initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 106

Numérotation du verset  106,1 
marg.|  ALLELUIA  ALLELUIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic psalmus commendat misericordiam Dei habuit et superior bis   Alleluia et hic quoque bis quia est de universali Ecclesia que constat ex duplici pariete scilicet gentium et Iudeorum in uno angulari lapide collectorum. Et merito ut dicamus abba Pater cum idem sit abba quod Pater, id est ut sic per duo   Alleluia intelligamus duos populos quos intelligimus per illa duo nomina que apostolus posuit quamvis idem significantia.

1 Codd. : (Ps. 106) Ps-G ω² Bari1 Rusch 2 Alleluia²] Vox Christi de Iudeis qui in prosperitate Deum derelinquunt et in adversitate clamant D30
Numérotation du verset  106,I 
Confitemini Domino 
interl.|  hoc nequit qui non gustavit unde alibi : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ».
marg.|  CONFITEMINI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Docet hic psalmus quid simus per nos infirmi scilicet et mali quid per misericordiam Dei boni scilicet et filii Dei. Conteritur superbia glorificatur gratia que de quattuor temptationibus liberat. Prius monet redemptos confiteri. Confitemini utroque modo scilicet peccata et laudes.
marg.|  CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Cuius sunt septem partitiones. Primo monet redemptos confiteri ; secundo ponitur prima temptatio ibi : Erraverunt ; tertio secunda temptatio ibi :   Sedentes in tenebris ; quarto tertia temptatio ibi :   Omnem escam ; quinto quarta ibi :   Qui descendunt ; sexto commendatur Ecclesia ibi :   Posuit flumina septimo agit de hereticis ibi :   Et pauci facti .
quoniam bonus \ 
interl.|  id est suavis
quoniam in seculum 
interl.|  in eternum
misericordia eius. 
Numérotation du verset  106,2 II
Dicant 
interl.|  quod ego dico

Dicant ω² Rusch Ps-G ] + nunc Bari1 cum Ps-R
qui redempti sunt 
interl.|  sanguine Christi
a Domino \ quos redemit de manu inimici 
interl.|  diaboli

de] et praem. Clementina
de regionibus congregavit eos. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. paulatim non omnes simul in unam civitatem id est unum populum Dei. CASSIODORUS. qui prius per aras et lucos demonum raptabantur
interl.|  CASSIODORUS. hoc patet quod non de solis Iudeis dicit
interl.|  unde congregavit

< divisio. > Domino \... inimici Bari1 ] Domino+... inimici \ ω²
Numérotation du verset  106,3 III
A solis ortu et occasu \ ab aquilone et mari. 
marg.|  ET  MARI. CASSIODORUS. Pro austro ponit mare oceanum illius partis intelligens hoc pro qualibet parte potest accipi.
interl.|  redemit congregavit quia

ab Ps-G ( plerique codd. edd. ) Bari1 ω² Rusch ] et praem. Ps-G (R F I)
Numérotation du verset  106,4 IV
Erraverunt in solitudine 
interl.|  sine Deo
marg.|  ERRAVERUNT. CASSIODORUS. Secunda pars ubi prima temptatio est error ubi et fames. Error quia viam veritatis Christum nesciebant ubi et egestatem veri panis patiebantur. Ordo in hac et reliquis temptationibus prius est temptationis expositio post clamor liberationis. Tertio exauditio clamoris. Quarto pro exauditione confessio id est laudatio.
in inaquoso \
interl.|  sine vera doctrina
viam civitatis 
interl.|  que est Christus
habitaculi 
interl.|  celestis Hierusalem in qua habitandum est
non invenerunt. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et preter errorem erat eis inopia sine cibo verbi Dei et potu gratie quia erant
Numérotation du verset  106,5 V
Esurientes et sitientes \ anima eorum in ipsis defecit. 
interl.|  quia non se excessit sed se sibi sufficere putavit
marg.|  ESURIENTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Curiosos seculi significat qui veritatem diversis opinionibus exquirebant nec inveniebant.
marg.|  ANIMA  EORUM  IN  IPSIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Commendat se Deus quod nobis expedit deficimus ut rogemus et subvenientem amemus.
Numérotation du verset  106,6 VI
Et 
interl.|  ideo
clamaverunt 
interl.|  iam compuncti
interl.|  iam convicti
ad Dominum cum tribularentur \
interl.|  errore et fame
et de necessitatibus eorum 
interl.|  mali inevitabilibus
eripuit eos. 
Numérotation du verset  106,7 VII
Et 
interl.|  quid enim eis fecit
interl.|  quia errabant
deduxit eos in viam rectam \
interl.|  que est Christus
interl.|  unde « ego sum via »
marg.|  ET  DEDUXIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi eripuit de ignorantia ostendens viam Christum. Ecce liberavit eos ab errore de fame autem et siti quibus estuabant qualiter liberaverit post dicet sed permittit de confessione.

Io. 14, 6.

deduxit Bari1 Rusch Ps-G ] eduxit ω²
ut irent 
interl.|  operando
in civitatem habitationis. 
interl.|  cuius viam non invenerant
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi dicite inexpertis vos qui hoc iam experti estis in via positi ad civitatem directi et siti liberati quia satiavit animam inanem
interl.|  ergo

in Bari1 Rusch Ps-G ] om. ω²
Numérotation du verset  106,8 VIII
Confiteantur Domino misericordie eius \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non merita nostra non vires non sapientia
et mirabilia eius filiis hominum. 
interl.|  exhibita
marg.|  MIRABILIA  EIUS. Hieronymus HIERONYMUS. Quasi mirabili modo redemptionis date sunt misericordie.
Numérotation du verset  106,9 IX
Quia satiavit 
interl.|  non solum duxit in viam sed et a fame liberavit
animam inanem \
interl.|  CASSIODORUS. que erat vacua sine Deo
et animam esurientem 
interl.|  quando a Deo visitata medicum desiderabat
marg.|  ESURIENTEM. CASSIODORUS. Scire appetentem. Vel non scire appetentem sed inedia nimia deficientem sicut contigere solet nimia fame vel infirmitate confecto ut manducare non appetat sed nimia inedia deficiat.
satiavit bonis. 
Numérotation du verset  106,10 X
Sedentes 
interl.|  morantes quia vincti consuetudine prava
in tenebris 
interl.|  peccatis
marg.|  SEDENTES  IN  TENEBRIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tertia pars ubi ponitur secunda temptatio difficultas vicendarum concupiscentiarum. Iam enim positus in via scit quomodo vivere debeat quod ante in errore nesciebat. Et si conatur quod novit ligatus consuetudine prava nequit non ergo suis viribus conetur sed clamet ad Deum et iam erit facile quod erat difficile abstinere a malis. Poterat hoc Dominus sine difficultate dare sed tunc largitorem huius boni non agnosceremus nisi prius obnitentes cupiditates sentiremus et nos etiam hoc posse confideremus.
et umbra mortis \
interl.|  vitiosa vita est imago future mortis
vinctos 
interl.|  quia ipsi mendici per indigentiam boni
interl.|  quia vincula peccatorum que ligant eos ferrea et invincibilia sunt
Numérotation du verset  106,11 XI
Quia 
interl.|  quasi ideo vincti sunt in mendicitate et ferro
interl.|  per superbiam iustitiam Dei nescientes suam volentes constituere
exacerbaverunt eloquia Dei \
marg.|  QUIA  EXACERBAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc aliud iterum conantem vincit quia non agnoscens gratiam sibi tribuebat suam iustitiam constituere volens consilium Dei circa se reprobabat unde addit quia exacerbaverunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Exacerbaverunt eloquia Dei. Contra eloquia Dei agentes in eius regulis vivere respuerunt unde eis erat iratus. CONSILIUM ut qui superbierunt in angustiis humiliarentur quod erat salubre consilium ut morbum seculi contrario remedio curaretur.
et consilium Altissimi irritaverunt. 
interl.|  spernendo

consilium ω² Rusch Ps-G ] + Dei Bari1 tantum
Numérotation du verset  106,12 XII
Et 
interl.|  ideo
humiliatum est in laboribus cor eorum \ et10  infirmati sunt 
interl.|  impotentes per se resistere vitiis

10  et Ps-G (Q* V D) ΩS ω² Bari1 Rusch cum Ps-R (H Q² U)] om. Ps-G Ps-R
nec fuit 
interl.|  alius
qui adiuvaret. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et preceptum enim auget peccatum
marg.|  NEC  FUIT  QUI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deo enim desistente ab auxilio laborare potes contra vitia sed non vincere et te presso tua parva consuetudine humiliabitur cor ut discas clamare unde subdit : Et exclamaverunt.
Numérotation du verset  106,13 XIII
Et clamaverunt ad Dominum 
marg.|  ET  EXCLAMAVERUNT. CASSIODORUS. Simili causa eadem sententia que et supra.
cum tribularentur \ et de necessitatibus eorum liberavit eos. 
Numérotation du verset  106,14 XIV
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis \ et vincula 
interl.|  difficultates
eorum dirupit11 
interl.|  ergo

11  dirupit Rusch ] scrips. hic et ubique , disrupit ω² Bari1 Ps-G
Numérotation du verset  106,15 XV
Confiteantur 
interl.|  pro liberatione sequitur laudatio
interl.|  hoc supra expositum
Domino misericordie eius \ et mirabilia eius filiis hominum. 
interl.|  has difficultates vicit
interl.|  quare
Numérotation du verset  106,16 XVI
Quia contrivit portas ereas \
interl.|  naturalem cupidinem
et vectes ferreos 
interl.|  diabolicas suggestiones
marg.|  PORTAS  EREAS. CASSIODORUS. Porte eree : hominum consuetudines vitiose que clausos non sinunt exire,   vectes  : spiritus immundi qui portas obserant, ereos ferreos pro fortitudine ponit sed virtus Dei frangit.
confregit. 
Numérotation du verset  106,17 XVII
Suscepit eos 
interl.|  in altum boni operis quia longe antea erant superbi unde erant ad deiectionem interius humiliati
de via iniquitatis eorum \ propter iniustitias enim suas 
interl.|  quia sibi tribuebant non Deo suam iustitiam constituentes
humiliati sunt. 
interl.|  deiecti ad interitum. Et sic in malo vel in bono invenerunt se nihil posse sine Deo
Numérotation du verset  106,18 XVIII
Omnem 
interl.|  suscepit tamen
escam 
interl.|  CASSIODORUS. unde anima vivit
marg.|  OMNEM  ESCAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quarta pars ubi ponitur tertia temptatio que est tedium. Qui supra fame languebant item fastidio periclitantur ne ergo putes de satietate securos quia et fastidio moriuntur. Et hoc est omnem escam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Postquam venit de ignorantia ad veritatem de errore ad viam de fame sapientie ad verbum fidei et postquam difficultates malorum vicit ut sine querela vivat restat tedium ut aliquando nec legere nec orare delectet evasit imperitiam et concupiscentiam sed moritur tedio.
abominata est anima eorum \ et appropinquaverunt 
interl.|  ne leve putes
usque ad portas mortis. 
interl.|  defectum anime
Numérotation du verset  106,19 XIX
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur \ et de necessitatibus eorum liberavit eos. 
Numérotation du verset  106,20 XX
Misit verbum suum et sanavit eos \
interl.|  cuius fastidio languor erat
et eripuit eos de interitionibus eorum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non de errore vel fame non de difficultate vincendi peccata sed de corruptela mentis que fastidit quod dulce est
interl.|  ergo et de hoc
Numérotation du verset  106,21 XXI
Confiteantur Domino misericordie eius \
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. expositum ne exponas ne actum agas
et mirabilia eius filiis hominum. 
Numérotation du verset  106,22 XXII
Et12  sacrificent sacrificium laudis \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iam enim ut laudetur suavis est Dominus

12  Et Bari1 Rusch Ps-G ] Ut Ps-GB*) ΩS ω² cum Ps-R
{t. 2 : Erfurt, f. 298ra ; facsim., p. 595a} [Rusch, f. 298ra ] et annuntient opera eius in exultatione. 
interl.|  non cum tedio et merore
Numérotation du verset  106,23 XXIII
Qui descendunt 
interl.|  a contemplativa vita ad activam vel ad procellas seculi
mare 
interl.|  seculi
marg.|  QUI  DESCENDUNT  MARE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quinta pars ubi ponitur quarta temptatio que est tempestas seculi.
marg.|  De tribus predictis liberatus iam fortasse dignus est cui populus committatur qui in gubernaculo navis id est Ecclesie constituatur. Ibi quarta temptatio occurrit scilicet tempesta seculi que quatiens Ecclesiam turbat rectorem hoc periculum maxime pertinet ad rectores cuius tamen non erunt expertes subditi si tota navis periclitatur.
in navibus \ facientes operationem 
interl.|  dum predicant et huiusmodi
in aquis multis. 
interl.|  populis
Numérotation du verset  106,24 XXIV
Ipsi 
interl.|  rectores
viderunt opera Domini \
interl.|  singulariter quasi pre ceteris
marg.|  IPSI  VIDERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel viderunt id est spiritaliter intellexerunt ut in mari Rubro baptismum sic in ceteris eoque fit ut mirabilia   in profundo videant quia opera eius profunda estimatione considerant sed ne inde tumescerent exponit procellas eorum subdens dixit et stetit.
et mirabilia13  eius 
interl.|  id est que Deus mirabiliter operatur in cordibus humanis

13  mirabilia Bari1 Rusch Ps-R Ps-G ] mirabilium ω² tantum
in profundo. 
interl.|  seculi
marg.|  IN  PROFUNDO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Profundum cor hominum unde venti erumpunt et fiunt tempestates seditionum et dissentionum.
interl.|  et quid agitur in hoc profundo
Numérotation du verset  106,25 XXV
Dixit 
interl.|  permisit
interl.|  Deus volens ut ad eum clament et qui gubernat et qui vehitur
et stetit spiritus procelle \
interl.|  id est perduravit vel inhorruit spiritus procelle id est tyrannica persecutio vel diabolus
et exaltati sunt fluctus eius. 
interl.|  quid fecit spiritus
Numérotation du verset  106,26 XXVI
Ascendunt 
interl.|  audendo
interl.|  quando seculi elationibus eriguntur
usque ad celos+ 
interl.|  contra Deum
et descendunt 
interl.|  timendo
interl.|  cum in desperationem et metum veniunt
usque ad abyssos \
interl.|  gehennam
anima eorum 
interl.|  rectorum
in 
interl.|  et in his
malis tabescebat.14   

14  < divisio. > celos+ ω² Bari1 ] celos ω² *
Numérotation du verset  106,27 XXVII
Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius \
interl.|  confusione sensus
interl.|  experti rectores hoc sentiunt
marg.|  SICUT  EBRIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Titubant quia prosperitas eorum vel adversitas maior est viribus.
et omnis sapientia eorum devorata est. 
interl.|  unde et apostolus supra modum gravati ut tederet vivere et ipsi in nobis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis
marg.|  ET  OMNIS  SAPIENTIA. In quiete sapientes apparent quando loquuntur quando legunt sed veniente tempestate omnia humana consilia deficiunt quid agendum sit non videtur restat ergo clamare ut cor eorum solidet Deus ne temptationibus ventiletur.
Numérotation du verset  106,28 XXVIII
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur \ et de necessitatibus eorum eduxit eos. 
Numérotation du verset  106,29 XXIX
Et statuit procellam eius15   
interl.|  maris seculi

15  procellam Bari1 ω² Ps-G ] procellas Rusch tantum
in auram \
interl.|  levem ventum id est procellas temperatas fecit et tolerabiles vel in serenitatem quietis eterni
et siluerunt fluctus eius. 
Numérotation du verset  106,30 XXX
Et letati sunt 
interl.|  rectores fessi post laborem
interl.|  hoc faciunt fessi post laborem id est letantur
quia siluerunt \ et deduxit16   
interl.|  Dominus

16  deduxit Ps-G Rusch cum Ps-R ( M N K T*)] duxit ω² ² (**duxit eras.), eduxit Bari1 Ps-G (V) cum Ps-R
eos in portum voluntatis eorum. 
interl.|  tranquillitatem optatam vel in eternam beatitudinem
Numérotation du verset  106,31 XXXI
Confiteantur 
interl.|  ergo
Domino misericordie eius \ et mirabilia eius filiis hominum. 
Numérotation du verset  106,32 XXXII
Et17  exaltent eum 
interl.|  id est laudent populi minores qui reguntur laudent et seniores qui regunt

17  Et Ps-G ( plerique codd. edd. ) Bari1 ω² Rusch ] om. Ps-G Cor2 (ant. cum greco non premittunt et sed Ieron. secundum hebreum)
in 
interl.|  id est pro
ecclesia plebis \
interl.|  pro bene rectis
marg.|  IN  ECCLESIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce unde omnia dixerit et ubi omnia predicta aguntur.
et in cathedra seniorum 
interl.|  pro bene regentibus
interl.|  quid enim in Ecclesia fecit ?
interl.|  superbis Deus resistit quia
Numérotation du verset  106,33 XXXIII
Posuit flumina 
interl.|  Iudeos
interl.|  ubi aque doctrine
marg.|  POSUIT  FLUMINA. CASSIODORUS. Sexta pars hactenus quomodo Deus a civitatem adducit iuvat pascit et regit nunc quomodo et mala inimicorum prodesse facit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Posuit flumina . Consequenter Ecclesia commendatur ita ut nobis in omnibus gratia Dei predicetur qui superbis resistit humilibus dat gratiam. Et ut evidenter appareat de qua psalmus ab initio loquabatur commendatur Ecclesia.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Commendatio Ecclesie que per gratiam Dei salva facta est non per meritum suum et memoratur inimicorum afflictio propter superbiam quibus extinctis erecta est Ecclesia et propter insidias et domestica detrimenta ab hereticis unde et erga Ecclesiam Dei beneficia aperte monstrantur.
in desertum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi currebant prophetie sed iam non est propheta non est ibi fides Christi nec sacerdos nec sacrificium nec templum
et exitus18  aquarum in sitim. 
interl.|  unde aliis manabant

18  exitus Ps-G ω² Bari1 Rusch ] exitum ΩS
Numérotation du verset  106,34 XXXIV
Terram fructiferam 
interl.|  secundum opera bona que faciebat
in salsuginem \
interl.|  sterilitatem
marg.|  IN  SALSUGINEM. CASSIODORUS. Salsus humor ubi dominatur fecunditatem tollit.
a malitia 
interl.|  quo merito
interl.|  pro
inhabitantium19 
interl.|  scribarum et Phariseorum dominantium ibi

19  inhabitantium ω² Bari1 Ps-G Hi ] habitantium Rusch tantum
in ea. 
marg.|  A MALITIA  HABITANTIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Propter malitiam eorum qui terram illam id est tabernaculum Domini dolosis mentibus inhabitabant.
Numérotation du verset  106,35 XXXV
Posuit 
interl.|  humilibus gratiam dedit
desertum 
interl.|  gentes
in stagna aquarum \
interl.|  ut aque in eis maneant
et 
interl.|  repetit idem
terram sine aqua in exitus aquarum. 
interl.|  ut aliis mittant vel emanent aque
Numérotation du verset  106,36 XXXVI
Et collocavit illic 
interl.|  in hac gratia
esurientes \
interl.|  qui avide susciperent
interl.|  unde edent pauperes et saturabuntur
et constituerunt 
interl.|  firmiter preceptis Dei obediendo
civitatem habitationis. 
interl.|  ubi interim habitent in spe
Numérotation du verset  106,37 XXXVII
Et seminaverunt 
interl.|  verbo Dei
marg.|  ET  SEMINAVERUNT. Seminant agros plantant vineas qui corpora sua celesti institutione purificant ut fructus bonorum operum ferant.
agros et plantaverunt vineas \ et fecerunt fructum nativitatis. 
interl.|  naturalem non degenerem
Numérotation du verset  106,38 XXXVIII
Et benedixit eis 
interl.|  e contra sterilis ficus maledicitur
et multiplicati sunt nimis \
interl.|  numero vel merito pro benedictione
marg.|  NIMIS. CASSIODORUS. Pro valde vel quia multi vocati pauci electi.
et iumenta 
interl.|  simplices sed utiles non adeo docti sed fide pleni
eorum non minoravit. 
interl.|  quia firmum stat fundamentum Dei quia novit Dominus qui sunt eius
Numérotation du verset  106,39 XXXIX
Et pauci facti sunt \
interl.|  presumentes de se
interl.|  vel boni per illos diminuti
interl.|  omnes divisi ab unitate fidei pauci sunt multi vero qui in unitate persistunt
marg.|  ET  PAUCI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septima pars ubi dicitur ecce aliquid de hereticis quibus quasi civilibus bellis quatitur Ecclesia unde et circa Ecclesiam divina beneficia commendantur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et pauci facti sunt quasi de his dicat de quibus ante loquebatur cum tamen supra de bonis hic de hereticis agat de quibus quasi de eisdem propter communia sacramenta propter speciem pietatis non propter virtutem unde Iohannes ex nobis exierunt sed non erant ex nobis id est exierunt de multitudine vocatorum sed non erant de paucitate electorum.
et vexati sunt a tribulatione malorum 
interl.|  hereticorum
marg.|  VEXATI. CASSIODORUS. Vel persistentes per hereticos vel heretici insidiis diaboli dolor et tribulatio his qui auctorem salutis relinquunt.
et dolore. 
interl.|  pro cadentibus
Numérotation du verset  106,40 XL
Effusa est contentio20   
interl.|  boni vexati quia superbi contendunt
marg.|  EFFUSA  EST  CONTENTIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel effusus est contemptus reprobati sunt enim ab Ecclesia et magis sunt contempti quia principes esse voluerunt de quibus per oseam. Isti regnaverunt et non ex me principes extiterent et non cognovi. Isti facti sunt sal infatuatum quod proiectum est foras et conculcatur ab hominibus quo quid vilius et magis contemptum. Vel aliter ab hinc. Et pauci agit de eisdem bonis de quibus ante egerat. Quasi diceret :   multiplicati sunt et post ipsi boni.   pauci facti id est per illos hereticos imminuti sunt.   et vexati sunt boni persistentes in fide.   a tribulatione malorum scilicet hereticorum.   et dolore habito pro cadentibus. Ideo vexati sunt boni quia   effusa est contentio super principes eorum id est quia superbi heresiarche contendunt contra catholicos.   et dominus errare fecit vel seduxit eos principes relinquedo eos sibi unde tradidit eos Deus in reprobum sensum hoc ergo modo seduxit quia donavit illos sibi ipsis Nam si proprie inquiras ipsi se seducunt. Qui enim putat se aliquid esse cum nihil sit seipsum. seducit. Seduxit ergo eos dimittendo eos in invio et non in via.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Illi supra boni scilicet in via positi et ad civitatem directi isti relicti sibi adeo in invio seducti et nullo modo in via sunt quomodo enim est in via qui partem tenet et totum relinquit et quid fecit etiam de illis seductis. Ecce adiuvit potuit illos pati Deus semper intus sed nos de illis non profitemus. Cum autem separati per questiones inquietant nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum ut qui stat videat ne cadat et quid in paupere adiuto fit de illis seductis.   et posuit sicut oves unum pauperem putabas sed iste pauper est multe familie multe Ecclesie tamen et una est Ecclesia una ovis.

20  contentio Ps-GR ΨB V D) Ω ω² Bari1 Ed1455 Rusch cum P-R] contemptio Ps-G Clementina Hi cum Ps-R (nonnulli codd. et edd. )
super principes \ et errare fecit eos in invio et non in via. 
Numérotation du verset  106,41 XLI
Et adiuvit 
interl.|  abiecti sunt superbi instructus est humilis
pauperem 
interl.|  qui nihil sibi dat sed totum de misericordia Dei expectat
de inopia \ et posuit 
interl.|  et per adiutum familias servat in innocentia
sicut oves 
interl.|  propter simplicitatem et innocentiam
familias. 
Numérotation du verset  106,42 XLII
Videbunt recti 
marg.|  VIDEBUNT  RECTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec tanta mysteria diu latentia et ideo dulciter inventa videbunt ecce quo psalmus tendat ad hoc scilicet ut ostendat quod boni per misericordiam Dei exaltantur et mali per superbiam conteruntur.
et letabuntur \ et omnis iniquitas21 
interl.|  garriens contra veritatem

21  iniquitas Ps-G Hi ω² Bari1] + eorum Rusch Ed1530
oppilabit 
interl.|  convicta
os suum. 
interl.|  ergo
Numérotation du verset  106,43 XLIII
interl.|  ut sit pauper non dives non inflatus non superbus
marg.|  QUIS  SAPIENS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Conclusio. Quasi diceret quia pauperem adiuvat Dominus ergo Quis est sapiens.
et 
interl.|  id est quia
intelliget22   
interl.|  quare custodiet hec quia

22  intelliget (intellegit) Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi ω² Bari1 Rusch cum Ps-R ] intelligent Ps-G
misericordias Domini? 
interl.|  non merita sua non vires
marg.|  MISERICORDIAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod de errore liberat et consuetudine prava et tedio et naufragio quod denique constituit eum in populo non ubi superbis resistit sed humilibus dat gratiam quod facit ut intus manens multiplicetur non foras exiens minuatur hec vident recti et letantur et iniquus os suum oppilat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 106), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_106)