initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 109

Numérotation du verset  109,1 
Psalmus David. 
marg.|  PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Psalmus iste septimus de duabus naturis in Christo plene et breviter de incarnatione et omnipotenti divinitate Christi dicit. Sicut Iohannes in evangelio. In principio erat Verbum et Verbum caro factum est. Totum hic summatim dicitur quidquid in utroque testamento continetur.
marg.|  CASSIODORUS. Propheta hortatur Christo subiici.
marg.|  CASSIODORUS. Primo refert propheta verba Patris de Filio in quibus natura divinitatis et humanitatis exponitur. Secundo Pater indicat naturam deitatis aliquatenus ibi. Tecum principium. Tertio propheta agit de humanitate Christi ibi. Iuravit Dominus Domino meo hoc divinitatis. Sede et virgam virtutuis tue emittet hoc humanitatis.

1 Codd. : Ps. 109 Hi D30 Tr511 ΩM ΩS ΩF ΩP ΩR ΩX Δ ( ω1 ω² P3255 T77 T79 Fi Bo ) P10525 P15613 Bari1 Bari3 P10489 Rusch Ps-G | Psalmus David Ps-G ( R Q W K V D ) D30 Hi ΩS ΩF ΩR Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. D14 , In finem praem. ΩX, inv. Ps-G , + Vox Ecclesie et Christi ad Patrem D30
Numérotation du verset  109,I 
Dixit 
interl.|  re id est effectu vel generatione vel eternaliter disposuit
marg.|  DIXIT. CASSIODORUS. More nostro ut homo instruatur.   Dominus domino personas discerne et unam naturam et potentiam accipe.
Dominus 
interl.|  Pater
Domino 
interl.|  Filio
meo \
interl.|  etiam secundum quod homo
sede a dextris meis. 
interl.|  quasi equalis
marg.|  SEDE. CASSIODORUS. Post laborem quiesce et conregna secundum quod homo. A  DEXTRIS. In potioribus meis bonis. Et occultus donec regnes manifestus. Et hoc est donec ponam inimicos etc.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sede. Non solum in alto ut excelsis domineris. Sed etiam in occulto ut latens et occultus credaris quia non est merces fidei nisi lateat quod credimus. Substrati autem qui hic inferius sperant et credunt quod non vident hec est iustitia fidei de qua Dominus in evangelio. « Cum venerit Paraclitus arguet mundum de peccato » quod non credit et de iustitia quia ad Patrem vado et iam non videbitis me id est hec erit iustitia vestra ut credatis in eum quem non videbitis. Tunc enim iustus fide vivit si non videt quod credit. SCABELLUM. A similitudine ubi et plena notatur subiectio per pedes stabilitas eterna hoc quotidie in conversis.
Numérotation du verset  109,II 
Donec ponam 
interl.|  pro eterno
interl.|  CASSIODORUS. hoc quotidie et si paulatim peragitur in conversis
inimicos tuos \
interl.|  nolentes vel volentes
scabellum pedum tuorum. 
interl.|  subiectos per fidem tue divinitati. Subiectos ex voluntate vel necessitate
Numérotation du verset  109,2 III
Virgam 
interl.|  quod ita fiet
interl.|  regnum potentie incipit a Hierusalem et sic dominabitur in medio inimicorum tuorum
virtutis tue 
interl.|  quia proprie ex divinitate est hec potestas Christi
marg.|  VIRGAM  VIRTUTIS  TUE. Incipit autem   ex Sion id est ex Iudeis regnum Christi. Unde subdit :   virgam virtutis etc.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. ALCUINUS. Virgam virtutis etc. Hanc laudem propheta canit Christo ad ipsum in sua persona loquens et ordinem incipiendi regni ostendens a Iudeis ad gentes et sic usque ad finem psalmi decurrit.
marg.|  CASSIODORUS. Virtutis . Et addit :   tue quia hec potestas proprie est Christi ex deitate. Sequitur   dominare vel dominaberis vel dominabitur. Quasi : Emitte virgam et sic emissa virga dominabitur ipse Pater vel tu Christe dominare vel dominaberis.
marg.|  Virga est sceptrum regie potestatis qua sustentantur boni franguntur mali emissa virga dominaberis conversis non vindicabis quasi ingratos vindicte destructione percellat sed ait dominaberis ut fideles educet beneficiis et correctione.
interl.|  unde : « De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem »
marg.|  EX  SION. Non de illo regno Christi loquitur propheta quo Christus semper regnat cum Patre sed de illo dispensatorio et temporali quo nos carne sua mediatrice vocavit in eternitatem et in nobis regnat cuius tamen non erit finis. Incipit autem a Hierusalem unde ipse Dominus ait : Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis et predicabitur in nomine eius penitentia et remissio peccatorum per omnes gentes incipientibus a Hierusalem.

Is. 2, 3.
dominare in medio 
interl.|  in precordiis vel in Ecclesia inter malos constituta
inimicorum tuorum. 
interl.|  quorumlibet
Numérotation du verset  109,3 IV
Tecum 
interl.|  coeternus
principium 
interl.|  est mihi
marg.|  TECUM  PRINCIPIUM. CASSIODORUS. Secundo indicat Pater naturam divinitatis aliquatenus pro nostra capacitate quasi ego Dominus emittam virgam virtutis tue quia tecum est mihi principium ne dicam tibi mecum ne alicui posterior me videaris ego et tu sumus unum principium omnium quod hic non videtur sed in die id est eternitate ubi virtus divina conspicitur non ab aliis sed a sanctis quando in resurrectione erunt splendidi ut angeli Dei.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iam dominatur iam virtus sed in die specialis virtutis cum olim visus in forma servi videbitur a mundis cordibus in forma Dei a quo visu tolletur impius in die virtutis scilicet quando sancti erunt in splendore fulgentes sicut sol in regno Patris tunc cum eo erit principium et modo est principium scilicet Pater cum Filio principium est. Sed tunc videbitur quomodo principium cum eo quia tunc similes ei videbunt eum sicut est. Viderat Philippus secundum formam servi et obiurgatus eo quod in Filio non agnosceret Patrem quem querebat videre dicens Domine ostende nobis Patrem etc. audit qui me videt non formam servi sed qualem me abscondi timentibus et qualem me videndum preficio sperantibus videt et Patrem hoc modo credendum ut tunc videatur unde non credis quia ego in Patre et Pater in me est. Quasi quod nondum videre potes crede ut videre merearis Flium cum Patre et in Patre qualiter Pater cum eo principium. Hoc tunc sed nunc. EX  UTERO id est secreta et occulta substantia mea.  GENUI  TE  ANTE  LUCIFERUM id est ante tempora. Lucifer eminens pars pro sideribus per que tempora quia in signis et temporibus posita sunt. Vel David dicit cum Maria de me ex utero scilicet virginis « ante luciferum genui te » noctu scilicet ad hoc natus de ea ut esset sacerdos in eternum qui se offerat unde sequitur. Iuravit etc.
marg.|  CASSIODORUS. Vel tecum principium . Hoc Pater quasi hoc tibi tribuo plus quam alii quia Filius per naturam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel ex persona prophete potest accipi loquentis ad Filium. Tecum Quasi diceret Dominus emittet virgam virtutis. Et ipse est principium tecum id est coeternus tibi non tantum secundum quod tu es homo sed in die virtutis id est in claritate deitatis.   Virtutis dico   tue . Quasi et consubtantialis est tibi. Et est etiam principium in splendoribus sanctorum id est cum Spiritu Sancto qui sanctos splendificat.
in die virtutis 
interl.|  in claritate deitatis
tue+
interl.|  consubstantialis

tue] om. ΩR | divisio.tue+ D30² , tue’ Tr511 ω² ΩP Fi , tue \ P10525 , tue D14 ω1 P10525 Bari1-3
in splendoribus sanctorum \
interl.|  et cum Sancto Spiritu qui sanctos splendificat
interl.|  et ego
ex utero ante 
interl.|  ante omnem creaturam
luciferum 
interl.|  pro omnibus stellis Lucifer qui nuntiat diem mundo
genui te. 
Numérotation du verset  109,4 V
Iuravit Dominus 
interl.|  iuratio Dei est firmamentum promissionis
marg.|  IURAVIT. CASSIODORUS. Tertio agit propheta de humanitate Christi. Ecce « Verbum caro factum est ». Notandum supra verba prophete agentis de humanitate Christi fuerunt   virgam virtutis tue usque ad   Tecum principium . Ibi vero Deus Pater sive propheta loquitur secundum diversas lectiones agens de Christi deitate hic item propheta loquitur usque ad finem psalmi agens de Christi humanitate.
et 
interl.|  sicut de sacerdotio Aaron quod preter spem mutavit
non penitebit 
interl.|  non mutabit
eum \
interl.|  quid iuravit
marg.|  NON  PENITEBIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In Deum nulla cadit penitentia. Scit enim quid agat nec mutat consilium sed verbo penitentie mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur quomodo enim cum aliquid penitet te fecisse doles factum quod fecisti.
tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech
marg.|  Quasi diceret Dominus dixit  :   sede etc. Dedit etiam sacerdotium   eternum .
marg.|  IURAVIT. Firmiter promisit.   Tibi : s ecundum quod homo.   Non penitebit  : pro more nostro de Deo hoc dicitur qua non aliter evenit quam sperabatur et quia omnia inde gavisa.   Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech quia panem et vinum in corpus et sanguinem suum consecravit cuius similitudinem premisit   Melchisedech . Hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron.

divisio.eum \ ... eternum Tr511 D14 ΩM ΩP ΩR Δ P10525 P15613 Bari1-3 ] eum \ eternum \ Hi, eum’... eternum \ ΩS
Numérotation du verset  109,5 VI
Dominus a dextris tuis \
interl.|  hic fit conversio ad Patrem et o Domine qui hoc iurasti iste sacerdos qui est Dominus ens a dextris tuis cui dixisti sede a dextris meis
confregit 
interl.|  vel conquassabit
in die ire sue reges
marg.|  REGES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui volunt vel volebant delere nomen Christi. Conquassavit id est infirmos reddidit ut non possent quod volunt vel volebant tempore occulte ire quando cadentes super humilem lapidem conquassantur vel ad excecationem vel ad conversionem. In iudicio autem futuro manifeste lapis cadens super eos conteret unde qui offenderit ad lapidem illum conquassabitur. Super quem autem ceciderit conteret eum. Et nunc iudicabit in gentibus ut ruinas non erectos impleat.

divisio.tuis \ confregit Tr511 D30 Δ P15613 Bari1-3 ] tuis confregit \ D14 ΩP
Numérotation du verset  109,6 VII
Iudicabit
interl.|  vel : iudicavit

Codd. : La29 ² (al. m.) ; om. La29 * Rusch

Iudicabit Ps-G La29 Tr511 D14 D30 Δ P105 25 P15613 Bari1-3 Rusch ] iudicavit Ps-G (R), + Dominus Ed1455
in nationibus 
interl.|  id est in gentibus
marg.|  IUDICABIT  IN  NATIONIBUS. CASSIODORUS. Quasi reges frangit pro superbia populos iudicat propter communia peccata utrosque ut humilientur ad conversionem.
implebit ruinas : 
interl.|  humiles non erectos cadentes scilicet ab altitudine qua contra Christum se erexerunt

i. ruinas Ps-G ( plerique codd., edd. ) D30 etc. Rusch cum Ps-R ] i. cadavera Ps-G (R tantum) cum hebr. ; adimplebit r. X Fi
conquassabit capita 
interl.|  hic de superbis humiles facit
in terra 
interl.|  vita ista
multorum. 
interl.|  vel copiosa
marg.|  vel terra copiosa . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que peccatores abundanter nutrit.
interl.|  Unde hoc ei ?

Ps-R Ps-δ

Numérotation du verset  109,7 VIII
De torrente 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de fluxu mortalitatis nostre bibit, nascendo moriendo
marg.|  DE  TORRENTE. CASSIODORUS. De transitoria passione et turbulenta.

Codd. : Tr511 (sine auct.) Rusch
interl.|  quam ut gigas cucurrit10 
marg.|  IN  VIA. Qua itur ad aliam mansionem.

10  Codd. : Tr511 (sine auct.) Rusch
bibit11  * \ 
interl.|  vel : bibet 12 


11  bibit Ps-GR D) Hi Tr511 La29 P106 ΩSFP²RX P10489 Δ P3255* T77 P15613 Bari1-3] bibet D14 D30 Cor2 P105 25 ΩMP* P3255² Ed1455 Rusch Clementina Ps-G , def. T79
propterea exaltabit13 
interl.|  vel : exaltavit 14 


13  exaltabit D30 D14 Cor2 ( bibet... exaltabit : in futuro hebr. et antiq. sic habent tempora consignificata et grecus) ΩM ΩS ΩF ΩP* ΩR Ω X ω1 Ω2 Fi P3255 P10525 P15613 Bari1-3 Ps-G ] exaltavit Ps-G ( R² Q D ) Hi P106 ΩP²? T77 Bo, def. T79
caput. 
interl.|  prophetia15 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia humiliatus est et factus obediens usque ad mortem
marg.|  EXALTABIT  CAPUT. Unde : « Propter hoc exaltavit eum et dedit Deus illi nomen quod est super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur celestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus est in gloria Dei Patris ».






Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 109), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_109)