initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 105

Numérotation du verset  105,1 
Alleluia alleluia.
marg.| marg.| ALLELUIA  ALLELUIA. Quidam dicunt unum  Alleluia ad finem superioris psalmi pertinere alterum esse sequentis hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cuius assertioni Cassiodorus quoque consentit sed plures ubicumque est  Alleluia sequenti dant et aliquando semel, aliquando bis, ut Dominus in evangelio nunc dicit « amen », nunc « amen amen » pro maiore certitudine rei. Istis consentit Augustinus presertim cum nulli grecorum codices in fine psalmi habeant  Alleluia.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Psalmus iste superiori coniunctus est non modo in titulo sed etiam in materia. Agit enim de eodem populo Israel de quo et superior. Sed iste agit de illo secundum iniquos qui ibi erant precedens vero de eodem secundum electos.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Aliquos in illo populo veros fuisse filios Abrahe innuit Paulus dicens : sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Et quia hos commendat hic premissus psalmus nihil ibi dicitur de iniquitatibus amaricantium. Sed hic sequens psalmus agit de iniquis sed quia iniquis non solum iustitia sed misericordia Dei facta est. De his loquitur sequens psalmus cum laudibus Dei ex persona eorum qui veniam conversi precantur et exempla eorum commemorantur in quos etiam peccantes dives apparuit misericordia Dei unde etiam iste sicut et ille sic incipit. Confitemini Domino. Ibi sequitur et invocate hic quia bonus unde hic confessio peccati potest accipi quia sequitur etiam peccavimus cum patris nostris. Sed et quod bonus est Deus in laude est et in laude confessio licet non sit pia peccatorum confessio sine laude Dei habet ergo Dei laudem qui peccata confitetur sive in verbis quando eum bonum et misericordem dicit sive in solo affectu cum hoc credit. Monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Hebreus relicta patrum perfidia ad misericordiam Dei conversus sua det aliis ad eandem misericordiam converti orans ut populo beneplacito socientur qui erat in adventu Christi congregandus.||

1 Codd. : <Ps. 105> textus : Ps-G Hi D30 Rusch ; glossa : Rusch 2 alleluia² Ps-G (F V D) ΩS Rusch] om. Ps-G, Vox Ecclesie D30
Numérotation du verset  105,I 
Confitemini Domino 
interl.| interl.| peccata et laudes||
quoniam bonus \
interl.| interl.| in natura||
interl.| interl.| ne quis pro culpa terreatur||
quoniam in seculum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. usque in finem seculi misericordia que miseris exhibetur consolando in miseria vel liberando ab ea vel in eternum misericordia quia nemo sine Deo potest esse beatus||
misericordia eius. 
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  105,2 II
Quis loquetur potentias Domini \
interl.| interl.| id est quis sufficiet||
marg.| marg.| QUIS  LOQUETUR. CASSIODORUS. Iste qui misericordiam petit impletur consideratione divinorum operum et admirans ait : quis loquetur.||
interl.| interl.| quis||
auditas faciet omnes laudes eius? 
interl.| interl.| id est faciet ut audiantur aba liis omnia in qibus laudandus est Deus||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sic enim debent dici ut predicentur audientibus||
interl.| interl.| sed quis potest omnes quasi nullus vel quia||
Numérotation du verset  105,3 III
Beati qui custodiunt iudicium \
interl.| interl.| recte iudicando bonum a malo discernendo||
marg.| marg.| BEATI  QUI  CUSTODIUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel quia sequitur. Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam. Laudes Dei dicit opera preceptorum eius que ipse facit in suis Deus enim operatur in nobis velle bonum et perficere ut ait apostolus. Quis ergo loquetur potentias Domini id est quomodo et que Deus potenter operatur in suis quoniam hec ineffabiliter operatur quis auditas faciet omnes laudes eius. Quis cum audierit facit laudes eius id est opera preceptorum eius que et si non omnia audita fiunt in quantum tamen fiunt ille laudandus est qui operatus est in eis. Et ideo maluit dicere laudes quam mandata vel opera mandatorum eius quia (ut dictum est) in quantum fiunt ipse laudandus est quas tamen omnes quis sufficit facere vel loqui. Et est sensus : misericordia est in seculum quam quis apud se non sufficit cogitare vel aliis intimare vel opere implere. Et accipit pro eodem laudes et potentias. Sed inter illa duo distinguitur scilicet loquetur et auditas faciet. Et sequitur beati. Quasi illud nemo sufficit scilicet loqui potentias vel omnes laudes facere vel id est saltem agat hoc scilicet iudicium et iustitiam quia beati sunt qui custodiunt etc.||
et faciunt iustitiam 
interl.| interl.| recte agendo||
in omni tempore. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ex quo incipiunt. Qui enim perseveraverit usque in finem hic salus erit||
interl.| interl.| sed quia Deus iustos facit orat et ait||
Numérotation du verset  105,4 IV
Memento nostri Domine in beneplacito populi tui \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut in eis simus in quibus beneplacitum est tibi quod non est in omnibus et non inter contumaces simus||
interl.| interl.| et ut hoc sit||
visita nos 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut ab eo sanati possimus iudicium custodire et iuste agere unde beati||
in salutari tuo. 
interl.| interl.| Iesu||
interl.| interl.| visita nos ad hoc||
Numérotation du verset  105,5 V
Ad videndum in bonitate electorum tuorum+ 
marg.| marg.| AD VIDENDUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ut videamus te in ea bonitate quam prestas electis id est per gratiam tuam videamus ne ceci remaneamus.||
interl.| interl.| et visita etiam||
ad letandum 
interl.| interl.| et letemur||
in letitia 
interl.| interl.| que est ipse Deus. Cui alibi dicitur. Exultatio mea redime me||
gentis tue \
interl.| interl.| filiorum Abrahe qui omnes una gens||
interl.| interl.| visita etiam
interl.| interl.| quia non laudatur nisi propter te||
marg.| marg.| UT LAUDERIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Mirum est in plerisque codicibus esse scriptum ut lauderis cum sit una in greco positio et similis debet esse interpretatio scilicet ut videamus et letemur et laudemus cum hereditate tua. Vel ut videas nos in bonitate electorum tuorum id est ibi nos esse facias et ibi nos videas. Et visita ad letandum id est ut leteris in letitia gentis tue id est ut facias gentem tuam letari ex te. Et ut leteris cum hereditate tua id est facias eam laudari in te quia non laudatur nisi propter te.||

ut Hi Rusch Ps-G cum Ps-R] et Ps-G (F I Q* ΦRGV ΩJ* K)
Numérotation du verset  105,6 VI
Peccavimus 
interl.| interl.| visita et necesse est ut visites quia||
marg.| marg.| PECCAVIMUS. Secunda pars ubi enumerat peccata patrum que in Egypto commiserunt te tamen a Deo dicit liberatos.||
cum patribus nostris \
interl.| interl.| quia in eis fuimus materialiter quando peccaverunt vel potius id est sicut patres nostri||
iniuste egimus 
interl.| interl.| quantum ad Deum||
iniquitatem fecimus. 
interl.| interl.| quantum ad proximum||
marg.| marg.| INIQUITATEM  FECIMUS. CASSIODORUS. Tertio idem dicit ut pura confessio appareat tanto citius solvitur quanto vivacius se damnat homo.||
Numérotation du verset  105,7 VII
Patres nostri 
interl.| interl.| quid enim patres fecerunt||
in Egypto 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi multa eis facta||
non intellexerunt 
interl.| interl.| fuit opus intellectu ut per illa temporalia alia quererent scilicet eterna||
mirabilia tua \
interl.| interl.| que pro eis in Egypto fecerat||
marg.| marg.| MIRABILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est quid per illa eis dare velles id est non temporale sed eternum bonum quod per patientiam expectatur et ideo ipsi impatientes murmuraverunt et temporalibus #beati voluerunt.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Duo sunt que beneficia commendant intellectus et memoria quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum cum ait non intellexerunt mirabilia.||
non fuerunt memores multitudinis misericordie tue. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Arguit et memoriam quia nec saltem temporaliter acta recoluerunt ut potestatem quam experti erant crederent se ab inimicis liberandos||
Numérotation du verset  105,VIII 
Et irritaverunt ascendentes in mare \ mare Rubrum+ 
interl.| interl.| dicit pro situ terre||
marg.| marg.| IRRITAVERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Timentes Deum et desperantes post tot in Egypto visa. Hec irritatio facta est cum egredientes de Egypto pervenerunt ad mare Rubrum ibi ita erant conclusi quod ex uno latere erat mons nimis arduus et nemini ad transeundum pervius et ex alio latere erat mare Rubrum et a dorso erant insequentes Egyptii et pro his ceperunt graviter murmurare obliti potentie Dei. Sed tunc mare divisum est in duodecim divisiones et nulla tribus ausa fuit intrare prius nisi tribus Iuda unde meruit inter alias regni privilegium vel princiapatum obtinere.||

mare] mari D30 mare mare Rubrum] mari mari Rubro D30, mare mari Rubro Cor2 (antiqui variaverunt regimen propositionum quia hebr. et Ieronymus diversificant sic : super mare in mari rubro require supra 103, 2 et infra 108, 18 Isaie 28, 6)
Numérotation du verset  105,8 IX
Et 
interl.| interl.| ita murmuraverunt et tamen||
salvavit eos 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non secutus infidelitatem eorum||
propter nomen suum \
interl.| interl.| non merita eorum||
interl.| interl.| glorificandum scilicet||
ut notam faceret potentiam suam. 
interl.| interl.| quomodo salvavit||
Numérotation du verset  105,9 X
Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et non voce celitus missa sed divina potentia quamque sensu carent sentiunt et obediunt||
et deduxit eos in abyssis 
interl.| interl.| vel aquis multis quod idem est||
sicut in deserto. 
marg.| marg.| SICUT IN  DESERTO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia ubi fuerunt abyssi factum est siccitate ut desertum ubi non sunt aque.||
Numérotation du verset  105,10 XI
Et 
interl.| interl.| ita||
salvavit eos 
interl.| interl.| quod magnum fuit||
de manu odientium \
interl.| interl.| quod gravius id est maius quia propter eos percussi plagis||
et redemit eos de manu inimici. 
interl.| interl.| pharaonis||
marg.| marg.| REDEMIT  EOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quo pretio quasi diceret nullo sed in figura baptismi factum est in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi unde et mare Rubrum dixit quo colore sanguis figurabatur.||
Numérotation du verset  105,11 XII
Et operuit aqua tribulantes eos \
interl.| interl.| pharaonem et Egyptios||
unus ex eis non remansit. 
interl.| interl.| persequentibus non Egyptiis. Qui enim ex Egyptiis non persequebantur remanserunt||
Numérotation du verset  105,12 XIII
Et crediderunt 
marg.| marg.| ET CREDIDERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ecce dura corda Iudeorum que non ante sed post miracula credunt melius fuit promittenti credere.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. usus locutionis est pro verbis eius vel in verba quod magis latine diceretur||

in D30* Rusch Weber] om. D30² (eras.)
et laudaverunt 
interl.| interl.| talis locutio est ista ut illa qua dicitur vitam talem vivit||
laudem eius. 
interl.| interl.| dicentes cantemus Domino gloriose enim magnificatus est||
Numérotation du verset  105,13 XIV
Cito fecerunt 
interl.| interl.| quasi crediderunt et laudaverunt et||
interl.| interl.| vel festinaverunt quod apertius||
marg.| marg.| CITO  FECERUNT. Tertia pars ubi exponit peccata que post exitum fecerunt nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio per iustitiam Dei in quosdam per Moysen vindicantis.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Cito fecerunt. Summa celeritate mutati sunt a credulitate et laude ut murmurarent non sustinuerunt Deus erat eis victualia daturus sed illi nimia festinatione anticipaverunt sub diffidentia petentes non expectantes consilium eius distulit enim Deus dare ut probaret eos.||
obliti sunt operum eius \ et non sustinuerunt consilium eius
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. debuerunt enim cogitare tanta opera Dei erga se facta non esse inania sed vocare eos ad eterna que patienter expectanda sunt. Illi vero festinaverunt fieri beati in terrenis in quibus est hydria cupiditatis de qua qui beberit sitiet iterum unde subdit et concupierunt concupiscentiam||

obliti sunt] om. ΩS | et Ps-G (Ψ B V D) Hi Ω Clementina cum P-R] om. Ed1455 Rusch Ps-G
Numérotation du verset  105,14 XV
Et concupierunt concupiscentiam 
marg.| marg.| CONCUPIERUNT  CONCUPISCENTIAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Talis locutio ut laudaverunt laudem.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Nimietas desiderii geminatione verbi ostenditur.||
in deserto \ et temptaverunt Deum in inaquoso. 
interl.| interl.| id est in deserto||
Numérotation du verset  105,15 XVI
Et dedit eis petitionem ipsorum \ et misit saturitatem in animas eorum. 
marg.| marg.| SATURITATEM. Non est hec saturitas de qua dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.||
marg.| marg.| IN ANIMAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Animalitatem que sustentatur esca unde et in evangelio. Nonne anima est plus quam esca.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel animas ut voluntas que desperando petierat copia vinceretur. Saturitatem sequitur seditio unde subdit ET IRRITAVERUNT. CASSIODORUS. Honorem ambientes invidendo Moysen in castris et Aaron sanctum Domini hec irritatio fuit pro sacerdotio quod habebat Aaron et filii eius.||

animas Ps-G (plerique codd., edd.) Hi Rusch cum Ps-R] anima Ps-G
Numérotation du verset  105,16 XVII
Et irritaverunt Moysen in castris \ Aaron sanctum Domini. 
Numérotation du verset  105,17 XVIII
Aperta est terra 
marg.| marg.| APERTA  EST  TERRA. CASSIODORUS. Laus Dei qui suos vindicavit qualitas pene facta indicat a terra vorantur qui terrena sapuerunt.||
et deglutivit Dathan \ et 
interl.| interl.| terra se||
operuit super congregationem Abiron

Abiron Hi Rusch etc.] Abiran Ps-G (ΦRG)
Numérotation du verset  105,18 XIX
Et exarsit ignis in synagoga 
interl.| interl.| id est in ducentos quinquaginta qui thuribula tenuerunt||
eorum \
interl.| interl.| non Dei||
marg.| marg.| IN SYNOGOGA. CASSIODORUS. Chore namque et ducenti quinquaginta cum eo volentes habere sacerdotium Aaron acceperunt thuribula ut adolerent incensum ideoque divino igne consumpti sunt.||
flamma combussit peccatores. 
interl.| interl.| qui in incenso peccaverunt||
marg.| marg.| PECCATORES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non ait peccantes quod et boni sed peccatores valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.||
Numérotation du verset  105,19 XX
Et fecerunt vitulum 
interl.| interl.| absentiam Moysi non ferentes||
marg.| marg.| ET FECERUNT. CASSIODORUS. Absentiam Moysi non tolerantes dum ipse in vertice montis Sinai moraretur ut acciperet legem fecerunt vitulum.||
in Horeb10   \
interl.| interl.| alias : Choreb ||
marg.| marg.| HOREB. CASSIODORUS. Interpretatur Calvaria ubi crucifixio facta ut iam tunc perfidi in eo nomine peccarent ubi posteri eorum erant Dominum crucifixurum id est in eo loco qui secundum nominis interpretationem designat locum ubi Iudei crucifixerant Dominum. Hoc impatientia levium fecit sicut omnia mala ex ea nascuntur.||

10  (H)oreb Ps-G (ΨB D²) ΩS Ed1455 Rusch] Choreb Ps-G Ps-R, Horeb Ps-G (ΩJ K²) Hi Clementina cum Ps-R (K R etc.)
et 
interl.| interl.| post||
adoraverunt sculptile. 
interl.| interl.| vitulus enim non sculptilis sed conflatilis fuit||
Numérotation du verset  105,20 XXI
Et mutaverunt gloriam suam \
interl.| interl.| id est Domini qui esset gloria eorum si sustinerent eum||
in similitudinem vituli11   
marg.| marg.| IN SIMILITUDINE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non ait in similitudinem sed in similitudine. Et est talis locutio ut supra et crediderunt in verbis eius.||

11  similitudinem Ps-G (plerique codd., edd.) Hi cum Ps-R (nonnulli codd.) Ps-αγδζ] similitudine Rusch Ps-G cum Ps-R
comedentis fenum. 
interl.| interl.| ut ab eo comederentur quia fenum sunt id est caro||
Numérotation du verset  105,21 XXII
Obliti sunt Deum qui 
interl.| interl.| quasi quomodo salvavit||
interl.| interl.| ecce ipse est||
marg.| marg.| OBLITI  SUNT. CASSIODORUS. Magna oblivio quid est in memoria si non liberatio.||
salvavit eos + qui fecit magnalia 
interl.| interl.| que pro magnitudine recoli potuerunt||
in Egypto
Numérotation du verset  105,22 
mirabilia 
interl.| interl.| CASSIODORUS. hec non solent a mente excidere||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est mirabilia quia admiratio non est sine aliqua formidine||
interl.| interl.| CASSIODORUS. hec vivacius mentibus herent||
marg.| marg.| TERRIBILIA. Quia adversarios afflixerunt et istis quem timere deberent monstraverunt.||
in mari Rubro. 
Numérotation du verset  105,23 XIII
Et 
interl.| interl.| comminando||
dixit ut disperderet eos \
interl.| interl.| propter hec scelera quia digni erant perire omnes penitus||
si non Moyses electus eius stetisset 
interl.| interl.| incessanter orasset pro eis||
in confractione 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in plaga qua erant feriendi ut se obiiceret pro illis||
marg.| marg.| STETISSET IN  CONFRACTIONE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dicens si non dimittis illis dele me a libro tuo. Quantum valet intercessio sanctorum. Securus Moyses de iustitia Dei qua eum delere non posset impetravit misericordiam his qui iuste perirent.||
in conspectu eius.
Numérotation du verset  105,XXIV 
Ut averteret iram eius 
interl.| interl.| vel suam||
marg.| marg.| UT AVERTERET  IRAM. De aqua contradictionis et immolatione filiorum unde vehementius iratus Deus et tamen postea misertus.||
ne disperderet eos \
Numérotation du verset  105,24 
et pro nihilo 
interl.| interl.| non quod eam vidissent sed sic pro nihilo habuerunt scilicet quod non crediderunt verbo eius||
marg.| marg.| ET PRO  NIHILO. Quarta pars ubi item et alia peccata enumerat #et per Phinees placatum Deum dicit.||
habuerunt terram desiderabilem.
Numérotation du verset  105,XXV 
Non crediderunt verbo eius+ 
interl.| interl.| vel verbis||
interl.| interl.| quod esset eos introducturus||
marg.| marg.| NON  CREDIDERUNT  VERBO  EIUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Contempserunt quod per illam significabatur eternum bonum vere desiderabile vel non crediderunt verbo per parva ad magna vocantis. Nisi aliquid magnum terra illa signaret ad quod invitarentur ? nullo modo culparentur qui pro nihilo habuerunt eam. Cuius temporale regnum etiam sancti pro nihilo ducunt ut Hierusalem que in celo est vere desiderabilem ament sed infidelitas merito arguitur quia in eo quod habuerunt eam pro nihilo non crediderunt verbis Dei per parva ad magna ducentis et festinantes hic esse beati non sustinuerunt consilium eius.||
Numérotation du verset  105,25 
et murmuraverunt12  in tabernaculis suis \
interl.| interl.| dicentes faciamus ducem et redeamus in Egyptum||
marg.| marg.| IN TABERNACULIS. CASSIODORUS. Murmurabant quia hoc non laborantibus sed otiosis contingit unde maior invidia criminis crescit.||

12  murmuraverunt Ps-G (plerique codd., edd.) Hi Rusch cum Ps-R] murmurabant Ps-G (R F I)
non exaudierunt 
interl.| interl.| dum murmurant non audiunt||
vocem Domini. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. Vehementer eos a murmure prohibentis||
Numérotation du verset  105,26 XXVI
Et elevavit manum suam super eos \
interl.| interl.| comminando penam||
marg.| marg.| ET ELEVAVIT. CASSIODORUS. Hec iustitia Dei premittitur ut secuta pietas magis glorificetur que pietas in sequenti ostenditur ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur.||
ut prosterneret eos in deserto. 
interl.| interl.| quasi viles qui prius fuerunt gloriosi||
Numérotation du verset  105,27 XXVII
Et ut deiceret semen eorum 
interl.| interl.| filios etiam||
in nationibus \ et disperderet13  eos in regionibus. 
interl.| interl.| ne ultra de congregatione presumerent||

13  disperderet Ps-G (V D) ΩS Rusch cum Ps-ασ Ps-R (M U Q²)] disperget ΩM, dispergeret Ps-G
Numérotation du verset  105,28 XXVIII
Et initiati sunt Beelphegor \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. idolo gentium consecrati sunt||
marg.| marg.| ET INITIATI  SUNT. CASSIODORUS. Vel consecrati sunt quasi non modo ad tempus colentes gravior excessus et vehementior ira demonibus devovebant filios.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et initiati sunt. Ante quam diceret quod aliquis hanc indignationem Dei placaverit adiungit.  Et initiati sunt et irritaverunt et multiplicata est in eis ruina quasi ad hoc distulerit quod levaverat manum ad prosternendos ut dati in reprobum sensum etiam hoc admitterent scilicet crimen idolatrie et in tanto crimine evidenti iustitia punirentur et tantum fuit hoc scelus eorum ut Deus nollet aliter placari nisi ut Phinees eum placavit qui coeuntes interfecit non odio eorum sed zelo Dei quo facto populum cuius maior interitus futurus erat liberavit.||
et comederunt sacrificia mortuorum. 
interl.| interl.| immolatur mortuis hominibus quasi diis||
Numérotation du verset  105,29 XXIX
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis \
interl.| interl.| vel studiis||
et multiplicata est in eis ruina. 
interl.| interl.| ut pro suis gravibus peccatis graviter vastarentur||
Numérotation du verset  105,30 XXX
Et stetit Phinees14  et placavit \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Breviter dicit quia non docet sed commemorat||
marg.| marg.| ET STETIT  PHINEES. CASSIODORUS. Solida mente ut in generali perturbatione solus ipse confidentiam deprecationis assumeret. Et placavit vel exoravit. Posset dixisse : Et mechantes transfixit. Sed melius dixit exoravit quia transfixio mechantium zelo Dei facta magis dicenda oratio quam operatio quia qui bene agit orat.||

14  Phinees ΩM edd.] scrips., Finees Hi Rusch Ps-G
et 
interl.| interl.| sic||
cessavit quassatio. 
Numérotation du verset  105,31 XXXI
Et reputatum est 
marg.| marg.| ET REPUTATUM  EST. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Deus qui novit quanta caritate populi id factum sit reputavit hoc sacerdoti suo in iustitiam non solum quamdiu generatio est sed usque in eternum.||
ei ad15  iustitiam \ in generatione et generationem usque in sempiternum. 

15  ad Ps-G (R* D) Hi ΩS cum P-R] in Ps-G D30
Numérotation du verset  105,32 XXXII
Et 
interl.| interl.| iterum||
interl.| interl.| ad iram provocaverunt||
marg.| marg.| ET IRRITAVERUNT. CASSIODORUS. Quinta pars ubi agit de aqua contradictionis et de immolatione filiorum unde vehementius iratus est Deus et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in adinventionibus suis sicut supra dictum est. Et nunc iterum irritaverunt.||

16  eum Ps-G (Q ΩJ K² ΨB V D) ΩS Rusch edd. cum P-R] ÷ eum Φ, om. Ps-G
ad aquas17  Contradictionis + et vexatus est 
interl.| interl.| mente turbatus ut hesitaret||

17  aquas Ps-G (ΨB V D) ΩS cum P-R] aquam Ed1455 etc. Ps-G
Moyses propter eos \
Numérotation du verset  105,33 
quia exacerbaverunt spiritum eius. 
interl.| interl.| nimia importunitate populi succensus diffidenter excrepuit dicens : numquid de petra hac potero vobis aquam eiicere||
Numérotation du verset  105,XXXIII 
Et 
interl.| interl.| ideo quia exacerbaverunt eum||
distinxit in labiis suis \
marg.| marg.| ET DISTINXIT. CASSIODORUS. Hoc miraculum a priore constantia quam habuit in aliis miraculis hoc enim ambigue dixit qui omnia alia certa fide promiserat perturbatus enim murmure populi infidelis non tenuit fiduciam qualem debuit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et distinxit. Quasi hoc non posset Deus facere qui tanta iam ante fecerat dubitanter eim petram percussit qui in aliis non dubitaverat de hoc autem hac sola pena correptus est quod non intravit terram illam non tamen alienatus est a regno gratie Dei.||
Numérotation du verset  105,34 
non disperdiderunt gentes 
interl.| interl.| illi de quorum iniquitatibus loquitur psalmus cum in terram promissam intrarent||
marg.| marg.| GENTES. Septem illos populos qui terram promissionis possidebant.||
quas dixit Dominus18  illis. 
interl.| interl.| ut interficerent nec communicarent eis||

18  Dominus Ps-G Hi] + Deus Ed1455 Rusch tantum
Numérotation du verset  105,35 XXXIV
Et commixti sunt 
interl.| interl.| CASSIODORUS. ne enim hoc fieret preceperat Deus occidi gentes||
inter gentes et didicerunt opera eorum 
Numérotation du verset  105,36 
et servierunt sculptilibus eorum \ et 
interl.| interl.| ita||
factum est 
marg.| marg.| ET FACTUM  EST. CASSIODORUS. Terra promissionis data in premium versa est excedentibus in ruinam quia gentium conformitate facte sunt idolatre.||
illis in scandalum. 
interl.| interl.| quod eas non perdiderunt sed commixti sunt eis||
Numérotation du verset  105,37 XXXV
Et immolaverunt filios suos \
interl.| interl.| hoc Moyse et Iosue mortuis||
marg.| marg.| ET IMMOLAVERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec et si illa non narret historia tamen hic propheta mentiri non potest.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Si non in prima in sequenti etate factum est quod narrat #David.||
et filias suas demoniis. 
interl.| interl.| idolis que erat consuetudo gentium||
Numérotation du verset  105,38 XXXVI
Et effuderunt sanguinem innocentem+
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. parvulorum a consensu illius sceleris alienorum||
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum \
interl.| interl.| CASSIODORUS. ne putes extraneorum||
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Numérotation du verset  105,XXXVII 
Et interfecta est 
interl.| interl.| quia fere hoc peccato omnes mortui sunt||
marg.| marg.| ET INTERFECTA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tropica locutio continens pro contento id est homines. Ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios et contaminati sunt in operibus.||
terra in sanguinibus+
interl.| interl.| id est ipsi homines||
Numérotation du verset  105,39 
et contaminata est 
interl.| interl.| id est contaminati sunt||
in operibus eorum \ et fornicati 
interl.| interl.| polluti||
sunt in adinventionibus suis. 
interl.| interl.| adulterinis superstitionibus polluti||
marg.| marg.| ADINVENTIONIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non quod primi invenissent sed quia alios imitati sunt. Quod in greco apertius et hic et supra unde et alii transerunt studia vel affectiones vel voluntates.||
Numérotation du verset  105,40 XXXVIII
Et iratus est furore Dominus 
interl.| interl.| quasi potentia vindicandi excitata est||
interl.| interl.| ira non est in Deo sed per similitudinem||
in populo suo19   \ et abominatus est hereditatem {t. 2 : Erfurt, f. 297rb ; facsim., p. 593b} [Rusch, f. 297rb ] suam. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ad perditionem sed disciplinam quod innuit nominans hereditatem||
marg.| marg.| ABOMINATUS  EST. CASSIODORUS. Id est aversus est ab eis quod averti est extremum omnium malorum unde ruina sequitur et tradidit.||

19  populo suo] populum suum D30 Ps-G (ΦG²V ΨB* D ΩM) Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R
Numérotation du verset  105,41 XXXIX
Et tradidit eos in manus gentium \
marg.| marg.| ET TRADIDIT  EOS. CASSIODORUS. Ecce qui gloriabantur in idolis opprobrio servitutis subsunt quia serviunt inimicis quod difficile est.||
et dominati sunt 
interl.| interl.| quia illis subiecti||
eorum qui oderunt20  eos. 
marg.| marg.| QUI  ODERUNT  EOS. CASSIODORUS. Grave est servire offenso qui nullo placatur obsequio.||

20  oderunt Ps-G (plerique codd., edd.) Hi Ω Rusch cum Ps-R] oderant Ps-G
Numérotation du verset  105,42 XL
Et tribulaverunt eos inimici eorum + et humiliati sunt sub manibus eorum \
interl.| interl.| sed Dominus||
Numérotation du verset  105,43 
sepe liberavit eos. 
marg.| marg.| SEPE  LIBERAVIT. CASSIODORUS. Duplex misericordia premisit enim superius beneficia Dei nec tamen cessat iniquitas eorum intulit vindictam et afflictis iterum miseretur.||
Numérotation du verset  105,XLI 
Ipsi autem exacerbaverunt eum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc est quod superius dixit non sustinuerunt consilium eius scilicet Dei quod est de eternis||
in consilio suo \
marg.| marg.| IN CONSILIO  SUO. CASSIODORUS. Consilium hominis malum est ipsi homini quo querit que sua sunt non que Dei.||
et 
interl.| interl.| ideo||
humiliati sunt in iniquitatibus suis. 
interl.| interl.| viles facti||
Numérotation du verset  105,44 XLII
Et vidit cum tribularentur \
interl.| interl.| licet essent in qui Deus tamen plenus misericordia non neglexit eos||
interl.| interl.| intuitu misericordie||
et audivit21  orationem eorum. 

21  audivit Ps-G (plerique codd., edd.) Hi Rusch (odivit marg.| )] audiret Ps-G (R F² I ΦRGV)
Numérotation du verset  105,45 XLIII
Et memor fuit testamenti sui \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. eterni quod disposuit ad Abraham||
marg.| marg.| TESTAMENTI  SUI. CASSIODORUS. Causa est ne Israel pro debito periret testamentum novum ubi est adventus Domini qui est Abrahe promissus.||
et penituit eum secundum multitudinem misericordie sue. 
marg.| marg.| PENITUIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia mutavit quod perditurus eos videbatur. CASSIODORUS. Tunc penitet quando nos penitere videt et talis est nobis quales nos illi.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nihil repente facit Deus sed quod ab eterno prescivit. Sed mutare dicitur quod secundum rerum causas sequi videretur aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas et quid fieret immutabiter previdit.||
Numérotation du verset  105,46 XLIV
Et dedit eos 
interl.| interl.| predestinatos||
in misericordias \
interl.| interl.| pluraliter dicit quia quisque proprium domum habet et totum est miserentis Dei||
marg.| marg.| IN MISERICORDIAS. CASSIODORUS. Propter diversa dona prophete apostoli martyres et confessores de Iudeis fuerunt quos dedit in misericordias et hoc in conspectu omnium qui ceperant eos id est gentium ut eos gentes miratentur que prius eos. despexerunt. Vel coram demonibus liberi facti sub quibus fuere captivi.||
in conspectu omnium qui ceperant eos. 
Numérotation du verset  105,47 XLV
Salvos fac nos 
interl.| interl.| hoc falso putant Iudei impleri per Antichristum||
marg.| marg.| SALVOS  FAC  NOS. CASSIODORUS. Sexta pars. Iam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur et laudes eternas cantet.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Salvos fac nos, quasi : dedisti misericordias in conspectu omnium diaboli et angelorum eius qui captivos tenebant quibus eiectis perficit Christus sanitates.  Salvos fac nos unde hic orat ut perficiat salutem unde servat hic ordinem quem Dominus in evangelio prius enim agit de eiectione demonum postea de sanitate. Tertio de glorificatione ubi subdit.  Et gloriemur in laude tua. Sic enim dixit Dominus in evangelio : « Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consummor » id est perficior occurrentibus omnibus in virum perfectum in mesuram etatis plenitudinis Christi. Per que notantur tres status christiane religionis duo in presenti ubi meremur. Tertius in futuro ubi triumphabimus. Primus est in penitentia. Secundus in iustitia. Tertius in gloria. In quorum significatione celebrabantur in veteri testamento tres precipue festivitates scilicet Pascha, Pentecostes et Scenophegia. In Pascha immolabatur agnus et comedebatur azyma cum lactucis agrestibus et spicas igni torrebant per que significatur carnis mortificatio et penitentie amaritudo. In Pentecoste novi panes cum novis fructibus offerebantur per quod intelligitur iustitie status per quam in novitate vite ambulamus. In Scenophegia que erat festivitas tabernaculorum offerebatur de cunctis fructibus anni in templo per quod significabatur status future consumationis quando sancti in immortalitate dedicati veniunt cum exultatione portantes manipulos suos. Idem tres status significati sunt per ea que Samaritanus circa vulneratum fecit. Infudit enim prius vinum, postea oleum, deinde dixit illi : vade sanus factus es. In vino intelligit fervor penitentie, in oleo levitas iustitie. In eo quod dixit : vade sanus factus es, consumatio glorificationis eterne. Hi quoque idem significantur per tres dies Christi scilicet crucis sepulture resurrectionis. Isti ergo tre status significantur per illa tria predicta que Dominus dixit. Per eiectionem quippe demonum penitentia intelligitur per quam a peccatis mundamur per sanitatum perfectionem iustitia. Per tertie diei consummationem future glorificationis perfectio intelligitur. Idem quoque tres status significantur per ea que et hic dicuntur primus penitentie status notatur per hoc quod dicit dedit in misericordias in conspectu omnium. Secundus iustitie status per hoc quod dicit. Salvos fac nos. Tertius glorificationis per hoc quod dicit ut confiteamur et gloriemur. Sequitur :  et congrega nos etc.||

Lc. 13, 32.
Cf. Lc. 10, 33 sqq. ;
Domine Deus noster \ et congrega nos de nationibus. 
interl.| interl.| unde alias oves habeo scilicet de gentibus scilicet filios Dei qui dispersi erant||
Numérotation du verset  105,XLVI 
Ut confiteamur 
interl.| interl.| in presenti et in futuro||
nomini sancto tuo22   \ et gloriemur in laude tua. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. non in humana iactantia||

22  s. t. Ps-G (plerique codd., edd.), Rusch cum Ps-R] inv. Ps-G Hi
Numérotation du verset  105,48 XLVII
Benedictus 
interl.| interl.| est||
Dominus Deus Israel 23   
marg.| marg.| BENEDICTUS  DOMINUS. CASSIODORUS. Hec est laus quam congregatos optat cantare hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono leta.||

23  Dominus Deus Ps-G] inv. Rusch tantum
a seculo et usque in seculum \
interl.| interl.| unde beati qui habitant in domo tua Domine in secula seculum laudabunt te||
marg.| marg.| A SECULO  USQUE IN  SECULUM. Id est ab eterno in eternum quia sine fine laudabitur hec est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate quod in principio psalmi oratum est. « Memento nostri Domine in beneplacito populi tui » ad videndum ad letandum « ut lauderis cum hereditate tua ».||
et dicet omnis populus fiat fiat. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iste predestinatus de Iudeis et gentibus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 105), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_105)