initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 97

Numérotation du verset  97,1 
Psalmus David. 
marg.| marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus et timoris per iudicium secundi hec et si sepe iterentur tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo agit de ostensione salvatricis dextere.||

1 Codd. : (Ps. 97) Ps-G D30 ΩM, f. 175vb ; ΩX, f. 235vb ; P10489 ; ω², f. 130ra ; def. Hi | Psalmus David] Ipsi David quando terra eius restituta est. Vox Ecclesie de adventu Christi D30 | < divisio. > IV sue... sue \] sue \ D30* | VI terra \ cantate ΩX] terra’ cantate’ ΩM | VII cithara² \… psalmi \ ... ductilibus ΩX] cithara² … psalmi ... ductilibus \ ΩM | VIII Domini \ moueatur mare’... eius ’ ΩM] Domini moveatur \ mare... eius \ ΩX
Numérotation du verset  97,I 
Cantate Domino 
interl.| interl.| vita et lingua||
canticum 
interl.| interl.| de incarnatione Christi et hominis redemptione||
novum \
interl.| interl.| quia nihil tale mundus audivit||
interl.| interl.| unde||
quia mirabilia fecit.
interl.| interl.| non solum que communia sunt sed et hoc singulare scilicet quod salvabit ||

quia Ps-G (plerique codd., edd. ) D30 ΩMX P10489 Δ Rusch cum Ps-R] quoniam Ed1455 Ps-G (R C I) cum Ps-α
Numérotation du verset  97,II 
Salvavit 
interl.| interl.| vel : salvabit ||
interl.| interl.| non dicit quid sed intelligimus orbem terre quod fuit magnum miraculum||
marg.| marg.| SALVABIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Maius est quod totum orbem a morte eterna erexit quam quod mortuos suscitavit.||

salvavit Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩX Ps-G] salvabit Edmaior. (E C I W ΦRGV ΩJ ) Rusch cum Ps-R (M B² C D Q V X)
salvabit] scrips., salvavit Rusch
sibi 
interl.| interl.| Deo||
marg.| marg.| SIBI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Multi salvantur corporaliter sed sibi non ei qui accepta corporali sanitate lasciviunt sed qui per fidem intus sanantur ei sanantur vel se salvant.||
dextera eius \
interl.| interl.| vel dexteram ||
interl.| interl.| Christus pro mira operatione||
et brachium sanctum eius. 
interl.| interl.| idem Christus pro fortitudine||
Numérotation du verset  97,2 III
Notum fecit 
interl.| interl.| ubi ea est dextera vel brachium||
Dominus salutare suum \
interl.| interl.| quod et brachium et dextera id est Christus eo quod salvat||
marg.| marg.| SALUTARE  IUSTITIAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui salvat et iustificat.||
interl.| interl.| quibus||
in conspectu gentium 
interl.| interl.| non hic vel illic sed||

in conspectu Ps-G D30 ΩX P10489 Δ Rusch] ante conspectum ΩX*
revelavit 
interl.| interl.| non sub velamine||
marg.| marg.| REVELABIT . Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Futura sub velamine predixerunt prophete sed velamen ablatum est cum veritas de terra orta est.||

revelavit D30 ΩX P10489 Δ Rusch Ps-G] revelabit Ps-G (F W* ΦRGV) Ps-Moz X Rusch (glossa)
revelabit] sic Rusch
iustitiam suam. 
interl.| interl.| id est salutare eo quod iustificat||
Numérotation du verset  97,3 IV
Recordatus est misericordie sue \
interl.| interl.| ut homo factus liberaret||
et veritatis sue 
interl.| interl.| quando eum facie ad faciem videbunt||
marg.| marg.| MISERICORDIE ET  VERITATIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Misericordia est quod promisit hanc sequitur veritas quia reddidit. Sed cui ? Israeli id est qui modo per fidem videt veritatem post per speciem.||

veritatis sue D30 ΩMX P10489] veritatem suam Ps-G | < divisio. > sue\... sue D30*] sue... sue\ D30²
domui Israel.
Numérotation du verset  97,V 
Viderunt 
interl.| interl.| mente||
interl.| interl.| id est videnti Deum||
interl.| interl.| ne putes Israel unam gentem subdit||
omnes termini terre \
interl.| interl.| a termino ad terminum||
marg.| marg.| OMNES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia non quibusdam tantum datus est Christus.||

termini D30 P10489] termine ΩM (sic) ; fines ΩX (lapsus liturgicus)
salutare Dei nostri. 
interl.| interl.| Iesum||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  97,4 VI
Iubilate Deo10   
interl.| interl.| ubi deficit locutio||
interl.| interl.| voce sine verbis||
marg.| marg.| IUBILATE. CASSIODORUS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum quia venit iudex.||

10  Deo ΩM ΩX ω² P10489 Rusch] Domino D30 Ps-G
omnis terra \
interl.| interl.| quia omnes viderunt||
cantate 
interl.| interl.| verbis||
interl.| interl.| ubi valet locutio||
et exultate 
interl.| interl.| corde||
et psallite. 
interl.| interl.| opere||
Numérotation du verset  97,5 VII
Psallite 
interl.| interl.| quibus modis||
interl.| interl.| actu carnis id est mortificatione eius divina opera facite pascendo pauperes etc.||
Domino in cithara 
interl.| interl.| CASSIODORUS. eadem preposterata subiungit ut quodvis eorum prius fiat totum ad Deum pertineat||
in cithara et11  voce psalmi \

11  in cithara² et D30 ΩM P10489 Ps-G] et cithara in ΩX
Numérotation du verset  97,6 
in tubis 
interl.| interl.| ut sint predicatores||
ductilibus 
interl.| interl.| productis et proficientibus sub malleo diaboli||
et voce tube cornee. 
interl.| interl.| ita ut aliis sonent et in se ipsis vitia carnis doment||
marg.| marg.| DUCTILIBUS  TUBE  CORNEE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ereis que tundendo producuntur id est qui tribulati proficiunt et sonant laudes Dei. Cornu vero carmen excedit et sic fit firmum et capax vocis. Is est qui affectus carnis superat et libidines qui non sapit terram sed que sursum sunt qui in carne quidem ambulat et non secundum carnem militat ut cornu carni heret et eam superat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. In tubis ductilibus. Argenteis more Iudeorum. Mystice productis sub malleo universe terre id est diabolo.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Tribulatio tunsio est profectus productio. Talis tuba erat Iob unde quasi tuba insonuit dicens : « Dominus dedit Dominus abstulit » etc.| ||

Iob. 1, 21 ut laud. Augustinus
Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 97, 6), CCSL 39, p. 1374.7-11 : « Tribulatio tunsio profectus productio est. Tuba ductilis erat Iob... ».
Numérotation du verset  97,VIII 
Iubilate 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vobis ita a gentibus quid erit tubis sonantibus aures Dei delectantur fluctus maris excitantur||
in conspectu regis Domini+ 
Numérotation du verset  97,7 
moveatur mare et plenitudo eius \
interl.| interl.| predicit, non optat. Apostolis enim predicantibus quasi tubis motum est mare seculi et increverunt fluctus persecutionum||
orbis {t. 2 : Erfurt, f. 290va ; facsim., p. 580a} [Rusch, f. 290va ] terrarum et universi12  qui habitant in eo. 
interl.| interl.| exponit mare et plenitudo eius||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel moveatur id est indulcetur mare legis ligno crucis in eo posito. E t plenitudo eius : universa legis sacramenta,  orbis terrarum : gentilitas ad conversionem moveatur,  qui habitant : ut que figurate dixit de hominibus accipias ; vel  mare id est seculum  moveatur terrore iudicii ubi impii timent,  plenitudo : multitudo hominum peccatis plena quia ibi multa peccata,  orbis quia ipse verterur in novam faciem sed flumina.||

12  et² D30 ΩMX ω² P10489* Ps-G] om. P10489 | universi # ΩMX] om. Ps-G D30 ω² P10489 Rusch
Numérotation du verset  97,8 IX
Flumina 
interl.| interl.| illis persequentibus pleni Spiritu Dei gaudebunt operibus||
plaudent manu 
interl.| interl.| vel manibus||
simul 
interl.| interl.| in idipsum||
montes exultabunt 
Numérotation du verset  97,9 
a conspectu Domini \
interl.| interl.| boni gaudent veniente iudice mali contremiscunt||
quoniam venit iudicare terram. 13 

13  < divisio. > manu’ simul... exultabunt... Domini\ D30² (in ras.)] manu simul... exultabunt\ ... Domini ΩX, manu simul’ montes exultabunt Domini’ ΩM
Numérotation du verset  97, X 
Iudicabit orbem terrarum
marg.| marg.| Terram. CASSIODORUS. Id est omnem peccatorem ;  orbem terre : omnes terrenos.||
in iustitia \
marg.| marg.| In iustitia. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. quia non meruerunt misericordiam.||
et populos
marg.| marg.| Populus. CASSIODORUS. Fideles de Iudeis et gentibus qui capient equa meritis.||
in equitate. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Gaudent quia non iniuste iudicabit sub ignaro iudice vel iniquo bonus timeret. Nunc tantum malus timeat necesse est.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 97), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_97)