initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 117

Numérotation du verset  117,1 
marg.| marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Quintus psalmus de primo adventu multis figuris decoratus habet versus unifines quosdam unius principii quosdam intercaleres et huiusmodi ornatus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Fidelis populus peccato solutus primo monet omnes Domino confiteri quia auditus in tribulatione ideo hominem dicit non esse timendum. Secundo in solo Deo fidendum ibi : Bonum est confidere. Tertio portas Hierusalem aperiri cupit ibi : Aperite. Quarto frequentare atria Dei suadens de adventu gaudens ibi : Benedictus.||

1 Codd. : ( Ps. 117 ) : D14 D30 Hi Lunel Rusch Ps-G | Alleluia] + Ostendatur hominibus via idest Christus per quam ingreditur ad portam quam ingressus claudi non possit D30
Numérotation du verset  117,I 
Confitemini 
interl.| interl.| laudate||
Domino quoniam bonus \
interl.| interl.| proprium Deo qui per se et ex se bonus||
interl.| interl.| in essentia||
quoniam in seculum misericordia eius. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. in hoc patet quod bonus quia in eternum dona misericordie concedit||
Numérotation du verset  117,2 II
Dicat nunc 
interl.| interl.| non est differendum||
marg.| marg.| DICAT  NUNC. CASSIODORUS. Ut ego vos ita vos invicem monete vel dicat id est confiteatur.||
Israel 
interl.| interl.| totus beatus populu+s||
interl.| interl.| tales sunt idonei confiteri||
quoniam bonus \
interl.| interl.| quid||
quoniam in seculum misericordia eius. 
marg.| marg.| QUONIAM IN  SECULUM. CASSIODORUS. Ecce quattuor versus unifines.||
Numérotation du verset  117,3 III
Dicat nunc domus Aaron \
interl.| interl.| sacerdotes qui pro reverentia singulariter memorantur||
quoniam 
interl.| interl.| istud idem||
in seculum misericordia eius. 
Numérotation du verset  117,4 IV
Dicant nunc*
interl.| interl.| ut includas pupillos cum maioribus de omni gente||

nunc Ps-G Hi D14 D30 Lunel ω1 et ceteri] + omnes ΨB Rusch tantum cum Ps-R
qui timent 
interl.| interl.| quia tales sunt idonei confiteri Domino||
Dominum \ quoniam in seculum misericordia eius. 
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  117,5 V
De tribulatione 
interl.| interl.| de angustiis seculi||
marg.| marg.| DE TRIBULATIONE. CASSIODORUS. HIERONYMUS. Exemplum de se ponit ut alios ad misericordiam invitet.||
interl.| interl.| ecce misericordia||
invocavi Dominum \ et exaudivit me 
interl.| interl.| de angustiis seculi liberat et in latitudine premiorum ponit||
in latitudine 
interl.| interl.| caritatis||

latitudine Ps-G (plerique codd., edd.) D14 D30 Hi Lunel ω1 Rusch cum Ps-R] latitudinem Ps-G (F L Q ΦG)
Dominus. 
interl.| interl.| et quia exaudivit||
Numérotation du verset  117,6 VI
Dominus mihi adiutor \ non timebo quid faciat mihi homo. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. carnalis inimicus||
marg.| marg.| DOMINUS  MIHI. CASSIODORUS. Idem in duobus principium.||

Dominus] praem. D14 Ps-G (R I Φ) faciat Ps-G D14 D30 Hi Lunel ω1 cum Ps-R] faciet Rusch tantum
Numérotation du verset  117,7 VII
Dominus mihi adiutor \ et ego despiciam 
interl.| interl.| quod plus est quam non timere||
interl.| interl.| vel videbo CASSIODORUS. in futuro scilicet iudicio ub diabolus cum suis videbitur destructus||
marg.| marg.| DESPICIAM. CASSIODORUS. Vel videbo hic ut tutior et cautior fiam. Inimicos meos damnandos.||
inimicos meos. 
interl.| interl.| etiam spiritales||
Numérotation du verset  117,8 VIII
Bonum est 
interl.| interl.| quia Dominus adiutor||
interl.| interl.| ideo utile est||
marg.| marg.| BONUM  EST. CASSIODORUS. Secundo in solo Deo dicit confidendum per quem inimicitias gentium evadit et ad veram vitam venit.||
confidere 
interl.| interl.| contra mala seculi||
{t. 2 : Erfurt, f. 303rb; facsim., p. 605b} [Rusch, f. 303rb] in Domino \ quam confidere in homine. 
interl.| interl.| carnali cuius vana est salus||
Numérotation du verset  117,9 IX
Bonum est sperare in Domino \
interl.| interl.| bona||
quam sperare in principibus. 
interl.| interl.| angelis||
marg.| marg.| IN PRINCIPIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Angelis qui principes dicuntur unde in Daniele legitur. Michael princeps vester in quibus non est sperandum sed in Domino. Cum videtur iuvare homo vel angelus ille per eos hoc facit qui eos pro modo eorum bonos facit.||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  117,10 X
Omnes gentes 
interl.| interl.| tribulationem quam superius commemoravit hic exponit||
marg.| marg.| OMNES  GENTES. CASSIODORUS. Ecce unde liberat de occulta vel aperta tribulatione vel non permittendo cadere vel a casu relevando.||
circuierunt me : \
interl.| interl.| quasi extra explorantes blandis minis et aliis occultis hoc in principio Ecclesie||
et in nomine Domini 
interl.| interl.| est hoc||
marg.| marg.| ET IN NOMINE. Alii in nomine Domini ultus sum eos.||
quia ultus sum in eos. 
interl.| interl.| dum ipsi conversi penas penitendo sustinent quas ingerebant||
Numérotation du verset  117,11 XI
Circumdantes 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hic non repetit gentes quia hoc a solis Iudeis factum est||
circumdederunt me : \
interl.| interl.| quasi in obsidione||
marg.| marg.| CIRCUMDANTES  CIRCUMDEDERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi reddens causam unde tanta potuit superare dicit quid primo in capite passus sit.||
marg.| marg.| CIRCUMDEDERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod ab ignorantibus gestum est mystica subtilitate predicit Spiritus Sanctus. Nescientes Iudei rem omnium fecerunt et nobis dulciorem passione Deum sicut apes dum sibi putant reponere aliis mel faciunt.||
et in nomine 
interl.| interl.| in capite suo pius populus qui est corpus Christi persecutores sensit et pro eo factum est quidquid interior ibi virtus deitatis per exteriorem carnem peregit||

et in nomine Ps-G (plerique codd., edd.) D14 D30 Lunel Hi Rusch cum Ps-R] in nomine autem Ps-G
Domini \
interl.| interl.| est hoc||
quia ultus sum in eos. 
Numérotation du verset  117,12 XII
Circumdederunt me sicut apes+ 
interl.| interl.| CASSIODORUS. amaris conatibus dulcem cibum aliis paraverunt dicit Ecclesia in persona Christi||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. CIRCUMDEDERUN ME  SICUT. Alii sicut apes favum dicit Christus que pungendo se eviscerant. Sic Iudei occidendo Christum intus perierunt. Spine peccata quibus incitati estuaverunt contra Christum.||
et exarserunt sicut ignis in spinis \
interl.| interl.| hoc melius de Ecclesia||
marg.| marg.| EXARSERUNT  SICUT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel hoc melius de Ecclesia accipitur post passionem namque Domini contra Ecclesiam gentium et Iudei exarserunt sicut ignis in spinis peccatorum. Ea enim id est peccata in fideli populo igne persecutionis cremaverunt cui volentes officere profecerunt.||
et in nomine Domini 
interl.| interl.| est hoc||
quia ultus sum in eos.
interl.| interl.| vel in presenti vel in futuro||
marg.| marg.| QUIA  ULTUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dum conversi extincta in eis malitia populo christiano sociati sunt vel cum in fine iudicati iudicium veritatis sine misericordia sensuri sunt.||
Numérotation du verset  117,13 XIII
Impulsus 
interl.| interl.| ultus sum tamen aliquando||
interl.| interl.| id est vacillavi||
eversus sum 
interl.| interl.| vel versatus||
marg.| marg.| IMPULSUS  VERSATUS. CASSIODORUS. Ut quando boni dantur penis ut a fide cadant et Dominus suscepit. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. quia tam non cadit cui Dominus est fortitudo et laudatio quam non cadit Dominus illi vero cadunt qui sibi volunt esse fortitudo et laudatio.||
marg.| marg.| Impulsus eversus etc. Postquam ostendit quod liberat non permittendo cadere ostendit etiam quod liberat a casu relevando.||
ut caderem \
interl.| interl.| de equo virtutum||
interl.| interl.| in eternam mortem||
et Dominus suscepit me. 
interl.| interl.| relevavit a casu||
Numérotation du verset  117,14 XIV
Fortitudo mea 
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| et ideo||
et laus mea Dominus \
interl.| interl.| et ideo||

laus Ps-G (Q* ΦV ΨB² V D) D14 D30 Hi Lunel Ω ω1 edd. Rusch cum Ps-R] laudatio Ps-G
et factus est mihi in salutem.
interl.| interl.| non solum facit pericula declinare sed etiam salutem prestat||
marg.| marg.| FACTUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non fit quod non erat sibi sed illis salus est conversis quod non erat aversis.||
Numérotation du verset  117,15 XV
Vox exultationis et salutis \
interl.| interl.| unde qui videbantur deficere exultant in malis||
interl.| interl.| et si extra afflicti||
in tabernaculis iustorum. 
interl.| interl.| in secretis cordium ubi gaudia spe futuri que nescientes mali putant eos tristari unde quasi tristes semper autem gaudentes. Et iterum gloriamur in tribulationibus||
interl.| interl.| inde est gaudium quia||
Numérotation du verset  117,16 XVI
Dextera Domini 
interl.| interl.| Christus||
fecit virtutem+
interl.| interl.| quam||
dextera Domini 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. magna virtus de homine facere Deum terrenis dare celum||
exaltavit me \ dextera Domini fecit virtutem. 
interl.| interl.| repetit quasi mirum||
interl.| interl.| non homo se exaltavit non per se vicit non sibimet gloriam vel salutem dedit||
interl.| interl.| et cum hoc sit||
Numérotation du verset  117,17 XVII
Non moriar 
interl.| interl.| ut putas o persecutor||
interl.| interl.| morte eterna||
marg.| marg.| NON  MORIAR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dicit Ecclesia ut putat persecutor strage funerum posse se delere nomen christianum cum potius augeat.||
sed vivam \
interl.| interl.| vita quam nescis||
et narrabo 
interl.| interl.| quamdiu hic ero||
opera Domini. 
interl.| interl.| ut per hoc augeatur Ecclesia||
Numérotation du verset  117,18 XVIII
Castigans castigavit me Dominus \
interl.| interl.| hac geminatione significatur consuetudo ipsius det qui hoc consuevit ut benedicens benedicam||
interl.| interl.| quasi hoc permisit mihi Deus fieri ad correctionem etiam eversio est ad cautelam||
marg.| marg.| CASTIGANS. CASSIODORUS. Cur autem tanta pertulit indicat. Castigans quidquid faciunt castigatio est Domini. Nihil sibi vendicent morti non datur cuius vitia purgantur. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sepe pater per nequam servos emendat filios cum illis penam his preparet hereditatem. Que sit autem hereditas hinc potest cognosci. Aperite portas quid intus ? ingressus confitebor.||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  117,19 XIX
Aperite mihi portas iustitie+  
interl.| interl.| id est doctrinam sacre Scripture que docet iustitiam||
interl.| interl.| ecce qua intretur ostendit||
marg.| marg.| APERITE. CASSIODORUS. Tertio portas Hierusalem aperiri sibi cupit ubi dicit et de angulari lapide.  aperite, o prophete, qui portatis claves regni celorum.||
marg.| marg.| PORTAS. CASSIODORUS. HIERONYMUS. per has  portas doctrine ingressi vere laudant extra catholicam Ecclesiam non est laus Dei. He omnes porte ducunt ad unam que est Christus per quam iusti intrant in celum unde :"Ego sum ostium per quod si quis introierit salvus erit". Et alibi : « Nemo venit ad Patrem nisi per me ».||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ecce de utroque seculo mentionem fecit et quia hec porta Christus apparuit confitebor tibi letus gratias agens quia exaudisti in adventu Filii priores enim iusti adventum petebant.||
marg.| marg.| PORTAS  IUSTITIE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est  portas mortis per quas iusti intrant in requiem ; unde Apostolus : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ». Sancti enim per hanc portam mortis vitam inveniunt eternam. Quasi : Et quia Dominus non tradidit me morti, ergo, o vos persecutores, instate et  aperite mihi portas iustitie, id est portas mortis per quas iusti intrant in requiem, et ego  ingressus in eam, id est per  eas, ad vitam.  Confitebor Domino quia hec porta Domini est id est qua itur ad Dominum vel qua Dominus exivit de mundo unde alibi.  Et Domini Domini exitus mortis. Et iusti imitantes Christum intrabunt in eam id est per eam ad vitam.||

Io. 10, 9.
Sententialiter ; cf. Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius  permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.

iustitie Ps-G Lunel ω1 Rusch] + et Ps-G (R I M* Q* ΦR ΨB* V D) D14 D30 Hi cum Ps-R
ingressus in eas confitebor Domino \
interl.| interl.| quid intus facies||
interl.| interl.| laudabo||
interl.| interl.| in voce exultationis et confessionis sonus epulantis que est beatitudo sanctorum||
Numérotation du verset  117,20 
hec 
interl.| interl.| est||
porta Domini iusti intrabunt in eam. 
interl.| interl.| id est per eam in celum ubi non iam boni et mali permixti||
Numérotation du verset  117,21 XX
Confitebor tibi 
interl.| interl.| in laude gratias agens||
interl.| interl.| inquam tibi Domine||
quoniam exaudisti me \ et factus es mihi in salutem. 
Numérotation du verset  117,22 XXI
Lapidem 
interl.| interl.| in salutem nam lapidem ecce per quem||
interl.| interl.| quis est salus||
interl.| interl.| ecce lapis scilicet Christus||
quem reprobaverunt 
interl.| interl.| volentes suam iustitiam constituere iustitie Dei non sunt subiecti||
edificantes \ hic factus est in caput anguli. 
interl.| interl.| ut duos parietes Iudeorum et gentium conderet in se||
marg.| marg.| EDIFICANTES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Soli Iudei Deum colentes edificabant aliis per idolatriam destructis sed non perfecerunt quia Christum contempserunt.||
Numérotation du verset  117,23 XXII
A Domino 
interl.| interl.| non ab his quibus passus quamvis non nisi per passionem sed a Domino qui occulte edificabat||
factum est 
interl.| interl.| ut sit caput anguli||
interl.| interl.| factus est lapis secundum quod homo||
istud \
interl.| interl.| vel ei||
marg.| marg.| A DOMINO  FACTUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel a Domino factum ei secundum aliam litteram id est ad honorem Patris.||
et est mirabile 
interl.| interl.| quod Deus homo||

et Ps-G (ΨB V D) D14 D 30 Hi Lunel Ω ω1 Rusch Ed1455 Ed1530... Clementina cum Ps-R] hoc Ps-G
in oculis 
interl.| interl.| interioribus||
nostris. 
interl.| interl.| credentium non carnalium qui reprobaverunt||
interl.| interl.| mei dies veteres||
Numérotation du verset  117,24 XXIII
Hec est dies 
interl.| interl.| id est qua mihi salutem dedit unde tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te||
marg.| marg.| HEC  EST  DIES. Hic est annus iubileus figuraliter sub lege observatus qui dicitur remittens vel initians quia tunc servi manu mittebantur possessiones dominis restituebantur et nos hac die a servitute peccati redempti sumus quibus est hereditas restituta eterna.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Hec est dies quam fecit Dominus. Et si omnes fecit hanc singulariter qua Dominus venit in qua convenit letari quia diabolus ius perdidit homo revixit et quia hoc est.||
quam fecit Dominus \
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| mente||
exultemus et letemur in ea. 
interl.| interl.| foris opere||
Numérotation du verset  117,25 XXIV
O Domine 
interl.| interl.| quia salutis est dies ergo||
interl.| interl.| hic et in futuro||

10  me Ps-G (M² Q* ΨB V D) D14 D30 Hi Lunel Ω ω1 Rusch Ed1455 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
o Domine bene11  prosperare \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Prospera iter redeuntibus quia nobis tu via||
interl.| interl.| id est his salvatis salva alios||
marg.| marg.| O DOMINE  SALVUM. Ecce desiderium magne petitionis.  Salvum de clade seculi.  prosperare ut dolores isti vertantur in eterna gaudia.||

11  bene Ps-G (R I M² Q* ΨB V D) D14 D30 Hi Lunel Ω ω1 Rusch Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset  117,26 
benedictus 
interl.| interl.| maledictus qui in suo nomine venit||
marg.| marg.| BENEDICTUS. CASSIODORUS. Quarto frequentari atria Dei suadet de adventu Christi gaudens.||
qui venit12 
interl.| interl.| vel : venturus est ||

12  venit Ps-G (K ΨB D) Hi² (super rasur.) Ω ω1 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] venturus es ΦP² D14² (super rasur.) D30, venturus est Ps-G (R F I L U V) D14*Hi* Lunel, venturus Ps-G (M Q W ΦRGVP* ΩJ).
in nomine Domini. 
marg.| marg.| BENEDICTUS  QUI  VENIT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Maledictus qui in suo ; unde Dominus in evangelio : « Ego veni in nomine Patris mei et non accepistis me ». Si alius venerit in nomine suo illum accipietis qui erit maledictus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Benedictus. Laus de adventu et, o reliqui Christiani, nos maiores quasi sacerdotes  benediximus vobis quod multum prodest quia  de domo id est Ecclesia catholica unde baptismus et omnis benedictio, immo  Deus dominus benedixit vos  et illuxit fugans tenebras peccati et vos iam benedicti.  Constituite diem sollemnem custodientes diem qui honori Dei sacratus est.  A cornu altaris. Ad litteram ut communicent corpori Christi ut in festis solet vel constituite mente tendentes ad cornu id est ad potestatem altaris id est sacramenti unde : « introibo ad altare Dei ».  Ego autem pro me dico Deus meus.  Confitebor tibi. Hic versus supra sed et hic quia leta confessio post beneficia.||

Io. 5, 43.
Ps. 42, 4.
Numérotation du verset  117,XXV 
Benediximus vobis de domo Domini \
interl.| interl.| quasi in persona sacerdotum minoribus loquitur||
marg.| marg.| De domo Domini id est Ecclesia catholica ; hec est terra sancta de qua Dominus ad Moysen : « Tolle calciamenta de pedibus tuis ». Terra enim in qua stas terra sancta est hec est terra bona in evangelio que profert fructum tricesimum sexagesimum centesimum in qua stare debemus erecti utique ad celestia non iacere graves terrenorum torpore solventes calciamenta de pedibus nostris, id est opera mortua de affectibus nostris.||
Numérotation du verset  117,27 
Deus 
interl.| interl.| cui latria||
Dominus 
interl.| interl.| cui dulia||
et illuxit nobis.
Numérotation du verset  117,XXVI 
Constituite diem sollemnem 
interl.| interl.| nativitatis et resurrectionis dominice||
in condensis \
interl.| interl.| non tepide sed in frequentationibus virtutum vel hominum||
marg.| marg.| CONSTITUITE  DIEM  SOLLEMNEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Magni qui excedunt, qui mente Verbum apud Deum contigunt, parvulis se contemperant, eos benedicunt de interiori domo Dei ubi laus in secula seculorum. Sed quid inde nuntiatur hoc quod Dominus qui venit in nomine Domini quem reprobaverunt edificantes Deus est equalis Patri et illuxit non ut quod credimus intelligeremus et vobis nuntiaremus ut autem et vos intelligatis.  constituite diem sollemnem in condensis id est frequentationibus. In voce exultationis et confessionis sonus epulantis ambulando in loco tabernaculi admirabilis  usque ad domus Dei.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Constituite diem sollemnem. Id est eius desiderio assidue quisque se affligat donec ad superni sacrificii altitudinem id est ad eterna gaudia attingat.||
marg.| marg.| DIEM  SOLLEMNEM. In veteri lege Pascha Pentecoste Scenophegia tres precipue sollemnitates in quibus preceptum ut nemo vacuus in conspectu Domini appareret. Vacuus est qui in se Christum non habet qui est fundamentum quod nemo mutare valet. Inde est quod illis tribus sollemnitatibus fidelis populus nummum offert manuali oblatione interiorem significans. In nummo enim nomen et imago regis. Quisque ergo spiritaliter nummum offerat ut nomen regis id est Christi in se habeat a Christo christianus dictus. Et imaginem id est animam lumine vultus. eius insignitam Deo exhibeat.||
usque ad cornu13  altaris. 
interl.| interl.| id est usque ad interiorem domum Dei de qua vos benediximus ubi sunt altaris excelsa||
marg.| marg.| CORNU  ALTARIS. CASSIODORUS. Vel per altare intelligitur sacramentum corporis et sanguinis. Cornu altaris est potestas id est virtus ipsius sacramenti. Multi enim sumunt sacramentum et non rem ut mali. Boni vero sacramentum et rem sacramenti percipiunt que est spiritalis caro Christi de qua ipse ait. Si quis non manducaverit carnem meam et non biberit sanguinem meum non habet vitam eternam.||
marg.| marg.| Vel altare intelligitur mens hominis unde in lege preceptum fuit fieri altare quadrangulum et concavum. Ideo quadrangulum quia mens humana quattuor virtutibus muniri debet prudentia iustitia fortitudine temperantia. Eadem debet esse concava ad recipiendum Verbum Dei atque ignem dilectionis. Tumor enim infusa repellit unde in Levitico preceptum est vesiculam gutturis et plumam proiici quando turtur vel columba offertur vesicula inflationem superbie significat plume inanes inquisitiones sublimium hec ergo proiice ut sis altare concavum.||
marg.| marg.| USQUE AD  CORNU  ALTARIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Eundo usque ad eminentiam mentis que est altare id est ad contemplationem dicentes Deus meus es tu.||

13  cornu Ps-G (plerique codd., edd.) D14 D30 Hi Lunel ω1 Rusch cum Ps-R] cornua Ps-G (R L)
Numérotation du verset  117,28 XXVII
Deus meus 
interl.| interl.| non strepitu verborum hec dicentur sed ipsa dilectio est vox ista||
es tu 
interl.| interl.| non aliud||
et 
interl.| interl.| quidquid alii ego||
confitebor tibi \ Deus meus es tu14   
marg.| marg.| DEUS  MEUS ES TU. Et ut apertius dicamus istorum verborum hic est sensus. Non sufficiat in terra iste dies festus quo agnus occisus est sed constituatur in frequentationibus quousque perveniatur mentibus exaltatis ad interiorem eius deitatem ubi laudes cantabimus ita Deus meus est tu et #confitebor tibi et confitebor tibi quoniam exaudisti. Itaque sicut cepit laudem ita terminat. Confitemini Domino ab initio quod deservimus in finem quo redimus non est quod salubrius delectetur quam laus Dei.||

14  es tu²] ÷ es tu bis marg.| D14 cum restitutione Edmaior.
et exaltabo te.
Numérotation du verset  117,XXVIII 
Confitebor tibi quoniam exaudisti me \ et factus es15  mihi in salutem.

15  es Ps-G D30 Hi Lunel ω1] ê D14, est Rusch
Numérotation du verset  117,29 XXIX
Confitemini 
interl.| interl.| et sicut ego ita et vos sicut monui a principio||
Domino quoniam bonus \ quoniam in seculum misericordia eius. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 117), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_117)