initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 110

Numérotation du verset  110,1 
Alleluia  
marg.| marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti qui indicat perfectos laudatores in Ecclesia sicut qui non per omnes minus perfectos vel, ut Hilarius ait, huiusmodi psalmi incipientibus quasi elementa dantur unde monemur ut ad eruditionem festivemus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Populus fidelis primo se dicit confiteri in congregatione iustorum ubi eterna laus. Secundo fideles spiritali munere satiatos promittentes adventum Christi ibi :  Memoriam fecit . Tertio eosdem redemptos asserit et Novum Testamentum mansurum ibi :  redemptionem .| ||

8 Codd. : Tr511 (sine auct.) Rusch

1 Codd. : (Ps. 110) D30 ΩP Rusch Ps-G | 2Alleluia Ps-G (I V D) ΩS Ed1530 Clementina Rusch] + reversionis Aggei et Zacchariae Ps-G, + reversio Aggei et Zaccharie Ps-G (Q W Amiatinus ) D30, + Vox Ecclesie ad laudem Christi D30
3 Secundo] + dicit Tr511 | 4 spiritali] copioso Tr511 | 5 Christi... fecit] Domini ut hereditas avide queratur Tr511 | 6 Novum Testamentum] coniec., No. Tes. Rusch | 7 Tertio... redemptionem] om. Tr511 # |
Numérotation du verset  110,I 
Confitebor 
interl.| interl.| laudando| ||
marg.| marg.| CONFITEBOR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non est hic confessio peccatorum sed laudis. Illa luget hec gaudet. Illa vulnus medico ostendit, hec de sanitate gratias agit.||

Codd. : Tr511 Rusch
tibi Domine 
interl.| interl.| quia a te ab omni malo liberatus||
in toto corde meo \
interl.| interl.| non labiis prope corde longe ut de quibus dicitur :"Populus hic labiis me hororat cor autem eorum longe" etc.||

Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
in consilio iustorum et congregatione. 
interl.| interl.| hoc dicit fidelis populus in spe quasi iam sit in angelorum societate||
interl.| interl.| qui sedebunt super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel id est inter quos iam nullus iniquus sed modo inter malos gemit Ecclesia qui quando iusti congregabuntur excludentur hec sunt magna opera Domini exquisita in omnes voluntates per quas nullum confitentem deserit misericordia nullius iniquitas fit impunita quando flagellat etiam filium quem recipit||
marg.| marg.| IN CONSILIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non temere sed ex ratione scilicet pro eternis sicut omnes iusti.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. In consilio iustorum. Hic numquam inter omnes iustos ubi sunt mixti mali sed iam videtur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In consilio quod est quando cum Domino iudicant. In congregatione quando de toto mundo collecti.| |
Numérotation du verset  110,2 II
Magna opera Domini \
interl.| interl.| ideo confitebor||
marg.| marg.| MAGNA  OPERA. CASSIODORUS. Hec est materia et causa confessionis.  magna sunt10   opera Domini quod de impio facit pium.  Exquisita. Cui nihil simile dum sinit diabolum sevire in bonum suorum. Et ne putes pro parte laudari addit  in omnes voluntates eius quia omnia eximie facit. Que sint opera subdit.  Confessio vel ut Hieronymus ait gloria et decor quia laudabilia sunt et decora que facit.  Iustitia eius manet in seculum seculi dum his dicerit : « Ite maledicti in ignem eternum », illis : « Venite benedicti Patris ».||
marg.| marg.| MAGNA  OPERA  DOMINI. Quid magnificentius quam iustificare impium. Sed ne putes quod opus hominis preveniat hanc magnificentiam Dei confitendo peccata quia et confessio id est delicti improbatio que nondum quidem est opus iustite est opus eius quid ergo ? Iniquus est Deus cuius vult miserando quem vult indurando. Non iustitia enim eius manet in seculum seculi.||
10  sunt] coniec., s. Rusch
exquisita in omnes voluntates eius. 
interl.| interl.| exponit opera||
interl.| interl.| preconialis||
interl.| interl.| delicti improbatio||
marg.| marg.| IN OMNES  VOLUNTATES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nihil superat voluntatem Dei. Qui et si vult ut non pecces non tamen prohibet. Si vult parcere penitenti vult et impenitentem punire ita de homine semper Deus implet suam voluntatem quia nihil facit homo de quo non operetur Deus quod vult.||
Numérotation du verset  110,3 III
Confessio et magnificentia opus eius \
interl.| interl.| quia ubi abundavit peccatum superabundavit et gratia||
marg.| marg.| CONFESSIO ET  MAGNIFICENTIA. CASSIODORUS. Quasi confitebor quia magna sunt opera Domini. Quelibet etiam opera sunt magna si in eis videatur intentio et voluntas que est confessio peccatorum et magnificentia bonorum operum11  et iustitia id est merces que iste datur.||
11  operum] oprerum cacogr. Rusch
{t. 2 : Erfurt, f. 300va ; facsim., p. 600b} [Rusch, f. 300va ] et iustitia eius manet in seculum seculi. 
interl.| interl.| incommutabilis||
Numérotation du verset  110,4 IV
Memoriam fecit 
interl.| interl.| re completa memoriam dedit significantium que erant in veteri lege. Ita dedit escam vel plura nova contra ordines rerum fecit per que eum omnia regere patuit||
marg.| marg.| MEMORIAM  FECIT. CASSIODORUS. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos promittens adventum Domini ut hereditas avide queratur.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans. Sciendum cum quotidie sint opera eius mirabilia reservat tamen opportune inusitata que meminerit hominis infirmitas sed quid prosunt miracula nisi ut Deus timeatur. Quid timor nisi ut misericors escam det timentibus ? Esca est panis qui de celo descendit quem nullus meruit sed misericordia dedit quod si hic vite tantum dedit ut peccator iustificandus Verbum carnem factum acciperet quid in futura glorificatus accipiet.||
mirabilium suorum12  misericors 
interl.| interl.| natura||

12  < divisio. > suorum+ D30² ω1
et miserator 
interl.| interl.| exhibitione quando venit||
Dominus \
Numérotation du verset  110,5 
escam 
interl.| interl.| non corporalem sed spiritalem id est corpus et sanguinem suum||
interl.| interl.| Christum formam iustitie||
dedit timentibus se. 
interl.| interl.| et per eos vel propter eos timentes||
marg.| marg.| ESCAM  DEDIT. CASSIODORUS. Facit confessionem et magnificentiam quia dedit escam id est bonam voluntatem per Spiritum Sanctum vel adventu Christi timentes pascit in quo remissio est et salus.||
marg.| marg.| ESCAM. CASSIODORUS. Timentibus dedit non carnalem que et malis sed corpus et sanguinem scilicet. Et ut de adventu eius acciperes subdit :  MEMOR  ERIT sicut promissum est in veteri implet.||
Numérotation du verset  110,V 
Memor erit in seculum 
interl.| interl.| quia post illud testamentum non sequetur aliud||
marg.| marg.| IN SECULUM. in eternum quia verba testamenti solida veritate custodit ut omnia impleantur.||
testamenti sui \
interl.| interl.| in semine tuo benedicentur omnes gentes||
marg.| marg.| MEMOR  ERIT IN  SECULUM  TESTAMENTI  SUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nec totum dedit qui pignus dedit. Et non contristentur sancti qui audiunt facilius est camelum intrare per foramen acus quam divites in regnum celorum. Quia virtutem operum suorum annuntiabit populo suo que enim hominibus difficilia Deo sunt facilia ut et divites faciat intrare in regnum celorum. UT  DET  ILLIS  HEREDITATEM  GENTIUM. Itum enim est ad gentes multi enim sunt vocati occupata est hereditas gentium et cameli se humiliantes per foramen acus id est per compungentes passionis angustias intrant.||
Numérotation du verset  110,6 
virtutem 
interl.| interl.| ita memor erit||
interl.| interl.| completionem||
operum suorum 
interl.| interl.| figurarum significantium||
annuntiabit populo suo. 
interl.| interl.| iudaico ut apostolis fecit||
Numérotation du verset  110,7 VI
Ut 
interl.| interl.| ad hoc||
det illis 
interl.| interl.| apostolis||
hereditatem 
interl.| interl.| Ecclesiam de omnibus gentibus Abrahe promissam||
gentium \
interl.| interl.| gentes colendas||
interl.| interl.| his dabis heridatatem tamen||
marg.| marg.| VIRTUTEM  OPERUM. CASSIODORUS. Virtus operum est quod ceci vident et cetera que fecit nota christiano populo. UT  DET  ILLIS  HEREDITATEM. Hec fuit intentio miraculorum ut crederent.||
marg.| marg.| UT DET  ILLIS  HEREDITATEM. CASSIODORUS. Quasi licet illis det hereditatem tamen multa patientur.||
opera manuum eius veritas 
interl.| interl.| executio iudicii||
et iudicium. 
interl.| interl.| quo iudicabit||
interl.| interl.| verum iudicium quos dixit passuros discipulos dicens non est servus maior domino suo quasi et si me persecuti sunt et vos persequentur||
marg.| marg.| OPERA  MANUUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est virtutis veritas dum conversis promissa dat iudicium quod impiis minatur.  VERITAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quam sancti martyres tenent pro qua et iudicantur hic. ET  IUDICIUM quo in futuro iudicabunt eos a quibus hic iudicantur.||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  110,8 VII
Fidelia omnia mandata eius13   : 
interl.| interl.| sunt eis qui implent et non diffidunt de promissis||
marg.| marg.| FIDELIA. CASSIODORUS. Quia servant servantes se non sunt mendacia.  confirmata non in cassum missa ut verba humana.  facta non tantum dicta in veritate quia omnia complentur.  in equitate quia omnia cum libera iustitie.||

13  < divisio. > eius+ D30² ω1
confirmata in seculum seculi \ facta 
interl.| interl.| completa vel data ab eo qui non mentitur et qui nihil nisi equum mandat||
in veritate et equitate. 
Numérotation du verset  110,9 VIII
Redemptionem 
interl.| interl.| Christum qui dat redemptionem captivis||
interl.| interl.| hoc dedit nobis||
marg.| marg.| REDEMPTIONEM. CASSIODORUS. Tertio redemptos asserit et testamentum novum eterna gratia consecratum.||
marg.| marg.| VEL  NOMEN. CASSIODORUS. Id est Filius qui in humanitate sanctus potentia deitatis terribilis ametur. Ergo advocatus timeatur iudex ne sis negligens ne desperes.||
interl.| interl.| Iudaico||
interl.| interl.| non sum missus nisi ad oves etc.||

14  misit Ps-G ΩP² (cancel.) D30] + Dominus Ps-G (ΨB D*) ΩSP* ω1 Rusch etc. Corpus antiphonalium officii (n° 5487 : antiphona “Redemptionem misit”).
mandavit 
interl.| interl.| et per angelos vel apostolos||
in eternum 
interl.| interl.| duraturum||
interl.| interl.| quia nullum huic succedet||
interl.| interl.| eterna promittit||
testamentum suum. 
interl.| interl.| novum||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  110,IX 
Sanctum 
interl.| interl.| bonis||
et terribile 
interl.| interl.| impiis||
nomen eius \
interl.| interl.| virtus et potentia vel Filius||
Numérotation du verset  110,10 
initium sapientie 
interl.| interl.| et terror prodest quia initium sapientie, si intelligitur ut discrete habeatur et cum amore.||

Cf. etiam Sir. (Eccli.) 1, 16 : « Initium sapientie timor Domini ».
timor Domini. 
interl.| interl.| metus iudicii ianua est conversionis et via ad sapientiam etiam iste intellectus qui est in timore Domini intentus est bonus, id est verus et utilis||
marg.| marg.| TIMOR  DOMINI. CASSIODORUS. Metus iudicii ianua est conversionis. Si addatur discretio dilectionis.||
Numérotation du verset  110,X 
Intellectus bonus omnibus facientibus eum \
interl.| interl.| qui sic intelligunt hoc ut faciant scilicet ut per timorem ad sapientiam ascendunt||
laudatio eius 
interl.| interl.| Domini||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Opera manuum eius veritas et iudicium. Teneatur veritas ab his qui iudicantur quo iudicent iudicantes se et in angelos contra quos luctantur nihil separet a Christo quia fidelia omnia mandata non fallit exhibet quod promisit non tamen hic sperandum est ut hic habeatur. sed  confirmata in seculum seculi facta in veritate et iustitia quia hoc verum et iustum est ut hic laboretur quod mandatur ibi requiescatur quod promittitur quia  redemptionem misit populo suo a captivitate huius seculi ut in celo sit requies. Dedit quidem Iudeis terram promissionis. Sed hoc vetus testamentum est ad veterem hominem pertinens sed novum mandavit in eternum ubi nihil carnale speretur. Cuius heres quisquis esse volueris nolo te fallas non tale aliquid adipisci mediteris quale solet hic oculos avaritie concupiscere sed quale oculus hominis non vidit. Sed primo penas fuge antequam desideres promittentem Deum cave minantem quoniam sanctum et terribile nomen eius. Pro omnibus autem huius seculi deliciis deliciarum matrem desidera sapientiam. Sed initium eius timor Domini illa delectabit sed prius donanda sunt tibi debita quam premia postulanda. Nec extollaris quia timor qui intellectus est  initium sapientie est.  Bonus facientibus. quia periculum est intelligere et non facere.  Laudatio eius cuius timor est  initium sapientie manet hoc totum premium est hic finis hic sedes perpetua hic mandata confirmata hic est hereditas novi testamenti.||
manet in seculum seculi.
marg.| marg.| LAUDATIO  EIUS  MANET. Intentio psalmi unde Alleluia prescribitur. A laude incepit in laude finit populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens expressit quid et hic faciendum sit devotis et in celo per agendum hic quia liberat ibi quia coronat.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 110), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_110)