initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 98

Numérotation du verset  98,1 
Psalmus David
marg.| marg.| PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Propheta describit Christum regem bona dantem cui antiqui servierunt his tribus tres admonitiones subiicit. Monet ut Christum tamquam Deum adoremus et velut regem exaltemus.||
marg.| marg.| Hec autem de Christo futura sub velamine predixerunt prophete ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas. Sed velamen ablatum est cum veritas de terra orta est et iustitia de celo prospexit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. De potentia et regno Christi ut et in homine adoretur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ostendit Christum regnantem et quicumque repugnet altum super omnes unde ei cedere monet.||

1 Codd. : (Ps. 98)D30 Rusch Ps-G 2 < divisio. >David] + Sermones sunt quos locutus est. Vox Ecclesie D30
Numérotation du verset  98,I 
Dominus 
interl.| interl.| Christus cum post resurrectionem predicaretur irati sunt qui colebant idola||
regnavit 
interl.| interl.| vel regnabit ||
interl.| interl.| si prius humilis||
irascantur 
interl.| interl.| qui inde bona||
interl.| interl.| quantum cumque velint||
marg.| marg.| IRASCANTUR. CASSIODORUS. Irrisio secure concedi potest ut irascantur quia non sunt ultra nocituri permittendo dicit non imperando.||
populi \ qui sedet 
interl.| interl.| ille regnavit||
super cherubin 
interl.| interl.| angelicas potestates||
marg.| marg.| SEDET  SUPER. CASSIODORUS. Contra eum nihil potest terra et si ipse fuit in terra ubi passus est iram populi.||
marg.| marg.| CHERUBIN. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Plenitudo scientie interpretatur que est caritas. Plenitudo scientie legis que est sedes Dei erit et in te si caritatem habueris contra quam nihil possunt irati quid enim terra contra celum.||
moveatur terra 
interl.| interl.| idem quod irascantur populi||
Numérotation du verset  98,2 II
Dominus in Sion 
interl.| interl.| Ecclesia||
interl.| interl.| si tu es de Ecclesia et in te magnus super omnes qui irascuntur||
marg.| marg.| DOMINUS IN  SION. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si non intelligis quid est super cherubin hoc vide quia in Sion magnus. Sion est anima que Deum speculatur.||
magnus \ et excelsus super omnes populos. 
interl.| interl.| gentium||
marg.| marg.| IN SION  MAGNUS. CASSIODORUS. Quis Dominus ? exponit. IN  SION natus.  MAGNUS. Ne pro passione vilescat. Vel tamen Dominus magnus in Sion Iudeorum et super populos gentium.||
marg.| marg.| MAGNO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Parvum erat quando irascebantur id est paucis diffamatum sed iam in omni terra dilatatum.||

excelsus Ps-G(plerique codd., edd.) D30 Rusch cum Ps-R] + est Ed1455 Ps-G
Numérotation du verset  98,3 III
Confiteantur 
interl.| interl.| iam ergo et ipsi populi qui prius blasphemi||
nomini tuo 
interl.| interl.| fame et glorie tue||
magno+ 
interl.| interl.| iam||
quoniam terribile 
interl.| interl.| ipsum nomen||
interl.| interl.| potentia qua punit||
marg.| marg.| TERRIBILE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia et si crucifixus predicatur iudex venturus et non errabit in iudicio.||
et sanctum est \
interl.| interl.| bonitate qua parcit||
Numérotation du verset  98,4 
et honor regis iudicium diligit. 
interl.| interl.| ne quis de misericordia presumat quia cuique reddet pro meritis si ergo queritis iusti esse ipse est qui facit quia dirigit unde subdit : tu parasti ||
marg.| marg.| ET HONOR  REGIS. CASSIODORUS. Exponit quomodo debent confiteri honor regis est gloriosa predicatio iudicium discretionem exigit non levi voluntate colendus est sed fixa deliberatione quod ab ipso est unde subdit.  Tu parasti directiones.||
marg.| marg.| Vel honor regis est damnatio nocentium unde regis gloria augetur.||

et D30] sub ÷ Ps-G (I), ÷ et : Valic24
Numérotation du verset  98,IV 
Tu parasti directiones \ 
interl.| interl.| tortis||

directiones D30 Valic24² (+ interl.)] equitatem Valic24* cum Ps-R, dirictionem Ps-G (R*)
iudicium 
interl.| interl.| has scilicet||
et iustitiam
in Iacob
marg.| marg.| IN IACOB. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non solum patriarcha sed populo que significat.||
tu fecisti. 
marg.| marg.| TU FECISTI. Hec que alius non posset.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut discernamus inter bonum et malum iustitiam cum bonum sequimur malum vitamus||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  98,5 V
Exaltate 
interl.| interl.| secundum quod Deus||
marg.| marg.| EXALTATE. CASSIODORUS. Secunda pars monet adorari eum quia patres eius fuerunt. Quasi quia hec facit nobis ergo : exaltate.||
Dominum Deum nostrum \
interl.| interl.| Christum||
interl.| interl.| qui facit iudicium et iustitiam in nobis||
et adorate 
interl.| interl.| eousque exaltate ut adoretis et hoc est||
interl.| interl.| corpus Christi sed propter ipsum cuius est||
interl.| interl.| vel subpedaneum||
pedum eius \
marg.| marg.| PEDUM. CASSIODORUS. Pedes indefecta stabilitas deitatis.  SANCTUM ut discernas corpus a deitate et si una persona.||
marg.| marg.| SCABELLUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Terra scabellum pedum eius dicit Scriptura hec sine impietate a Verbo Dei assumpta adoratur et quia nemo carnem eius digne manducat nisi prius adoret sed non terram intuetur qui adorat sed illum potius cuius scabellum est per quem adorat unde subdit quoniam sanctus est in cuius honore scabellum adorat.||
quoniam sanctum est. 
interl.| interl.| vel sanctus est||
Numérotation du verset  98,6 VI
Moyses 
interl.| interl.| magni isti qui eum predicaverunt||
interl.| interl.| legislator||
marg.| marg.| MOYSES. CASSIODORUS. Sacerdos quia si non hostias vota populi obtulit et pro populo supplicavit.||
et Aaron 
interl.| interl.| summus sacerdos||
in sacerdotibus 
interl.| interl.| hos imitamini||
eius \
interl.| interl.| Christi||
et Samuel 
interl.| interl.| qui de Ephraim unde non fit sacerdos, et ideo inter invocantes ponitur, non inter sacerdotes||
inter eos qui 
interl.| interl.| iam tunc||
invocant nomen eius.
Numérotation du verset  98,VII 
Invocabant Dominum 
interl.| interl.| Christum||
et ipse 
interl.| interl.| qui nunc loquitur in homine||
exaudiebat eos \ 
interl.| interl.| tantum valet sincera oratio||

eos Ps-R Ps-G. (plerique codd., edd.) D30 Rusch] illos Ps-G
Numérotation du verset  98,7 
in columna nubis 
interl.| interl.| per figuras in nube obscura sed illa dicta quemdam manifestum designant scilicet Christum||
marg.| marg.| COLUMNA. CASSIODORUS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur que nuntiabat Ecclesiam vel carnem sed tunc in nube modo aperte per Filium.||
marg.| marg.| NUBIS. CASSIODORUS. Ad eos ergo tunc in nube qui iam nobis loquitur in scabello id est in carne assumpta aperte.||
loquebatur ad eos.
Numérotation du verset  98,VIII 
Custodiebant 
interl.| interl.| qui tanti erant||
testimonia eius \ et preceptum 
interl.| interl.| vel precepta||
marg.| marg.| TESTIMONIA ET  PRECEPTUM. CASSIODORUS. Testimonium est per signa aliqua precedentis rei posita significatio unde sepe in lege dicitur hoc erit vobis in testimonio precepta sunt sicut precepta legis per Moysen data.||
quod 
interl.| interl.| vel que ||
dedit illis. 
interl.| interl.| ideo||
Numérotation du verset  98,8 IX
Domine Deus noster tu exaudiebas eos+  
interl.| interl.| CASSIODORUS. in iustis petitionibus||

eos Ps-R Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Rusch] illos Ps-G
Deus tu propitius fuisti eis \
interl.| interl.| CASSIODORUS. condonando eis ne noceant peccata in futurum||
marg.| marg.| PROPITIUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non dicitur nisi peccatis propitius ignoscendo propitius et ulciscendo ecce et si tanti essent isti aliquid tamen habebant peccati unde addit in omnes adinventiones.||
et ulciscens in omnes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod est propitiatio castigando ne semper peccare delectet||
marg.| marg.| ULCISCENS. Ne humana elatio surreperet unde datus est mihi stimulus carnis mee.||
adinventiones eorum. 
marg.| marg.| ADINVENTIONES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel affectiones quas solus Deus noverat in cordibus eorum unde pena eis pati eos cum quibus erant pro quorum peccatis quasi suis dolebant per caritatem. Non enim fuit (ut a plerisque putatur) Moysi pena non intrare in terram promissionis in quam et miseri intraverunt sed figura quod qui sub lege essent et sub gratia esse nollent non intrarent in requiem.||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  98,9 X
Exaltate 
interl.| interl.| quia blanditur et cedit ut pater||
Dominum 
interl.| interl.| scilicet quod Deus||
Deum nostrum+ et adorate 
interl.| interl.| Dominum sed non preter montem eius hic est lapis parvus qui sicut Daniel dicit crevit in magnum montem et implevit totam faciem terre precisus id est natus de monte id est gente Iudeorum que colebat unum Deum sine manibus id est opere hominum quia de virgine sine virili semine conceptus||
in monte 
interl.| interl.| in corpore||
sancto eius \ quoniam sanctus Dominus Deus noster. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 98), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_98)