initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 108

Numérotation du verset  108,1 
In finem psalmus David.
marg.|  CASSIODORUS. Quintus eorum qui latius de passione agunt.
marg.|  IN  FINEM  PSALMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prophetia de Christo hic esse ostenditur in Actibus Apostolorum ubi de Iuda prophetatum hoc esse dicitur   et episcopatum eius accipiat alter a de quo solo non omnia que hic dicuntur possunt accipi sed de toto genere inimicorum Christi ingratorumque Iudeorum, ut enim Petrus typum Ecclesie, ita Iudas personam inimicorum portat, quibus congruent et que de Iuda expressa sunt ut illud   Et episcopatum eius accipiat alter .
marg.|  CASSIODORUS. Monet Iude malitiam declinare et Christi humilitatem imitari. Tripartitus est psalmus. Primo incipiens a prece increpat Iudeos qui reddunt « mala pro bonis ». Secundo prophetat que mali recipient pro impietate ibi. Constitue super eum. Tertio precatur ut resurrectionem consequatur et inimici dedecus ibi. Et tu Domine. Christus ergo secundum quod homo. Orans ad Patrem ait : O.

a Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.

1 Codd. : 2 ps. D. Ps-G ( plerique codd., edd. ) D30 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] inv. Ps-G (R F Q ΩJ), + Vox Christi de Iudeis et de Iuda traditione D30
Numérotation du verset  108,2 I
Deus 
interl.|  vera laus est veracis Dei qui solus verus es ex te
interl.|  cui laudanti credendum est
laudem meam ne tacueris \
interl.|  et ita impletum est cum predicatus est esse unigenitus Dei quando dixit hic est Filius meus dilectus
quia os peccatoris 
interl.|  falsa vituperatio mendacis hominis
marg.|  QUIA  OS  PECCATORIS. CASSIODORUS. Decora diversitas quia iniqui non tacent vituperium
et os dolosi 
interl.|  quod solo tegebatur a doloso erupit in vocem
super me apertum est. 
interl.|  dum virtus me aperta est
Numérotation du verset  108,3 II
Locuti sunt 
interl.|  magister scimus quia verax es
adversum me lingua dolosa +
interl.|  quia insidiando
et sermonibus 
interl.|  aperte clamantes crucifige crucifige
odii 
interl.|  aperti
circuierunt me \ et expugnaverunt me gratis. 
interl.|  sine iusta causa
marg.|  GRATIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut piis per se placet equitas sic impiis iniquitas.

circuierunt] circundederunt D30 divisio.dolosa+... me \ ... me. Bari1
Numérotation du verset  108,4 III
Pro eo 
interl.|  pro bono mala reddentes quod deterius
interl.|  id est eo quod debebant me diligere
marg.|  PRO  EO  UT  ME. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Plus nocent in membris detrahentes Christo quia animas crediturorum interficiunt quam qui carnem eius mox resurrecturam peremerunt.
detrahebant mihi \
interl.|  negantes me esse Filium Dei et quod in beelzebub eicio demonia
ego autem orabam. 
interl.|  e contra bona pro malis
interl.|  etiam pro ipsis non solum pro fide discipulorum
Numérotation du verset  108,5 IV
Et posuerunt adversum 
marg.|  ET  POSUERUNT  ADVERSUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sex differentie sunt reddere bona pro malis non reddere mala pro malis hec duo bonorum sunt et prius melius. Non reddere bona pro bonis reddere « mala pro bonis » hec duo malorum et posterius deterius. Reddere bona pro bonis mala pro malis hec duo mediorum prius propinquum bonis quod Christus non arguit sed plus oportere dicit quia et ethnici hoc faciunt posterius propinquum malis convenit tamen etiam bonis unde et lex modum ultionis statuit oculum pro oculo quam (si dici post) iniustorum iustitiam est non quia iniqua est ultio quam lex statuit sed quia vitiosa est libido ulciscendi magisque ad iudicem pertinet hoc inter homines decernere quam bonum hominem sibi expetere hic enim redderet malum pro malo iudex vero non sed dilectione iustitie iustum pro iniusto quod est bonum pro malo quod est Deus iudex facit.
marg.|  CASSIODORUS. Tribus modis omne peccatum contrahitur. Primus gradus non reddere bona pro bonis. Secundus reddere mala pro malis. Extremus « mala pro bonis » hoc deterius Iudei elegerunt. Contra hec est dare bona pro bonis secundum non reddere mala pro malis perfectum bona pro malis quod Christus orans pro Iudeis fecit.

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.

adversum Ps-G ( plerique codd., edd. ) Rusch ] adversus Ps-G
me mala pro bonis \
interl.|  que mala pro quibus bonis
et odium pro dilectione mea. 
interl.|  hic est omnis et magnus reatus non enim nocere potuerunt sed totum crimen est odium
Numérotation du verset  108,6 V
Constitue 
interl.|  ideo
super eum peccatorem \
interl.|  qui Christo noluit esse subditus
interl.|  id est diabolum
interl.|  quem peccatorem
marg.|  CONSTITUE  SUPER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Secunda pars ubi incipit prophetare que pro impietate recipiant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Supra de pluribus nunc quod digni sunt prenuntians de uno dicit intendens in eum id est Iudam qui se id est Christum talibus tradidit de quibus ante loquebatur.
et diabolus stet a dextris eius. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc dextrum cuique est quod preponit et hic opera diaboli preposuit operibus Dei avaritiam sue saluti
Numérotation du verset  108,7 VI
Cum iudicatur 
interl.|  quia noluit esse cui dicatur intra in gaudium domini tui sed proiicite eum in tenebras exteriores
exeat condemnatus \ et oratio eius fiat in peccatum. 
marg.|  ET  ORATIO  EIUS  IN  PECCATUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et ne putetur ab imminente damnatione liberari oratione quam inter apostolos didicerat oratio inquit fiat in peccatum quia non per Christum quem non vult sequi sed persequi.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quando autem Iudas ita orare potuit ut oratio eius fieret in peccatum queri potest. Credo antequam Dominum traderet et cum de illo iam cogitaret tradendo non enim iam poterat orare per Christum.
marg.|  ORATIO. Quia non est iusta   oratio nisi per Christum et non solum non delet peccatum sed fit   in peccatum .
Numérotation du verset  108,8 VII
Fiant dies eius 
interl.|  apostolatus
pauci \ et episcopatum eius accipiat alter. 
interl.|  ne sacratus numerus duodenarius sit diminutus
marg.|  ET  EPISCOPATUM. CASSIODORUS. Hic primum in veteri testamento nomen episcopatus invenitur.
marg.|  ACCIPIAT  ALTER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Loco enim eius substitutus est Matthias ut legitur in Actibus Apostolorum.
Numérotation du verset  108,9 VIII
Fiant filii eius orphani \ et uxor eius vidua. 
interl.|  CASSIODORUS. nota Iudam uxorem habuisse et filios
marg.|  FIANT  FILII. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Utique mortuo ipso et filii eius orphani et uxor eius vidua fuit. Est cura mortuis de suis ut de divite legitur quos vivere sciunt quia nec in locis penarum vident eos ubi dives sine fratribus erat nec in requie beatorum ubi Abraham et Lazarum quamvis longe agnoscebat. Non tamen ideo consequens est eos scire que circa caros illorum aguntur hic vel leta vel tristia. Si ergo hoc sentiunt mortui cumulus est malorum si non sentiunt formido est vivorum possunt enim timere ne pro peccatis suis vel parentum similia eis contingant.
Numérotation du verset  108,10 IX
Nutantes transferantur filii eius
interl.|  incerti quo eant
et mendicent \ eiciantur de habitationibus suis. 
interl.|  omni presidio destituti

eiciantur] et praem. D30²
Numérotation du verset  108,11 X
Scrutetur fenerator omnem substantiam eius \
interl.|  diabolus qui mala commendat vel Deus qui bona commodat
et diripiant alieni labores eius. 
marg.|  SCRUTETUR  FENERATOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo hoc totum uxori eius et filiis contigerit indicat scrutetur. Sed quomodo habuit substantiam qui cum apostolis Dominum sequebatur. Omnia autem que habuit ita uxori et filiis dimisit ut adhuc cor in illis habuerit nec vinculum cupiditatis abruperit et putabat Dominum falii quoniam ea que mittebantur de loculis auferabat.
Numérotation du verset  108,12 XI
Non sit illi adiutor \
marg.|  ADIUTOR. CASSIODORUS. Quia et boni temptantur sed habent Deum adiutorem.
nec sit qui misereatur pupillis eius. 
marg.|  PUPILLI. CASSIODORUS. Quasi pusilli unde et pupilla oculi quasi parva.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad tuendam eius posteritatem unde addit : nec sit qui misereatur pupillis. Sed quia possent sine adiutore et tutore filii licet in erumnis crescere et genus propagatione servare addit :   fiant nati eius etc. spem posteritatis tollit.
Numérotation du verset  108,13 XII
Fiant nati eius in interitum \ in generatione {t. 2 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 597b} [Rusch, f. 299rb ] una deleatur nomen eius. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi quod de ea generatum est non generet et cito transeat
Numérotation du verset  108,14 XIII
In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini \ et peccatum matris eius non deleatur. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Unde vere dicitur : « Reddam peccata patrum in filios ». Quod vero per Ezechielem dicitur : « Filius non portabit iniquitatem patris » ; de conversis ad Deum intelligendum est.
marg.|  IN  MEMORIAM  REDEAT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et peccata patrum eis redduntur qui a malis eorum non discedunt sed non eis qui mutati sunt in Christo qui iam non sunt filii iniquorum. Si ergo Iudas teneret adoptionem quam acceperat non pertineret ad eum vel sua preterita vel patrum iniquitas sed quia rediit ad mala vetusti generis redit iniquitas patrum in conspectu Domini ut in eo puniretur.
Numérotation du verset  108,15 XIV
Fiant contra Dominum semper +
interl.|  pater eius et mater non ut Domino adversentur sed ut Deus mala merita eorum non obliviscatur in isto
marg.|  CONTRA  DOMINUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est in conspectu Domini quod et alii sic transtulerunt.
et dispereat de terra memoria eorum \
interl.|  parentum eius deleta propagine
Numérotation du verset  108,16 
pro eo quod non est recordatus 
interl.|  Iudas
facere misericordiam. 
marg.|  CONSTITUE etc.   nutantes transferantur etc. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vel de populo Iudeorum possunt hec omnia accipi hec eadem namque congruunt Iudeis quorum personam Iudas gessit.   constitue super eum peccatore : s icut de Iuda ita de eis.   cum iudicatur exeat condemnatus quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram.   oratio in peccatum quia non fit per mediatorem.   dies pauci : secundum regnum quod post non diu stetit.   episcopatum eius id est Christum (qui ad eos missus) accepit populus gentium.   filii orphani amisso quasi Patre regno vel Patre Deo.   uxor id est plebs,   vidua amisso regno.   transferantur ut in captivitate factum est.   mendicent sub regibus gentium  . Omnem substantiam eius id est vitam singula peccata puniens debita eorum non dimittuntur quia in solo Christo dimittuntur.   et alieni . Id est diabolus et angeli eius.   diripiant labores eius quia non thesaurizant in celo.   et non sit illi adiutor adiutor non est ei cui Christus deest.   nec sit qui misereatur non dico ad temporalia habenda sed eterna.   fiant nati eius in interitum sempiternum. Ideo quia manserunt   in generatione una id est quia non regenerati fuerunt  . et non deleatur id est Hierusalem terrene que servit cum filiis suis que prophetas interfecit.   et dispereat de terra viventium id est Ecclesia.   memoria eorum quia cum essent rami naturales fracti sunt.   non est recordatus penitendo.   facere misericordiam supra membra Christi.
Numérotation du verset  108,17 XV
Et persecutus est hominem 
interl.|  Christum
marg.|  ET  PERSECUTUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pauperes insequi sola sevitia est alii pro divitiis vel honoribus interdum huiusmodi patiuntur.
inopem et mendicum \ et compunctum corde mortificare. 
interl.|  id est ut mortificaret
marg.|  ET  COMPUNCTUM  CORDE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non solet dici nisi qui stimulis peccatorum punctus est in dolore penitendi. Sed quia et hi tales sunt membra Christi. Ideo et eum quem crucifixerunt Iudei persecuti sunt in membris.
Numérotation du verset  108,18 XVI
Et dilexit maledictionem et veniet ei \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudas furando de loculis et Dominum vendendo. Iudei dicendo sanguis eius super nos et super filios nostros
et noluit benedictionem 
interl.|  sicut quando maledixerunt ceco illuminato dicentes tu discipulus eius sis
et elongabitur 
interl.|  ad gentes
ab eo.
Numérotation du verset  108,XVII 
Et induit 
interl.|  Iudas vel populus
maledictionem sicut vestimentum +
interl.|  depravarum corpus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. foris in corpore intus in anima incidens in eius iudicia qui corpus et animam perdit in gehenna
marg.|  MALEDICTIONEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Peccata modo delectant sed dicuntur maledictio quia tormenta parant.
et intravit sicut aqua in interiora eius \
interl.|  depravata anima
et sicut oleum in ossibus eius. 
interl.|  depravatione
interl.|  quia modo delectat eos male facere vel fortasse fortes se putant quia licet impune modo male facere
Numérotation du verset  108,19 XVIII
Fiat ei 
interl.|  Iude vel populo
sicut vestimentum quo operitur \
marg.|  QUO  OPERITUR. Videtur dicere hic quod supra. Induit maledictionem sicut vestimentum. Sed differt quia supra vestimentum quo induitur ut tunica hic operitur ut pallio quod est in conspectu hominum de iniquitate gloriari.  ZONA. Precinguntur homines ut ad operandum sint aptiores non impediti finibus vestium. Zona ergo cingitur qui non repente facit malum sed dispositum aggreditur et ita discit mala facere ut semper sit paratus unde hic ait semper precingitur.
et sicut zona qua semper precingitur.
Numérotation du verset  108,20 XIX
interl.|  non dixit merces sed opus patet enim quod vestimento aqua oleo zona opera describit quibus eterna maledictio comparatur
eorum 
interl.|  pluraliter non unus Iudas est sed multi qui detrahunt
qui detrahunt mihi apud Dominum \
interl.|  dicentes non esse eum quem lex Domini et prophete prenuntiaverunt
marg.|  APUD  DOMINUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Specialiter Christo detrahunt qui dicunt non esse ex Patre vel minorem Patre.
et qui loquuntur mala adversus animam meam. 
marg.|  MALA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicentes non potuisse surgere cum vellet.
Numérotation du verset  108,21 XX
Et 
interl.|  isti ita
interl.|  nota et quasi quia et ego
tu Domine Domine 
interl.|  geminatio notat affectum orandi
marg.|  ET  TU  DOMINE. CASSIODORUS. Tertia pars ubi precatur ut liberatus resurrectionem cosnsequatur quia inimici dedecus.
fac mecum 
interl.|  quia eadem sunt opera Patris et Filii
marg.|  FAC  MECUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est operare ut ego in vasa misericordie vel fac mecum id est adiuva me secundum hominem.
propter nomen tuum \
interl.|  non merita
interl.|  gratiam commendat
marg.|  PROPTER  NOMEN  TUUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nullis enim operum meritis precedentibus in tantam celsitudinem subvecta est humana natura ut totum simul verbum et caro hoc est Deus et homo unigenitus Filius diceretur hoc autem factum est ut ab illo qui creaverat per id quod perierat id quod perierat quereretur unde hic sequitur quia suavis est misericordia tua.
quia suavis est misericordia tua. 
interl.|  queris quod perierat per me

est Ps-G (I Q* ΦRGVP² U ΨB V D) Ω Ed1455 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset  108,XXI 
Libera me 
interl.|  a passione
interl.|  ita fac mecum
Numérotation du verset  108,22 
quia egenus et pauper sum ego : 
marg.|  QUIA  EGENUS  ET  PAUPER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Egestas et paupertas Christi est infirmitas ex qua crucifixus est.

s. e. Ps-G (Q* ΦG*) Ed1530 Rusch cum Ps-R ] inv. D30 Ps-G
et cor meum turbatum est intra me. 
interl.|  tristis est anima mea
interl.|  CASSIODORUS. cor potuit conturbari ut caro crucifigi in quibus vera natura hominis aperitur
Numérotation du verset  108,23 XXII
Sicut umbra cum declinat ablatus sum \
interl.|  mortuus
marg.|  SICUT  UMBRA. CASSIODORUS. Sicut ex umbra declinante fit nox sic ex mortali carne fit mors.
et excussus sum sicut locuste10 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc in membris unde hic apertius pluraliter dicit sicut locuste excussi ergo id est fugati fideles a persecutoribus qui sunt multi ut locuste vel salientes de loco ad locum

et Ps-G (plerique codd. edd.) cum Ps-R ] om. Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-G Cor2 ( sine interpositione et coniunctionis hebr. et grecus et anti. ) 10  locuste] locusta D30 Ps-G (G ΨB ) cum Ps-R Ps-H, lucuste Ps-G (plerique codd. edd.)
Numérotation du verset  108,24 XXIII
Genua mea infirmata sunt a ieiunio \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et hoc apertius in membris id est fortes pane id est Christo subtracto defecerunt sed ne penitus succumbant factum est quod sequitur. Et caro etc.
et caro mea immutata est propter oleum. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in melius in gloriam immortalitatis ut in morte deficientes misso spiritu firmaret
marg.|  IMMUTATA est ergo caro Christi ut misso spiritu ungueret discipulos qui ad eos non venisset si Christus non abiisset unde ipse ait : « Nisi ego abiero Paraclitus non veniet ad vos ». Et evanglista ait : « Nondum erat Spiritus datus quia Iesus nondum fuit glorificatus ».
marg.|  PROPTER  OLEUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est spiritalem gratiam unde Christus dicitur.

Io. 16, 7.
Numérotation du verset  108,25 XXIV
Et ego factus sum opprobrium illis \
interl.|  factus maledictum post mortem crucis
viderunt me et moverunt11   
interl.|  tamquam furiosi

11  et moverunt Ps-G ( plerique codd., edd. ) Rusch cum Ps-R ] moverunt Ps-G
capita sua. 
marg.|  MOVERUNT  CAPITA. CASSIODORUS. Furiosi commotione capitis minantur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Moverunt capita . Quia viderunt pendere in cruce sed non resurgere viderunt genua infirmata sed nondum quando caro immutata.
Numérotation du verset  108,26 XXV
Adiuva me 
interl.|  totum caput et corpus
marg.|  ADIUVA. CASSIODORUS. Rogat ut homo prestat ut Deus.
Domine Deus meus \ salvum me fac12  secundum misericordiam tuam. 
interl.|  non debitum operum

12  me fac Ps-G ( plerique codd., edd. ) Rusch cum Ps-R] inv. Ps-G
Numérotation du verset  108,27 XXVI
Et scient13   
interl.|  vel  : sciant
interl.|  hi scilicet pro quibus oravit qui fuerant inter illusores

13  scient Ps-GB*) Rusch tantum] sciant Ps-G D30
quia manus {t. 2 : Erfurt, f. 299vb ; facsim., p. 598b} [Rusch, f. 299vb ] tua hec \ et tu14  Domine fecisti eam. 
marg.|  MANUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus Hec manus et est Verbum apud Deum et fecit eam dum Verbum caro factum est. Erat enim sine tempore secundum divinitatem et facta est in tempore secundum carnem.

14  et tu Ps-G ( plerique codd., edd. ) Rusch cum Ps-R ] tu Ps-G (R F I Q ΦRGV ΩJ K)
Numérotation du verset  108,28 XXVII
Maledicent illi 
interl.|  neque insultantes
marg.|  MALEDICENT. Una est maledictio malorum Deus cum benedicit facit quod dicit.
et tu 
interl.|  bonus
benedices+ qui insurgunt in me 
interl.|  putantes proficere contra me
confundantur \15 
interl.|  cum exaltatus ero super celos et ceperit esse super omnem terram gloria mea

15  confundantur Rusch Ps-G ] confundentur D30² Ps-G (I Q*G V ΩS) Ps-γ Ps-δ
servus autem tuus letabitur. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel in dextera Patris vel in membris letantibus
Numérotation du verset  108,29 XXVIII
Induantur qui detrahunt mihi pudore \
interl.|  id est pudeat eos detraxisse mihi quod et in bono potest accipi dum corriguntur
et operiantur sicut diploide16   
interl.|  «Duplici contritione contere eos Domine Deus noster ».
marg.|  SICUT  DIAPLOIDE. Alii interpretantur pro   diaploide duplex pallium, id est confundantur intus et foris, id est coram Deo et hominibus.

Ier. 17, 18 iuxta lectionem Epistularii missae, feria sexta post dominicam quintam in Quadragesima (vel Passionis) : Liber comitis, sive lectionarius per circulum annis, PL 30, 502B ; cf. v. g. Liber comitis (« Lectionnaire pourpre de Vérone », saec. 8), Paris, BnF, lat. 9451, f. 60v. Cf. Ier. 17, 18 (Edmaior.) : « Duplici contritione contere eos ».   Vetus latina database.
diaploide / dyaploide Non hab. Ps-R (apparatus) Ps-G (apparatus).

16  diploide Ps-G ( nonnulli codd. V D ) ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] deploide Ps-G , disploide ΩS
confusione sua. 
Numérotation du verset  108,30 XXIX
Confitebor 
interl.|  in membris
interl.|  laudem
Domino nimis 
interl.|  valde
marg.|  NIMIS. Solet poni nimis pro plus quam debet sed et pro valde.
in ore meo \
interl.|  ore fit confessio ad salutem
et in medio multorum laudabo eum. 
interl.|  quod alibi in medio Ecclesie laudabo te
interl.|  corde creditur ad iustitiam
marg.|  IN  MEDIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est in communi vel in corde.
Numérotation du verset  108,31 XXX
Qui17  astitit18  a dextris pauperis \ ut salvam faceret 
interl.|  ne paupertate id est infirmitate succumbat hoc adiutorium corpori Christi datum est in omnibus sanctis martyribus
marg.|  QUI  ASTITIT. Diabolus   a dextris Iude qui divitias augere voluit vendito Christo sed Dominus   a dextris pauperis ut ipse Dominus sit divitie pauperis.
marg.|  ASTITIT. Enim non ut annos huius vite augeret vel ut fortem vel incolumen vel divitem faceret sed ut animam salvaret a persequentibus.

17  Qui Ps-G ( M ² Q ΦP* K ΨB V D²) Ω Rusch cum Ps-αγ] Quia Ps-G 18  astitit Ps-G (nonnulli codd. ΨB V D) ΩM Rusch edd. ] assitit ΩS, adstetit Ps-G
a persequentibus animam meam. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 108), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_108)