initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (12-ל)

Numérotation du verset  118 (12-ל),89 
Lamed.
interl.| interl.| cor servitutis| ||
marg.| marg.| LAMED. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Fessus expectator est ardens ad serviendum ei cui angeli serviunt et omnes boni et omnis creatura adiuva vivifica et custodiam testimonia quia  in eternum id est sine intermissione celestes et inferiores rationales creature custodiunt ea. Vel  in celo id est Ecclesia quod non in terra que paradisus dicta est.  In eternum sedes tua in seculum seculi.| ||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Lamed. Cor vel servio quia hec precepta prudenter sunt intelligenda vel sollicite servanda. Celestia sunt eloquia Dei nihil in eis adulterina opinione miscendum. Levetur ergo cor ad ea decet enim in te manere quod in celo perseverat et illud semper meditari unde nisi quod  lex tua meditatio mea est et in eternum non obliviscar iustificationes tuas.  In eternum Domine verbum tuum manet sollemnis ordo celestium statutorum. Labitur annus per dies et menses conversio solis et lune et omnium manet immutabilis hoc in mente tua imitare quia Satanas de celo cecidit in terram ideo ibi verbum permanet in seculum hec fiunt mala. Sed quia et ibi locus est vitiis quod in cadentibus patet et ipsum celum mutatur et preterit videtur non de elemento dictum sed de virtutibus celi. Celi ergo sunt angeli in quibus nihil lubricum et sancti qui si corpore in terra mente tamen in celo. Magis autem in angelis quia in hominibus variabilis est affectus.||

1 Codd. : (Ps. 118-12) Hi D14 D30 ω1 Rusch Ps-G | lamed Ps-G] lameth disciplina. Vox clericorum in gradum novum introeuntium D30, lameth D14, lamech Rusch, om. Hi ω1
2 = P106 Rusch ; defecit Lunel 3 vivifica] iustifica P106 | 4 intermissione] + super P106 | 5 = P106 (sine lem. nec auctor.) Rusch |
Numérotation du verset  118 (12-ל),I 
In eternum Domine \
interl.| interl.| unde sedes tua Deus in seculum seculi||
verbum tuum 
interl.| interl.| Filius||
permanet in celo. 
interl.| interl.| angelis||
interl.| interl.| iustis||
interl.| interl.| Ecclesia||
Numérotation du verset  118 (12-ל),90 II
In generatione 
interl.| interl.| prius in fidelibus Veteris Testamenti||
et generationem 
interl.| interl.| in fidelibus novi||

generatione et generationem Ps-G (M Q* W ΦGP² U K V) D14 D30 ΩS ω1 Ed1455 Ed1530 Rusch] generationem et generationem Ps-G, generatione et generatione Ps-G (I² ΦRV D) Hi ω1 cum Ps-α
veritas tua \
interl.| interl.| Deus||
interl.| interl.| quia||
fundasti 
interl.| interl.| sed non a se||
terram 
interl.| interl.| Ecclesiam||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. animam vel corpus ne diffluat||
et permanet. 
interl.| interl.| veritas in ea vel e converso ipsa in veritate||
interl.| interl.| et||
interl.| interl.| permanet veritas tua. Sed hoc non a se habet sed a te quia||
Numérotation du verset  118 (12-ל),91 III
Ordinatione tua 
interl.| interl.| CASSIODORUS. dies ille scilicet cui Christus numquam occidit noster enim nocte clauditur||
interl.| interl.| nec maiores etiam qui dies secundum scientiam a se habent quia||
perseverat 
interl.| interl.| quidquid urgeat||

perseverat Hi D14 D30 ω1 Ps-G] perseverant Ps-G (F² ΨB*) Rusch Ed1530 cum Ps-R
dies \
interl.| interl.| secundum scientiam||
interl.| interl.| hoc in futuro||
interl.| interl.| et merito dies tue ordinationi subest||
omnia 
interl.| interl.| hoc in futuro cum omnia subiecta ei modo multi servi peccati||
serviunt tibi. 
marg.| marg.| CASSIODORUS. In duodecima littera virtutem Dei et facta describit dicens temporalia finiri sed non mandata eius. Secundum illud. Celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sed quia non permisit Deus cum consummari in terra admiratus potentiam Dei exclamat. IN CELO id est quocumque iusto permanet verbum. Vel in celestibus spiritibus. IN  GENERATIONE ET  GENERATIONE in duobus populis legis et evangelii veritas id est Christus permanet ideo quia  FUNDASTI  TERRAM id est sanctos in fide in qua permanent . CASSIODORUS. Ad litteram enim terra movenda est. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  DIES. Singulariter ille unus eternus qui noctem non habet nec inde dubitandum quia omnia temporalia et eterna pro suo nutu disponit. Vel qui dixerat persecuti sunt et consummaverunt in terra quasi tederet eum huius mutabilitatis et temptationum inflammatus desiderio celestis Hierusalem in eam suspiciens dicit.  in eternum in celo in angelis #custodientibus eternam militiam. Post celum subdit de terra in generatione et generatione. Invenit in ea generationes que non sunt in celo. IN  generatione et generatione qua repetitione vel omnes successiones notat a quibus numquam deest veritas Dei in sanctis vel populum legis et evangelii. Causam subdit quia :  fundasti in Christo fundamento morantes in terra et hi permanent in domo in eternum quod non filii ancille.  Ordinatione tua perseverat dies. Quia ista omnia sunt dies que fecit Dominus bene dico ordinatione tua. Q uoniam omnia serviunt tibi. omnia scilicet de quibus loquitur id est que pertinent ad hunc diem impii enim non serviunt unde autem liberetur terra ut fundata permaneat subdit.||
Numérotation du verset  118 (12-ל),92 IV
Nisi quod 
interl.| interl.| et merito quia||
lex tua 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui non ante exercetur in bello ignarus est||
meditatio mea 
interl.| interl.| sciendi et faciendi||
est \
interl.| interl.| ut fuit Iob||
tunc 
interl.| interl.| quando paulominus consummaverunt et tunc id est ideo quia non meditarer||
forte periissem in humilitate mea
interl.| interl.| deiectione afflictione||
interl.| interl.| nisi meditarer in lege periissem ||
marg.| marg.| NISI  QUOD  LEX  TUA. Lex fidei que per dilectionem operatur qua impetratur gratia fortes faciens ne pereant in humilitate mortali. Q uoniam in ipsis vivificasti me. Ecce unde fit ne periret in humilitate, Deo scilicet vivificante. Iustificationes sunt que ventura signabant ut agnus pascalis et cetera que sunt primordia fidei sine quibus nemo perfecte gratiam novit.||
marg.| marg.| NISI  QUOD  LEX. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Talis tu et lex tua tam valida cuius meditatio a tantis liberat.||
marg.| marg.| IN CELO ET  GENERATIONE  PERMANEAT  VERBUM. Quia omnia serviunt tibi et si diverso modo.||

periissem Rusch] perissem Hi D30 ω1 Ps-G
Numérotation du verset  118 (12-ל),93 V
In eternum non obliviscar 
interl.| interl.| sed quia per legem vivo non potest a memoria elabi||
interl.| interl.| per totam vitam vel si semper viverem||
interl.| interl.| sicut Israelite in vera terra promissionis erimus memores ; unde liberasti et agemus gratias||
iustificationes tuas \
interl.| interl.| legem que a peccato purgat||
quia 
interl.| interl.| nihil extra petentem||
in ipsis vivificasti me. 
interl.| interl.| quem Adam perdidit||
Numérotation du verset  118 (12-ל),94 VI
Tuus sum ego 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. meus esse volui et perii modo tuus et salva||
marg.| marg.| TUUS  SUM  EGO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia vivificasti tuus non vitiorum non duorum dominorum.||
salvum me fac \ quoniam 
interl.| interl.| debes vel hoc modo tuus||
iustificationes tuas 
interl.| interl.| non meas voluntates quibus fui meus||
interl.| interl.| ut sim tuus||
marg.| marg.| IUSTIFICATIONES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dicit que futura signabant ut agnus paschalis et cetera que sunt primordia fidei sine quibus nemo perfecte novit gratiam. Nemo putet significantias veteris testamenti negligendas quas iste tam studiose exquirit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel intellexi testimonia nam OMNIS  CONSUMMATIONIS  VIDI  FINEM scilicet quod nemo in se sed in Deo glorietur et ita hoc vidi quod mandatum tuum est mihi latum quia etiam inimicos diligo. Vel omnis consummationis quia intellexi complenda precepta Dei non obtentu terrenorum sed eternorum.||
exquisivi.
interl.| interl.| alii alia querunt||
Numérotation du verset  118 (12-ל),95 VII
Me 
interl.| interl.| salvum me fac quia||
expectaverunt peccatores 
interl.| interl.| quasi in insidiis expectantes donec transiret ut tunc occiderent||
ut perderent me \
interl.| interl.| faciendo consentire ad malum||
interl.| interl.| sed inde non perri quia||
testimonia tua 
interl.| interl.| martyria||
intellexi. 
Numérotation du verset  118 (12-ל),96 VIII
Omnis consummationis vidi finem \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et si confitentem urgebant non cessi intuens finem sine fine id est eternam beatitudinem et ideo mandatum est mihi latum quasi facile factu||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omnis consummationis. Consummata malitia seculi, venit agnus qui per crucem finiret consummata iustitia ; finis est Christus qui remunerat.||

omnis consummationis Ps-G (M² ΦP ΨB V D) Hi D30² Ω ω1 Rusch edd. cum Ps-αζ Ps-R (B² D* Q² R U a b)] omni consummationi D14 D30* Ps-G cum Ps-R
latum mandatum tuum nimis. 
interl.| interl.| angusta via est per gratiam nimis lata ut etiam inimicos diligere faciat||
marg.| marg.| OMNIS  CONSUMMATIONIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Intraverat enim iste in sanctuarium Dei viderat novissima, viderat alta Dei que non possunt explicari sed brevi sententia dicenda concludit vidi finem omnis consummationis.  Consummatio est omnium virtutum perfectio pro summo bono omnia facere usque ad mortem, pro veritate certare cuius finis est in regno Christi excellere, scilicet ipse Christus quem mente vidit venturum.  Latum mandatum : caritas sine qua non valeret inter quecumque tormenta martyrii confiteri in qua mille angustie sed angustia vie facit ire in qua « tota lex pendet et prophete ».||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel omnibus secularibus terminum videt impositum sed mandata Dei non habent finem quia latissima et ideo illis spretis hec petantur. Nimis dicit pro caritate que totam legem et prophetarum dicta concindit. Vel mandatum quod est nimis latum id est dilectionem Dei et proximi cognovi  finem omnis consummationis.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (12-ל)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (12-ל))