initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (1-א)

Numérotation du verset  118 (1-א),1 
Alleluia. Aleph.  
marg.| marg.| ALLELUIA  ALEPH. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Psalmus iste institutor est fidelium paradisus omnium pomorum quanto in superficie videtur apertior tanto profundior similibus verbis contextus.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ubi generalis iustus loquitur modo profitendo quod accepit modo verum eadem sperando que meruit nulla confusione permixtus sed novitate rerum litteris mutatis explicatur.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. In hoc psalmo tot sunt octonarii quot elementa apud Hebreos, {t. 2 : Erfurt, f. 304ra ; facsim., p. 607a} [Rusch, f. 304ra ] id est viginti duo et singuli per omnes versus incipiunt a singulis elementis per ordinem per quod innuit quod hec sunt elementa et omnimoda doctrina ad beatitudinem cuius doctrine partes congruis interpretationibus nominum elementorum designentur octonarius ipse singulis distinctionibus innuit quod unaqueque pars perfecta est et sufficit ut si quis eam servet in vita septem dierum perveniat ad octavam resurrectionis. Vel circumcisionis cordis significatur.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Omnis moralis doctrina suavis est in qua hic Psalmus eminet quasi sol pleni luminis meridiano calore fervens per litteras hebrei alphabeti digestus ut, sicut pueri in primis litteris usum discendi sumunt, ita nos huiusmodi elementis usum vivendi usque ad maturitatem. Singulis litteris versus octoni subiiciuntur ut unitatem deitatis que omnia regit docerent et purgationem legitime sanctificationis octava enim die et circumcisio fit ex lege et in Christi resurrectione sumus ei convivificati. Titulus est Alleluia quia in his Deus laudatur in quibus est remissio peccatorum.  Aleph doctrina interpretatur plenos ergo doctrine sequentes versus attende. Prius  immaculati in via post scrutantur ante enim vita quam doctrina bona vita etiam sola gratiam habet. Doctrina sine vita non est integra quia in malivolam animam non intro scilicet unde dicitur querent me mali et non invenient. Prius ergo corrigenda est vita inde querenda cognitio. Prima ergo sunt moralia secunda mystica. In illis vita in his cognitio sine utraque vero non est perfectio. Idem ordo in primo psalmo beatus qui non recessit a via iustitie inde de lege meditatur.||
marg.| marg.| ALEPH. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Id est doctrina quod est commune toti psalmo et quasi prologus quia cum constat quod omnes volunt esse beati etiam mali. His que desiderat adeptis docet quod plurimi nesciunt quo modo veri beati ne quis iam erret de via beatitudinis. Chorus sanctorum loquitur a primo iusto ad ultimum quasi diversi diversa querunt quibus beati. Sed hec est via qui volunt esse beati sint immaculati et ut de fidelibus non de Christo accipiatur.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Elementa schole Christi. Omnia pro perfecto numero iustorum. Partes sunt secundum numerum litterarum.||

1 Codd. : (Ps. 118-1) : Bari1 Rusch Ps-G 2 Litteras hebraicas omittunt Hi Δ | Aleph D30] + id est doctrina vox Christi ad Patrem de Iudeis et de passione sua et de adventu suo et eius regno et iudicio D30
Numérotation du verset  118 (1-א),I 
interl.| interl.| olim miser homo pollutus nunc contra si in via et si ambulant in lege||
interl.| interl.| non sine peccato sed sine criminali||
marg.| marg.| BEATI  IMMACULATI. CASSIODORUS. Diffinitio beati per actus qui in Christo sine macula ambulans in lege et sic scrutans ut provehatur aliter non est dignus perquirere nisi sit probabilis vite.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Immaculati : pluraliter, ut de fidelibus non de Christo accipiatur.||
in via \
interl.| interl.| Christo qui via et veritas et vita vel in lege Domini que est via ad vitam||
interl.| interl.| quod sunt||
qui 
interl.| interl.| deinde||
ambulant in lege 
interl.| interl.| non otiosi||
Domini. 
interl.| interl.| non carnis||
marg.| marg.| QUI  AMBULANT. Non peccant. Vel si peccant penitent proficiunt et perseverant.||
Numérotation du verset  118 (1-א),2 II
Beati 
interl.| interl.| hoc non possunt nisi perfecte scrutentur||
qui scrutantur testimonia eius \
interl.| interl.| Scripturas||
marg.| marg.| QUI  SCRUTANTUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Exquirunt hoc possunt et impii sed iam spe beati quia sunt inventuri quod querunt non quia scrutantur et querunt beati sed propter hoc quod aderit ut in evangelio beati qui persecutionem patiuntur et qui esuriunt non quia hoc sed propter hoc quod sequitur quia ipsorum est regnum celorum.||
interl.| interl.| si||
in toto corde 
interl.| interl.| non ut heretici||
interl.| interl.| non diviso||
interl.| interl.| unde : « Non potestis Deo servire et Mammone ».||
exquirunt eum. 
interl.| interl.| non alium||

exquirunt Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ω1 Bari1 Rusch cum Ps-R] exquirent Ps-G
Numérotation du verset  118 (1-א),3 II
Non enim qui operantur iniquitatem \
interl.| interl.| hi beati qui enim operantur iniqua nondum immaculati ambulant in lege ac per hoc nondum beati||
marg.| marg.| NON  ENIM  QUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quasi qui peccatum habet non ambulet in viis. Vel qui ambulant sine peccato sint. Sed non dicuntur illi operari iniquitatem qui et si quotidie fragilitate leviter peccat non tamen amant sed oratione et signo crucis destruunt. Peccatum iniquitas est non tamen sine peccato qui in viis ambulat sed non ipse operatur illud sed quod habitat in eo peccatum cum non vult quod agit. Fomes qui est in nobis qui languor est nature commovet illicita desideria et ita non sine peccato. Sed non operatur qui desideriis carnis non obedit. Qui vero obedit a viis deviat. Si vero confitetur et orat et hec ad vias pertinent et propter vias peccatum non imputatur.||
marg.| marg.| OPERANTUR. CASSIODORUS. Ex dilectione non invitus ut qui dicit quod odi facio. Beati qui sic agunt et ne hec contemnantur subdit iussionem Domini.||
in viis eius 
interl.| interl.| via Christus vie prophete et apostoli et omnes predicatores||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes vias fides una complectitur qua vivit iustus||
ambulaverunt. 
interl.| interl.| hi non ambulant in viis qui operantur iniquitatem et vere quia||
Numérotation du verset  118 (1-א),4 III
Tu mandasti \ mandata tua 
interl.| interl.| ut ambularent et ideo ambulandum||
interl.| interl.| per prophetas et apostolos||
marg.| marg.| TU MANDASTI. CASSIODORUS. Vel ita continua. Beati qui sic et sic agunt. Et ne hec contemnantur subdit iussionem Domini dicens.||
marg.| marg.| Tu mandasti vel nimis mandasti vel nimis custodiri.||
custodire 
interl.| interl.| CASSIODORUS. ut nec iota pretereatur. ||

Cf. Mt. 5, 18.

custodire Ps-G (R M Q ΦV* W U ΩJ K ΦV² ΨB* ) Rusch cum Ps-R] custodiri Ps-G (ΦV² ΨB² rell. codd. edd.) D30 ω1 Ω2 Bari1 cum Ps-αγδ
nimis. 
interl.| interl.| plus quam patitur natura carnis||
marg.| marg.| NIMIS. Aliquando plusquam oportet quod non hic sed pro valde.||
marg.| marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Distingue nomina lex est umbra futurorum que spiritaliter debet custodiri ut de sacrificiis et huiusmodi. Testimonium est evidens res que commonet alios unde Iacobus. Lapis iste erit testimonium. Et Dominus curato lepso dicit offer munus tuum in testimonium. Sic et precepta dicuntur testimonia que monent ne peccemus. Mandata sunt sine umbra que presentem habent operationem ut diliges Dominum Deum tuum . Et nota quia testimonia accipit in prohibendo et mandata in iubendo.||
Numérotation du verset  118 (1-א),5 IV
Utinam 
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. sed ad hoc sine gratia non mihi sufficio||
marg.| marg.| UTINAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Optat contra superbiam liberi arbitrii cui non satis est doceri nisi prius dirigantur. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Quasi te mandante legem accepi sed nisi adiuves fit mihi mors.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Vita beati expressa optat eam utinam dirigantur ad custodiendas aliter non possunt custodiri nisi directe vie nostre sint. Iustificationes prisco populo multe fuerunt scilicet ut famulus Hebreus sex annis serviat ut pater reverenter habeatur. CASSIODORUS. Filius discipinetur Deus timeatur sacerdos honoretur et his similia. He possunt custodiri si pre oculi semper habeantur mandata ut prava mox emendentur per ea. Omnia ne peccando contra unum sit reus omnium unde Iacobum. Si quis totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus. Quod evitat qui prospicit in mandatis qui in mandatis non prospicit in quo erret nescit.||
interl.| interl.| CASSIODORUS. actus hominis huius vite qui per se tortuosi||
ad custodiendas iustificationes tuas. 
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  118 (1-א),6 V
Tunc 
interl.| interl.| in Adam confusus et nudus nunc in conspectum Dei venis quasi securus||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non auditor obliviosus est sed factor operis. Confunditur qui inspicit si non facit||
non confundar \
interl.| interl.| unde Iacobus. Si quis auditor est verbi et non factor etc.||
marg.| marg.| NON  CONFUNDAR. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Ante enim in Adam confusus es et nudus factus cum operuisti te foliis fici quia confundebaris. Abscondisti te a conspectu Dei quia erubescebas. Nunc autem venis in conspectum Dei.
marg.| marg.|  CASSIODORUS. per gratiam liberatus.||
cum perspexero 
interl.| interl.| quasi in speculo||
in omnibus mandatis tuis. 
interl.| interl.| unius reus punitur||
interl.| interl.| et tunc||
Numérotation du verset  118 (1-א),7 VI
Confitebor tibi 
interl.| interl.| non ero ingratus sed laudabo quod distorius non potest||
in directione cordis \
interl.| interl.| quia tu fecisti directum cor meum||
in eo 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. confitebor pro eo quod didici si dirigitur cor ad custodiendum qui aliter inde non letarer sed accusarer. Nam quid proderit quod ea didicerim si corde perverso vias ago pravas||
quod didici iudicia iustitie tue. 
interl.| interl.| a patribus non per me inveni||
marg.| marg.| IUDICIA  IUSTITIE. Sunt quia famulos liberat persecutione diaboli laborantes.||
interl.| interl.| et etiam||
Numérotation du verset  118 (1-א),8 VII
Iustificationes tuas custodiam \
interl.| interl.| opera iustitie faciam||
non me derelinquas 
interl.| interl.| quasi ut custodiam||
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. et si relinquis ad probationem ut Iob||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et si relinquis aliquando ut infirmus mihi videar||
marg.| marg.| NON ME  DERELINQUAS. CASSIODORUS. Iustificationibus concessis petit a Deo custodiri quia scit diabolum circuire. Vel ita precatur Christi adventum ante quem Deus reliquerat mundum pro peccato sed iam orat ne usquequaque id est valde relinquat quod iam impletum est in adventu Christi quia Deus in Christo mundum sibi reconciliavit.||
usquequaque. 
interl.| interl.| vel valde id est in pena et sic gloriabor in te non in me||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (1-א)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (1-א))