initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (10-י)

Numérotation du verset  118 (10-י),73 
Ioth
marg.| marg.| IOTH. CASSIODORUS. In decima littera intellectum petit mandatorum ut vera vita fruatur.||
marg.| marg.| Ioth : confessio vel desolatio quod convenit citius enim confitentur desolati in adversis in secundis solet homo extolli.||
marg.| marg.| Ioth : scientia vel principium quia hic docetur homo creatus impassibilis et immortalis et in plenitudine scientia ad quam bonus homo desiderat reverti cuius in hac vita initium habet intellectum.||

1 I.] + Scientia vel principium. Vox propositorum et confessorum ac virginum D30
Numérotation du verset  118 (10-י),I 
Manus tue fecerunt me 
interl.| interl.| operatio tua me moveat que in homine est egredia||
interl.| interl.| animam ad imaginem et similitudinem tuam||
marg.| marg.| MANUS  TUE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Virtus operationis pluraliter virtus et sapientia quod utrumque Christus est. Vel manus Dei Filius et Spiritus qui cooperantur.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Manus tue. Pretiosum opus homo dixit et facta sunt cetera. Hominem vero manibus figuravit quasi studiosius operans de quo et specialis hortatus precessit. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram quasi hic laboret Deus tu studiosa operatio in hoc notetur. Tanta denique est hominis dignitas quod homo legitur sedere ad dexteram Dei non angelus qui et ab angelis honoratur unigenitus imago Dei homo non sed ad imaginem habens aliquid de imagine secundum hoc immateriale secundum quod plasmatus de materia pulvere.||
et plasmaverunt me \
interl.| interl.| vel finxerunt||
interl.| interl.| corpus||
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. in Adam fecit omnes vel in singulorum generatione omnes facit||
interl.| interl.| tu||

me et] et ω1 (in ras.#) tantum
da mihi 
interl.| interl.| ab alio non quero||
intellectum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et si omnibus intellectus per naturam tamen peccando deformatus quotidie renovatur||
marg.| marg.| DA MIHI  INTELLECTUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui fecisti refice intellectum da purum ut discam mandata si non possum deitatem. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Ipse solus dat et si aliquando ministro angelo ut Danieli cui dixit angelus veni intellectum tibi dare. Ita enim dicitur angelus intellectum dare homini ut quisquam dicitur lumen dare domui cui fenestram facit cum eam sua luce non penetret et illustret.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Da mihi intellectum. Ut magis serenentur oculi interiores. Fide corda mundantur quia licet nemo possit credere in Deum nisi aliquid intelligat cum fides sit ex auditu predicationis tamen fide sanatur ut ampliora intelligat. Alia sunt enim que nisi intelligamus non credimus alia que nisi credamus non intelligimus vide quam late intelligenda sunt mandata ad que petit intellectum qui iam custodivit ea.||
ut discam mandata tua. 

ut Ps-G (R M Q* W ΦP U ΩJ² ΨB V D) D30 Ω ω1 Ed1455 Rusch Ed1530... cum Ps-R] et Clementina Ps-G discam mandata usque intellectum et sciam (Ps. 118, 73-125 cum glossa)] defecit Lunel
Numérotation du verset  118 (10-י),74 II
Qui timent te 
interl.| interl.| da intellectum quia si dederis omnes||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in presenti timor ubi temptatio letari autem in futuro et videre||
marg.| marg.| QUI  TIMENT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omnes letantur sed uni datur quod petit et clemens Deus libenter facit quod omnes delectet vel angeli letantur de hominibus si sperant in verbis Dei. Considerans autem Ecclesia que adhuc timet huius vite miseriam et quod caro cupit contra spiritum cognovi inquit quia equitas iudicia tua. Summa equitas est ut qui per superbiam delinquunt humilitate purgentur.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Qui timent. Timentes vident iustum et letantur. Aliis invisus est iustus et gravis ad videndum. Virtus est in oculis ictarus visus prodest ictericis. Prius videns lupus vocem aufert basiliscus si prior videt occidit si prius videtur occiditur que ergo virtus in oculis iusti qui cum fide videtur qui cum imago Dei ab omnibus honoratur. Est ergo insitum bonis ut virtutes suas in aliis ament perfectoribus ergo iusti aspectus letitia est plerisque vero correctionis admonitio. Sed quomodo non in vestimento non in vultu tantum sed intus videat non enim illum videt nisi eius viderit mentem nisi eius intenderit sermonem tunc ergo letabitur cum ista cognoverit.||
videbunt me 
interl.| interl.| intus non extra tantum||
et letabuntur \ quia 
interl.| interl.| ideo||
interl.| interl.| in ea que promisisti ut sim Filius promissionis||

verba tua D14 Hi ω1 Rusch Ps-G] verbo tuo D30 tantum
supersperavi. 
interl.| interl.| ex dato intellectu||
marg.| marg.| SUPERSPERAVI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia Deus potest facere supra quam intelligitur parum est ea sperare que non intelligimus vel petimus sed debemus supersperare vel de angelis intellige qui letantur de hominibus si sperant in verbis Dei.||
Numérotation du verset  118 (10-י),75 III
Cognovi 
interl.| interl.| ideo da intellectum quia vel ideo opus est intellectu||
marg.| marg.| COGNOVI. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Fides timentis est agnitio sapientis qui enim timet rationem non querit. Ubi fides non statim cognitio ubi cognitio fides precedit. Ita ergo perfecte cognovits iste ut humiliaretur in veritate quod est ad salutem humiliari. Sciebat enim prospera vel adversa ad temptandum data.||
Domine quia equitas 
interl.| interl.| iusta est animadversio Ade||
interl.| interl.| quia per labores premia||
iudicia tua \
interl.| interl.| in omnibus que fiunt||
et 
interl.| interl.| et ideo||
in veritate tua 
interl.| interl.| iusto iudicio||

in veritate tua Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ω1 Rusch cum Ps-R] veritate Ps-G
humiliasti me. 
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. erectus non videt vera iudicia||
interl.| interl.| ut bene feram prospera vel adversa||
interl.| interl.| in mortem||
interl.| interl.| sed nunc||
Numérotation du verset  118 (10-י),76 IV
Fiat misericordia tua 
marg.| marg.| FIAT  MISERICORDIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Veritas humiliavit in mortem misericordia instaurat ad vitam promittente hoc Deo.||
ut consoletur me \
interl.| interl.| regeneratio fides spes caritas solacio sunt in hac miseria non gaudia beatorum||
marg.| marg.| UT CONSOLETUR. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. In labore profectus non finem sed verbum consolationis petit ut bene ferat.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ut consoletur non petit auferri erumnas que sunt ad purgationem sed consolari.||
secundum eloquium tuum servo tuo. 
interl.| interl.| secundum quod promisisti servo||
interl.| interl.| sed post hoc et per hec||
interl.| interl.| in futuro||
Numérotation du verset  118 (10-י),77 V
Veniant mihi miserationes tue et vivam \
interl.| interl.| vere||
interl.| interl.| quo merito||
marg.| marg.| VENIANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Exprimit quid per misericordiam detur vita eterna que sola est vita sine additamento.||
quia lex tua meditatio mea est. 
interl.| interl.| cogitatio amantis ut per dilectionem operetur ne frigescat iniquitate superborum||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  118 (10-י),78 VI
Confundantur superbi 
interl.| interl.| id est pudeat eos||
quia iniuste 
interl.| interl.| sine iudicio||
iniquitatem fecerunt in me \ ego autem 
interl.| interl.| ecce quod dixit meditatio mea est||
exercebor 
interl.| interl.| vel <exerce>bar||
in mandatis tuis. 
interl.| interl.| ut benefaciam etiam inimicis||
interl.| interl.| remedium contra bacchantes||
Numérotation du verset  118 (10-י),79 VII
Convertantur mihi 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc proprie caput nostrum id est Christus dicit||
marg.| marg.| CONVERTANTUR. CASSIODORUS. Superbi confundantur incipientes convertantur.||
timentes te \ et qui 
interl.| interl.| CASSIODORUS. quos iam lectio imbuit et si nondum operatio||
noverunt testimonia tua. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. de Christo per prophetas predicta et in eo monstrata per miracula||
Numérotation du verset  118 (10-י),80 VIII
Fiat 
interl.| interl.| quod ut impetrem fiat||
cor meum immaculatum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Donata regeneratione adiuta confessione fusa oratione hoc fit||
marg.| marg.| FIAT  MISERICORDIA. CASSIODORUS. Post omnia non audet dicere quod sit sed petit fieri immaculatus||
in iustificationibus tuis 
interl.| interl.| non in viribus meis||
ut non confundar. 
marg.| marg.| UT NON  CONFUNDAR. Confundantur superbi ad corectionem, ego autem non ad penam.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (10-י)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (10-י))