initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 99

Numérotation du verset  99,1 
Psalmus in confessione
interl.| interl.| est||
interl.| interl.| id est agit de confessione||
interl.| interl.| laudis vel utraque||
marg.| marg.| PSALMUS IN  CONFESSIONE. Confessio gemina est una est laudis altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis. Confessio peccatorum incipientibus unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Docet hic psalmus et Deum incessanter laudare et peccata nostra incessanter plangere quia nec in malis est desperandum nec in bonis debet animus esse elatus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo perfectis precipuum genus confessionis id est laudem indicit.||

1 in confessione] David. Vox apostolorum de adventu Christi dereliquis D30
Numérotation du verset  99,2 I
Iubilate Deo : 
interl.| interl.| non alio||
marg.| marg.| IUBILATE  DEO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si vox iubilat exterius cor intelligat interius sonus enim cordis est intellectus. Iubilus est sonus letitie sine verbis quia eis letitia animi non potest explicari hic fit a bonis in confessione a malis in confusione cum de terrenis adeo gaudent. Iusti vero gaudent videntes mundo corde quis Deus quanta et quo ordine et quam mirifice fecit.||

Deo Cava Edmaior. (Cava I ΨB Ω) Clementina Rusch cum Ps-R] Domino Ps-G D30
interl.| interl.| non pars quia ubique benedictio seminata est||
marg.| marg.| OMNIS  TERRA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad laudem monens. Non unum angulum terre hortatur sed sicut ubique novit seminatam benedictionem ita undique exigit iubilationem.||
servite 
interl.| interl.| gratum est redemptis servos esse||
Domino in letitia. 
interl.| interl.| non necessitate sed caritate||
marg.| marg.| SERVITE IN  LETITIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec servitus non est amaritudinis nec indignationis sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat caritas quia liberum te fecit veritas unde Dominus : si manseritis in verbo meo vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas vos liberabit.||
marg.| marg.| IN LETITIA. Quia liberati non murmurantes ut in deserto unde premium subdit :  INTROITE IN  CONSPECTU magnum est in conspectu tanti gaudere.||
Numérotation du verset  99,II 
Introite 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in conscientia ubi Deus videt foris lingua exaltare facile est||
in conspectu eius \ in exultatione. 
Numérotation du verset  99,3 III
Scitote 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quis hoc nescit sed de crucifixo hoc dicit contra Iudeos||
quoniam Dominus ipse est Deus \ ipse fecit nos 
interl.| interl.| omnia per ipsum facta sunt. Ex ipso est unde coronamur ex nobis unde damnamur||
marg.| marg.| IPSE  FECIT  NOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omne bonum nostrum ex eo non ex nobis.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel ne quis putet creatoinem nostram patribus deputandam qui sunt ministri sed Deus auctor.||
et non ipsi nos .
Numérotation du verset  99,IV 
Populus eius 
interl.| interl.| sumus||
interl.| interl.| vel nos autem||
et oves 
interl.| interl.| ipse pastor||
pascue eius+ 
interl.| interl.| Scripturarum in quibus saginant fidelium mentes||
Numérotation du verset  99,4 
introite 
interl.| interl.| non foris stetis ubi hostes extra lupus #invetuit||
interl.| interl.| in||
portas eius in confessione \
marg.| marg.| INTROITE. CASSIODORUS. Secundo intraturis secundum genus confessionis nec dubitetur quia misericordia est ei.||
marg.| marg.| PORTAS  EIUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In portis initium est. A confessione incipite ad misericordiam Dei intrare non a vobis facti laudate eum a quo facti de hoc alibi. Incipite Domino in cofessione et cum intraveritis in  atria confitemini in hymnis id est laudibus. Cum intratis vos reprehendite cum intraveritis illum laudate.||
atria eius 
interl.| interl.| amplitudinem celestis beatitudinis gratie plenitudine percepta||
in hymnis 
interl.| interl.| laudibus||
confitemini illi.

< divisio. > eius+... D30²
Numérotation du verset  99,XI 
Laudate nomen eius 
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| nunc et in futuro||
Numérotation du verset  99,5 
quoniam suavis est Dominus+ 
interl.| interl.| dum laudatur dulcescit||

est Edmaior. (ΦP ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R] om. Correc2 (antiq. non interponunt est) Ps-G
in eternum 
interl.| interl.| et hic liberat et in futuro coronat||
misericordia eius \ et usque in generationem et generationem veritas eius. 
interl.| interl.| id est in omnem generationem vel in terrena et celesti est eius veritas implens promissa||
marg.| marg.| IN GENERATIONE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In una que parit mortales. In altera que eternos.||

generationem Ps-G Correc2 Rusch] generatione Ps-G (Q² ΦR U ΨB V) D30 Ω Rusch (Glossa) Ed1530




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 99), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_99)