initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 111

Numérotation du verset  111,1 
Alleluia 
interl.|  quia laudes Dei pro reversione cantant sic christiani post absolutionem peccatorum
reversionis Aggei 
interl.|  montani
et Zacharie
interl.|  sollemnis
marg.|  ALLELUIA  REVERSIONIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aggeus et Zacharias longe post David fuerunt completisque septuaginta annis transmigrationis tunc sub Dario rege Persarum hi duo prophetaverunt quod ad renovationem templi pertinere videbatur que significat reparationem novi populi ex ruina Ade ut portet imaginem novi hominis ut post captivitatem huius seculi quod septem dierum repetitione volvitur et longique peregrinationis miseriam quasi post septuaginta annos eternaliter solidetur.
marg.|  CASSIODORUS. Perfectio huius edificii est illa ineffabilis pax sapientie cuius initium est timor Domini de quo incipit.
marg.|  CASSIODORUS. Vel iuxta nominum interpretationem. Aggeus enim montanus interpretatur. Zacharias sollemnis quibus significantur fideles qui sunt montani id est alti in virtutibus et sollemnes id est in tribulationibus etiam gaudentes. Sicut ergo illi prophete Dominum laudaverunt de hac spiritali reversione sic Christiani qui per eos significantur post absolutionem peccatorum Dominum laudant tamquam a captivitate liberati et hilares de bonis que habent.
marg.|  CASSIODORUS. Ostendit hic psalmus post liberationem peccatorum quanta sunt bona fidelium que retributio perfidorum. Et est etiam hic psalmus per omnes litteras hebrei alphabeti digestus.
marg.|  CASSIODORUS. Primo monet propheta quid faciat beatus vir et quanta bona gratia Dei mereatur. Secundo agit de adventu Domini per quem omnes sunt beati ibi. Exortum est in tenebris. Tertio impiis adversa provenire asserit.

Codd. : (Ps. 111) Hi D30 ω1 ω² ΩP Bari1 Rusch Ps-G | reversionis] conversionis D30 Ps-γδ | Zacharie] + Vox Ecclesie de Christo D30
Numérotation du verset  111,I 
Beatus vir qui timet Dominum \ in mandatis eius volet nimis. 
interl.|  vel cupit
interl.|  vel multum
marg.|  BEATUS  VIR. CASSIODORUS. Timor mundi miseros facit sed timor Dei ea appetere facit per que homo beatus est.  IN  MANDATIS hoc timor Dei ut velit. Et non ait faciet sed volet multum quod sufficit quia sufficit velle si perficiendi mandata desit facultas quia pax est hominibus bone voluntatis et si non adeo proficiat in eis quia temptatio est vita ista et corpus aggravat et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Numérotation du verset  111,2 II
Potens 
interl.|  inde quia timet et quia volet
interl.|  ut neque mors neque vita separet a caritate Dei a simili messis que nulla tempestate potest deici
interl.|  et
generatio rectorum benedicetur. 
interl.|  et
Numérotation du verset  111,3 III
Gloria et divitie in domo eius \ et iustitia eius manet in seculum seculi. 
marg.|  POTENS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Ecce premia illius beati.   semen eius id est merces boni operis.   erit potens in terra non hac ubi derisui sed celesti. Vel etiam hic in isto tempore quo minus videtur.   semen : opera misericordie unde messis eterna. Potens quia re minima etiam ut magna regnum celorum emitur.   generatio : non carnis sed imitationis vel opera rectorum. Recti sunt qui non resistunt Patri emendanti et credunt promittenti non credunt perisse opera sua cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt mercedem hic a Deo sperantes vel hominibus placere volentes quod non beatus vir et tamen   gloria et divitie in domo eius id est in cordis secreto ubi habitat cum spe vite eterne ubi divitie sanete et gloria eterna reponuntur.   Iustitia hec est gloria eius he divitie eius quam tamen habet a Deo   manet in eternum quasi non temporaliter beatus.
interl.|  hec omnia mihi sunt quia
Numérotation du verset  111,4 IV
Exortum est in tenebris 
interl.|  ut tenebras pellat et rectos faciat
marg.|  EXORTUM  EST. CASSIODORUS. Secundo agit de adventu Domini per quem homines ex peccatoribus in eternum sunt beati.
marg.|  CASSIODORUS. Exortum est. Supra dixit bona beati nunc unde beatus. Lux gratior que in tenebris sed non aliis lux nisi rectis corde quod lumen Dominus miserator et misericors. Qui pius confitentibus iustus contemnentibus. Sed ne terreat iustitia quia suavis et gratus est Deo qui miseretur condonando aliis quo sibi veniam meretur et dat aliis quod est commodare ut detur ei in futuro hec sunt duo officia benignitatis unde dimittite et dimittetur vobis date et dabitur vobis hec de illo superiori verbo pendent. Gloria et divitie in domo eius hec facta sunt sermones quibus defendetur in iudicio quod non erit ei sine misericordia quia misericordiam fecit. Hoc a similitudine premeditantis causam suam dicitur ut eam firmis allegationibus et assertionibus in iudicio premuniat.
lumen rectis \
interl.|  sol iustitie
misericors 
interl.|  quod lumen
interl.|  Dominus
interl.|  natura
et miserator 
interl.|  exhibitione
interl.|  dum expectat
et iustus. 
interl.|  dum iustificat
interl.|  remunerando
Numérotation du verset  111,5 V
Iocundus homo qui miseretur 
interl.|  animo
marg.|  VEL  MISERETUR. CASSIODORUS. Qui dat egentibus,   commodat qui mutuum prestat post tantumdem recepturus.
et commodat+ 
interl.|  vel sumptum pecunie vel laboris industriam
interl.|  dat cum spe futuri
disponit 
interl.|  vel : disponet
interl.|  a similitudine premeditantis causam vel omnia discrete dicit

disponit Ps-G ( ΦG²V D ) Hi D30* Ω ω1 ω² Bari1 Ed1455 ] disponet D30² Cor2 (disponet in futuro secundum hebr. et ant. et Ieron. et grecum quia si esset ibi disponit deficeret ioth in alphabeto) ΩP² Rusch Weber
disponit... vel disponet corr. ] disponet... vel disponit Rusch
sermones suos in iudicio \
Numérotation du verset  111,6 
quia 
interl.|  disponit quia in futuro locatus ad dexteram
in eternum 
interl.|  et si cadit ut Petrus
interl.|  numquam a gloria Domini separabitur
non commovebitur. 
interl.|  sed

< divisio. > commodat+… iudicio \ D30² ω1 ω²] commodat \ … iudicio \ Hi , commodat \ iudicio Bari1
Numérotation du verset  111,7 VI
In memoria eterna 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut audiat venite benedicti Patris mei percipite etc. quia tunc generatio rectorum benedicetur
erit iustus \ ab auditione 
interl.|  quibus dicetur. Ite maledicti in ignem eternum quod his qui a sinistris erunt dicetur
mala 
interl.|  damnatis
non timebit. 
interl.|  sed
Numérotation du verset  111,VII 
Paratum cor eius sperare in Domino+ 
interl.|  non in mundo
marg.|  PARATUM  COR  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Patet itaque quod hic non sua querit sed que sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidentur expectat.
marg.|  CASSIODORUS. Vel si quis mala minatur non timet sed paratum .
interl.|  et quia sperat, nulla re seculi mollescit
interl.|  nec ullis temptationibus frangitur quia
Numérotation du verset  111,8 
confirmatum est cor eius \ non 
interl.|  etiam
commovebitur 
interl.|  videns alios rideri in terra morientium et se irrideri
interl.|  a spe donec veniat
donec despiciat 
interl.|  in terra viventium existens

despiciat Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ω1 ω² Bari1 Rusch ] dispiciat Ps-G (R I L M Q ΦR)
inimicos suos.  
interl.|  quoscumque
interl.|  gratis

< divisio. > Domino+... eius \ commovebitur D30² , | Domino \ ... eius commovebitur \ Hi | Domino \ ... eius commovebitur ω1 (eius.) ω² Bari1 | Domino... eius \... commovebitur D30 |
Numérotation du verset  111,9 VIII
Dispersit 
interl.|  ut multis
interl.|  propter hoc futurum
marg.|  DISPERSIT. Sperat non temere quia dispersit.
dedit pauperibus+ 10   
interl.|  non divitibus
marg.|  DEDIT  PAUPERIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce iste emebat quod non videbat sed ille thesaurum in celo servabat qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris.

10  pauperibus ω² Bari1 ] + suis ΩS tantum | < divisio. > pauperibus+... seculi \ Hi ( finis linee ) D30² ω1 ω², pauperibus \... seculi Bari1
iustitia eius 
interl.|  ergo
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia Deo custode nihil perit
marg.|  IUSTITIA. CASSIODORUS. Sua dedit et iuste et pie vixit vel qui dat sua iustitiam operatur.
manet in seculum seculi \ cornu eius 
interl.|  cuius humilitas a superbis contemnebatur
marg.|  CORNU. CASSIODORUS. Quia hic humilis ibi potestatem habebit.
exaltabitur in gloria. 
interl.|  cornu humilis exaltabitur et
Numérotation du verset  111,10 IX
interl.|  hoc cornu humilis exaltari
marg.|  PECCATOR  VIDEBIT. CASSIODORUS. Tertio contraria impiis provenire asserit.
marg.|  CASSIODORUS. Bonis beatorum hortatur malis inimicorum terret et est iste psalmus institutorius fidelium.
et irascetur+ 11   
interl.|  sibi sera penitentia
marg.|  IRASCETUR. Dicens. Quid nobis profuit superbia et divitiarum iactantia.

11  < divisio. > irascetur \ Hi ΩP , irascetur+ D30² ω1 ω², irascetur Bari1
dentibus suis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. malum invidie apud se retinet nulli tamen nociturus his se affligit quibus bonos vexavit
fremet 
interl.|  signum anxietatis
interl.|  quia illic erit fletus et stridor dentium
et tabescet \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non poterit requiescere per penitentiam cum desiderium peccatorum peribit nullo succendente solacio cum omnia transeunt velut umbra
desiderium peccatorum peribit. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 111), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_111)