps-R (H M N* S D X)
cor hominis.
Numérotation du verset  103,XVII 
interl.| interl.| Spiritus Sancti||
marg.| marg.| IN OLEO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem gratia ergo et nitor quidam qui est ad hominis conciliandum sanctum amorem oleum dicitur. Hec gratia excellentius in Christo unde ab omnibus laudatur etiam ab eis qui se iussa eius sequi non posse dicunt. Ecce Christus totus unctus unde ceteri accipiunt ut exhilaretur facies in oleo.||

Ut D30 ω1 T79 Rusch] Et ω² tantum
et panis 
interl.| interl.| vel spiritalis qui de celo descendit||
marg.| marg.| ET PANIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum iustitia est veritas est Christus et hic et illud letificat et confirmat cor.||
cor hominis confirmet
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. temporalis stomachum confirmat||

confirmet Ps-G (ΦRP ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch edd.] confirmat Ps-G (cett.)
Numérotation du verset  103,16 XVIII
Saturabuntur 
interl.| interl.| de istis ductis de terra pane vino oleo||
ligna campi+ 
interl.| interl.| plebes humiles prius||
et cedri 
interl.| interl.| divites||
interl.| interl.| potentes in seculo etiam postea quia prius electi sunt contemptibiles et ignobiles quam sapientes et nobiles||
Libani 
interl.| interl.| candidatio interpretatur||
quas 
interl.| interl.| non alie| 10  ||

10  Codd. : P106 Rusch
plantavit \
interl.| interl.| fide| 11  ||
marg.| marg.| QUAS  PLANTAVIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cur a se plantatis relinquit candorem seculi quia illic fulica avis que in aquis habitat hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel herodius avis rapacissima nec tales Christus respuit.||

11  Codd. : P106 Rusch | fide] in praem. P106
Numérotation du verset  103,17 
illic 
interl.| interl.| in cedris||
passeres nidificabunt.
Numérotation du verset  103,XIX 
Herodii 
interl.| interl.| vel fulice||
marg.| marg.| HIC  PASSERES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Minuta volatilia id est pauperes in seculo qui et minima sua reliquerunt ut nudi sequerentur Iesum ut apostoli et cum nihil habeant omnia possident. Prorsus totum mundum Petrus reliquit quem tamen totum accepit. Etenim cedri Libani id est excelsi huius seculi qui cum timore audiunt. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem attendunt res suas villas superfluas copias et prebent illas servis Dei et ita colligunt passeres ut in cedris Libani nidificent.||
domus 
interl.| interl.| genus vel generatio||
marg.| marg.| HERODII  DOMUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dux est eorum passerum vel cedrorum quod premisit quod tamen latine dici non potest quia cedri feminini generis sunt hoc autem nullo modo ad litteram domus enim id est nidus fulice que est avis marina vel stagnensis quomodo dux est passerum sed per hoc innuit spiritalia esse querenda.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et si in divitibus seculi passeres nidificent non tamen cedri superiores eis quia eorum passerum dux est domus fulice non ipse cedri. Domus fulice petra que in aqua que tunsa fluctibus frangit eos sed non frangitur fortis est hec domus sed non in excelsis. Sic Christus tanta passus a Iudeis integer mansit quo nihil fortius nihil humilius. In cedris ergo minuti spiritales nidificant propter presentem necessitatem sed tamen petram Christum habent ducem imitantes passiones eius et si forte cedri moventur volabunt passeres sed non peribunt quia petra est dux eorum.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel fulica avis que in aquis habitat hi sunt qui in gratia baptismi permanent quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret. Qui sunt cedri ? qui sunt passeres ? Illi qui baptizantur. Et hoc est fulice domus id est baptimus qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum id est christianorum.||
marg.| marg.|  HIERONYMUS. CASSIODORUS. Herodius avis rapacissima omnium volatilium maior que et aquilam vincit. Et est #quasi passeres nidificant in cedris et dux eorum passerum est domus herodii id est Christus qui est domus rapacissimorum quia nec tales deserit.||
marg.| marg.| Vel herodius tribus Beniamin de qua fuit Paulus de quod dicitur : Beniamin lupus rapax mane comedet predam vespere dividet spolia quia Paulus in adolescentia persecutus est Ecclesiam et in vespera sue etatis spolia diabolo rapuit predicando. Et est. Non mirum si cedri plantantur et passeres nidificant quia domus id est genus vel generatio herodii id est Pauli qui fuit lupus rapax dux est eorum passerum et cedrorum quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit.||
dux est eorum+ 
Numérotation du verset  103,18 
montes 
interl.| interl.| apostoli prophete||
excelsi 
interl.| interl.| ipse Christus||
cervis \
interl.| interl.| ecce||
petra 
interl.| interl.| id est Christus||
interl.| interl.| quid autem de humilibus bestiis||
marg.| marg.| CERVIS  PETRA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cervi sunt magni spiritales transcendentes in cursu omnia spinosa his sunt alti montes qui eminent in Scripturis per altiora precepta. Cogitant enim sublimia tenent eminentia iustificantur in summis. Hericius spinosum animal significat peccatores lepus animal timidum leporibus ergo et hericiis si non possunt alta tenere factus est Christus refugium hec petra multipliciter habet usum. In mari domus est fulice quia Christus in fluctuatione seculi est domus illorum qui in gratia baptismi perseverant. In terra est refugium hericio et lepori id est illis qui aliquo amore adherent terrenis. Est refugium in montibus id est in magnis et spiritalibus est firmamentum. Hec est de qua ut supra dictum est volucres celi dant voces.||
refugium herinaciis. 
interl.| interl.| vel hericiis vel leporibus, id est timidi opertis minutis et quotidianis peccatis||
Numérotation du verset  103,19 XX
Fecit lunam 
interl.| interl.| Ecclesiam||
in tempore12   : 
interl.| interl.| quia temporaliter transit non semper sic erit||
interl.| interl.| nam et||

12  tempore Ps-G (R F Ψ B*) Ed1455 Rusch cum Ps-R (cett.)] tempora D30 Ω Δ Ps-G cum Ps-R (M K T D* edd.) Ps-αγ Ps-Moz
sol 
interl.| interl.| Christus||
cognovit 
interl.| interl.| vel prescivit||
interl.| interl.| approbavit placuit ei||
occasum suum. 
interl.| interl.| passionem suam||
interl.| interl.| vere occidit sol quia eo occidente||
Numérotation du verset  103,20 XXI
Posuisti tenebras 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sexta hora qua crucifixus est Dominus facte sunt tenebre et facta est nox id est obscuritas in apostolis et in Petro qui negavit||
et facta est nox \ in ipsa 
interl.| interl.| nocte||
pertransibunt omnes bestie silve. 
interl.| interl.| non ut supra ut Christus leo et diabolus leo supra conversi hic demones||
marg.| marg.| FECIT  LUNAM. CASSIODORUS. REMIGIUS. Post terrena transit ad celestia que tamen terre faciunt id est serviunt. Post tot genera christianorum que per animalia significavit et predictam ordinationem ascendens subiungit de Christo et Ecclesia quomodo scilicet hoc temporalis Ecclesia crescit et decrescit quod facit occasus et ortus veri solis. Posuisti tenebras cecitatem Iudeis.  Et facta est nox in eis id est obscura mentis obstinatio.||
marg.| marg.| ET IN IPSA  PERTRANSIBUNT  OMNES  BESTIE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. non ut supra conversi gentiles sed demones qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum sed Christo surgente quia in omnibus non possunt  in cubilibus id est cordibus pertinacium permanent, sic Christo in aliquo occidente vigent, mala resurgente fugiunt.||
marg.| marg.| OCCASUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sol sic occidit ut oriatur ita  qui dormit id est Christus  non adiiciet ut resurgat. Occidit quia voluit nemo tollit animam eius cum occidit tenebre facte sunt in apostolis defecit spes eorum.||
Numérotation du verset  103,21 XXII
Catuli 
interl.| interl.| quos ante generaliter dixit bestias deinde in catulos dividit et in leones dicens||
leonum rugientes 
interl.| interl.| frementes||
interl.| interl.| pertransibunt||
marg.| marg.| CATULI  LEONUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sunt principes demoniorum sunt et catuli contemptibilia demonia que in tenebris querunt seducere animas maior leo semper « circuit querens quem devoret ». Pascuntur autem erroribus hominum.||
ut rapiant \ et querant a Deo escam sibi. 
interl.| interl.| quia nec temptare possunt nisi Deo permittente||
Numérotation du verset  103,22 XXIII
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus recepit animam quam posuit||
marg.| marg.| ORTUS  EST  SOL. CASSIODORUS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis subdit de ortu.||
et congregati sunt \
interl.| interl.| Catuli leonum recedunt a persecutore Ecclesie in toto orbe clarificato Christo||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quibus ortus est sol non audent eos invadere leones||
et in cubilibus suis 
interl.| interl.| in cordibus infidelium||
collocabuntur.13   
interl.| interl.| ne iam faciant impetum in sanctos||

13  < divisio. > sol D30 ω² T79] sol’ ω1
Numérotation du verset  103,23 XXIV
Exibit homo 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et sic iam licet in securitate pacis bona operari sed in vespera id est in fine mundi erit contenebratio et gravis impetus||
ad opus suum \
interl.| interl.| ut incipiat||
et ad operationem suam 
interl.| interl.| ut continuet perseverando||
interl.| interl.| magna sunt et multa||
usque ad vesperam14 
interl.| interl.| usque ad finem seculi||
interl.| interl.| ergo||

14  vesperam Ps-G (F M Q² W ΦR²GVP K ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R (nonnulli codd.)] vesperum Ps-G cum Ps-R etc.
Numérotation du verset  103,24 XXV
Quam magnificata sunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. his omnibus inspectis omnis homo magno exultat gaudio admiratur non potest eloqui||
opera tua 
interl.| interl.| ad litteram vel mystica||
Domine+ 
interl.| interl.| quia||
omnia in sapientia 
interl.| interl.| ubi facta unde processerunt hec tam magna||
interl.| interl.| Christo||
fecisti \ impleta est terra 
interl.| interl.| quia multa||
possessione tua. 
interl.| interl.| vel creatura||
marg.| marg.| POSSESSIONE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel creatura per Christum Pater creavit quidquid est in terra mari et celo sed hic dicit de nova creatura quam exuit a veteri homine Christus qua implevit orbem terre id est Ecclesiam. Granum enim frumenti cadens in terra multum fructum attulit ante singulariter erat donec transiret. Sed quando per passionem transivit drachmam perditam invenit et ovem errabundam ad gregem reduxit unde gaudium sed tamen adhuc peregrinatio adhuc seculum quatitur tempestatibus datum est tamen lignum in quo transnavigemus.||
Numérotation du verset  103,25 XXVI
Hoc 
interl.| interl.| autem seculum est||
mare magnum et spatiosum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed nondum sumus in terra viventium immo mare transeundum||
marg.| marg.| HOC  MARE  MAGNUM. CASSIODORUS. Secunda pars ubi dicit. Quomodo Ecclesiam per mare seculi traducit ad litus patrie.||
manibus \
interl.| interl.| exercendis difficile est enim ibi bene operari||
illic reptilia quorum non est numerus. 
interl.| interl.| innumere insidie repunt in hoc seculo et in cautos occupant||
marg.| marg.| REPTILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mali spiritus quorum insidie serpunt.||
Numérotation du verset  103,XXVII 
Animalia pusilla cum magnis \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. adhuc in amaris aquis sunt infideles pusilli et magni||
Numérotation du verset  103,26 
illic 
interl.| interl.| tamen||
interl.| interl.| in illo mari||
naves 
interl.| interl.| Ecclesie||
interl.| interl.| quas in ligno crucis gubernat Christus||
pertransibunt. 
interl.| interl.| nec ipsum draconem timebunt ; immo illudent ei||
interl.| interl.| pro commeabunt||
Numérotation du verset  103,XXVIII 
Draco iste 
interl.| interl.| secundum substantiam in qua bonus erat et in empirreo locatus sed in vitio suo inde cadens||
marg.| marg.| DRACO  ISTE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Preter hec animalia est etiam in mari quod superat ea omnia id est draco qui et leo serpens antiquus cuius caput id est primam suggestionem Ecclesia terit et sic ceteros motus evadit. Ipse vero observat calcaneum eius id est lapsum a via Dei ut sic possideat. Unde in Genesi dicitur serpenti : « Inimicitias ponam inter te et mulierem ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius ». Qui draco alibi dicitur Lucifer, alibi Leviathan qui ceteris in essentia excelsior factus est in malitia maior.||
quem formasti 
interl.| interl.| o Deus||
interl.| interl.| ad hoc cadens de celo factus est ut hic illudatur ei||
marg.| marg.| AD ILLUDENDUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dicitur in Iob illudi Satane ab angelis Dei qui sunt prepositi super aerias potestates ne noceant nobis.||
interl.| interl.| hec||
Numérotation du verset  103,27 
omnia 
interl.| interl.| scilicet creatura nova et reptilia||
a te expectant 
interl.| interl.| nihil possunt nisi permittas||
ut des illis escam in tempore15 
interl.| interl.| opportuno, quod quidam interpretes addunt.||
marg.| marg.| ESCAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cibus draconis terra est quia dictum est ei : Terram comedes omnibus diebus vite tue quia qui terrena amant cibus diaboli sunt. Cibus autem iusti verbum Dei unde : « Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei ».||

Cf. Ps. 144, 15 : « Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno ».

15  tempore] + opportuno Ps-R (S tantum)
Numérotation du verset  103,28 XXIX
Dante 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel cum dederis ante non possunt colligere nec temptare||
te illis colligent \ aperiente 
interl.| interl.| addit et de cibo nostro||
te manum tuam omnia implebuntur bonitate.16   
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manus Christus est qui aperitur, cui revelatur et te eum revelante omnia implentur bonitate quam non a se habent quod aliquando probatur illis quia avertente autem te etc.||
marg.| marg.| MANUM  TUAM  OMNIA. CASSIODORUS. Vel manus est potestas que abunde replet omnia ».||

16  < divisio. > tuam ω1 ω²] tuam’ D30 T79
Numérotation du verset  103,29 XXX
Avertente autem te faciem turbabuntur+ auferes 
interl.| interl.| sed quare turbas ?||
marg.| marg.| AVERTENTE  AUTEM TE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Multi impleti bonitate sibi tribuerunt volens autem Deus eis probare quod non a se habent sed a Deo ut cum bonitate habeant humilitatem aliquando eos perturbat avertit faciem et cadunt in temptationem.||
spiritum 
interl.| interl.| superbiam||
eorum et deficient \
interl.| interl.| omnino ut convertantur||
interl.| interl.| ut clament defecit spiritus meus||
et in pulverem suum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. invenit se homo terram penitens de peccato||
revertentur.
interl.| interl.| ablato spiritum eorum||
Numérotation du verset  103,30 XXXI
Emitte17  spiritum tuum 
interl.| interl.| Sanctum qui creat novos||
marg.| marg.| EMITTE  SPIRITUM  TUUM. CASSIODORUS. Pulvis suus illorum dicitur quia ex se habent quod sunt pulvis spiritus vero Domini ecce medicina reversis in pulverem.||

17  Emitte Ps-G (R F M² Q ΩJ² ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch cum Ps-R] Emittes Ed1455 Ps-G
et creabuntur \
interl.| interl.| unde ipsius figmentum sumus creati in operibus bonis||
et renovabis 
interl.| interl.| novis hominibus confitentibus quod a te, non a se, boni sunt||
faciem terre. 
interl.| interl.| et quia ex Deo omnia bona||
Numérotation du verset  103,31 XXXII
Sit gloria Domini 
interl.| interl.| non tua||
in seculum \
interl.| interl.| in eternum||
letabitur Dominus in operibus suis. 
interl.| interl.| non tuis||
interl.| interl.| que in eis facit et qualiter faciat subdit qui respicit||
Numérotation du verset  103,32 XXXIII
Qui respicit 
interl.| interl.| misericordia||
terram 
interl.| interl.| humane mentis||
interl.| interl.| que exultat de bonitate sua||
et facit eam tremere \
interl.| interl.| unde cum tremore operamini vestram salutem Deus enim est qui facit omnia in omnibus||
marg.| marg.| TREMERE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Melior est tremor humilitatis quam confidentia superbie unde apostolus : cum tremore operamini vestram salutem.||
qui tangit 
interl.| interl.| compunctione et amissione rerum||
montes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui superbi iactantes se||
marg.| marg.| MONTES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui superbi erant iactantes a se omnia.||
et fumigant. 18 
interl.| interl.| tacti||
interl.| interl.| precem Deo reddunt sacrificium cordis fumigant ad Deum. Incipit et flere quia et fumus excutit lacrimas.||

18  < divisio. > terram D30 ω²] terram’ ω1
Numérotation du verset  103,33 XXXIV
Cantabo Domino in vita mea \
interl.| interl.| quidquid cantat in vita cantat||
marg.| marg.| CANTABO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tertia pars ubi promittit se semper cantaturum. Quasi hec predicta fecit Dominus et his inspectis . Cantabo.||
marg.| marg.| IN VITA  MEA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Presenti et futura spei et speciei. Modo spes est vita nostra post eterna erit vita vite mortalis spes est enim vite immortalis.||
marg.| marg.| QUAMDIU  SUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia in illo sine fine sum psallam quamdiu sum ne puterur alius actus illius vite quam psallere quia non potest venire in fastidium qui laudatur non venit in fastidium laudare sed semper amatur semper laudatur.||
Numérotation du verset  103,34 XXXV
Iocundum sit 
interl.| interl.| suavis est Deo confessio tua bona commutatio suavis est tibi ipsius gratia ego vero delectabor||
marg.| marg.| IOCUNDUM  SIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Alia littera :  Suavis sit eis disputatio mea. Disputatio enim hominis ad Deum est confessio peccatorum. Unde Isaias : « Auferte nequitias ab animabus vestris discite benefacere iudicate pupillo et venite et disputemus dicit Dominus ». Disputatio ergo tua sacrificium humilitatis tue quod est Deo suave.||

Ps-α Ps-Med : « Suavis sit ei disputatio mea ».
ei eloquium meum \ ego vero delectabor in Domino. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quo me ei indico scienti ut se indicet mihi nescienti||
interl.| interl.| et meo exemplo||
Numérotation du verset  103,35 XXXVI
Deficiant peccatores 
interl.| interl.| in se||
interl.| interl.| ne iam sint quod prius auferatur spiritus eorum ut Spiritu Dei recreentur||
a terra+ et iniqui 
interl.| interl.| in proximos||
ita 
interl.| interl.| deficiant||
ut non sint \
interl.| interl.| iniqui scilicet||
interl.| interl.| vidit hoc et impletus gaudio dicit||
benedic anima mea Domino.19   
interl.| interl.| principium iterat||
marg.| marg.| BENEDIC  ANIMA  MEA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iterat quod in principio psalmi. Benedic anima mea Dominum per hoc innuens quod finis bonorum sumilis sit principio.||

19  < divisio. > terra+ D30 ω1 ω²] terra T79




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 103), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_103)