initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (13-מ)

Numérotation du verset  118 (13-מ),97 
Mem. 
interl.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. mem  : viscera vel ex ipsis quia ex caritate que ex ipsis medullis
marg.|  MEM. CASSIODORUS. In tertia decima littera loquitur qui meditatione prophetarum et evangelii profecit dicens se super seniores intellexisse et ideo Scripturas sibi esse dulces super mel.
marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Mem  : viscera id est multiplex dilectio quia legem ex toto amat unde in ea novum testamentum invenit et superat omnes qui vetus testamentum #tantum predicant.

1 M .] + Ex quo vel ex ipsis D30
Numérotation du verset  118 (13-מ),I 
Quomodo 
interl.|  quasi intellexi testimonia vidi finem quomodo admirative dicit
interl.|  unde sit latum ostendit
dilexi 
interl.|  dilectio est latitudo mandati
interl.|  non timui
interl.|  quotidie sive continue
interl.|  et si caro impediat
marg.|  DILEXI  LEGEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui diligit quod iubet Deus et ipsam iussionem que est lex diligit.   Domine : Ipsum testem invocat quem diligit qui Deum diligit legem eius diligit.
marg.|  TOTA  DIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Semper est dies meditanti legem ; qui Novum Testamentum nesciunt semper nox.

Domine Ps-G ( M Q² W ΦP U K V D) D14 D30 Hi Ω ω1 Ed1455 Ed1530 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
meditatio mea est. 
interl.|  non modo dilexi
interl.|  et ideo
Numérotation du verset  118 (13-מ),98 II
Super inimicos meos 
interl.|  CASSIODORUS. Iudeos paganos hereticos qui vel non intelligunt vel non operantur

meos] om. ω1 tantum 
prudentem me fecisti mandato tuo \
interl.|  quia illi in signis ego in veritate quiesco
quia in eternum mihi est. 
interl.|  sic interpretor ut sit eternum et ad eternitatem mihi valeat illis vero tantum in seculum
Numérotation du verset  118 (13-מ),99 III
Super omnes docentes 
interl.|  qui erant de inimicis
me intellexi \
interl.|  ideo
quia testimonia tua 
interl.|  quod non illorum qui ibi falsa sentiunt et docent
meditatio mea est. 
interl.|  spiritu non littera
interl.|  non in littera quiesco
marg.|  MEDITATIO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quidquid sancte agitur meditari legem est. Talis pervenit in legem iustitie quia querit iustificari ex fide que per dilectionem operatur unde habet inimicos Iudeos qui ex operibus gloriantur.  SUPER  INIMICOS quia illi zelum Dei habent sed non secundum scientiam quia suam iustitiam constituere volunt. Sed iste iustitiam querit per fidem Christi que est ex Deo. Illi temporalia premia ut filii Agar servi ex mandato querunt et ideo non est illis in eternum sicut huic finito seculo secundum illos nullum potest esse legis mandatum. Secundum istum autem in tabulis cordis erit dilectio Dei et proximi in eternum. Et premium mandati #custodit ipse Deus qui mandavit.
marg.|  SUPER  OMNES  DOCENTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Super inimicos quia et super omnes docentes id est scribas et Phariseos. Super omnes docentes hoc secundum caput unus enim loquens Christus et Ecclesia propter illud sacramentum erunt duo in carne una. Alius non super omnes docentes intellexit prophetas sed Christus super omnes homines quem Pater docuit. Ideo super omnes quia testimonia meditabat que melius quam illi de se noverat. Doctores sunt seniores de quibus dicit.   Super senes per hoc notat etatem quia puer inter senes sedebat super illos intelligebat ut in traditione seniorum de lavandis manibus hec et membris que et ipse docuit conveniunt.
Numérotation du verset  118 (13-מ),100 IV
Super senes intellexi \
interl.|  quem docet Deus facile doctores et senes superat
marg.|  SUPER  DOCENTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia et super seniores corpore non mente. Melius intelligitur novus populus qui Christum acccipit quam ille senior iudaicus cui preripuit benedictionem.  INTELLEXI et opere implevi ab omni via mala ipsorum seniorum et doctorum ne perversitate eorum suvberteretur.
quia mandata tua 
interl.|  non hominum sed Dei que illi transgrediuntur
quesivi. 
interl.|  interius
interl.|  non exterius accepi
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (13-מ),101 V
Ab omni via mala 
interl.|  criminali
prohibui 
interl.|  quasi pronos et volentes ire
pedes meos \
interl.|  affectus
ut custodiam verba tua. 
interl.|  quod aliter fieri non poterat
Numérotation du verset  118 (13-מ),102 VI
A iudiciis tuis 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia semper timui iudicia tua
interl.|  CASSIODORUS. semitis nove vel veteris legis
marg.|  A IUDICIIS. CASSIODORUS. Sic prohibui pedes a via eorum quod non declinavi ab his que constituisti ad regulam vivendi. Cuius causa est quia tu non Moyses legem id est evangelium posuisti mihi. Intellexi mente implevi opere et annuntiavi aliis et hoc est : Quam dulcia loquenti. Super mel ubique in his comparationibus non sicut sed super ponit quia hec divinis non possunt comparari. Mel vetus testamentum favus novum quod dulcius. Vel melli quod expressum et eliquatum est aperta doctrina similis est. Favo que de obstrusis sacramentis quasi cereis cellulis ore mandentis id est differentis exprimitur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. A iudiciis. Semper enim credidi quia tu intus digito tuo legem scripsisti non ut sicut servus timerem sed diligerem unde subdit quam dulcia.
non declinavi \
interl.|  semper eis credidi
quia tu legem posuisti mihi. 
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (13-מ),103 VII
Quam dulcia faucibus meis 
interl.|  cordis non carnis
marg.|  FAUCIBUS. CASSIODORUS. Deglutit ore loquitur anima deglutit ac ruminat.
eloquia tua \
interl.|  in quibus remissio et vita predicatur
super mel ori meo. 
interl.|  alias super mel et favum ori meo
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (13-מ),104 VIII
A mandatis tuis intellexi \ propterea odivi omnem viam iniquitatis. 
marg.| A MANDATIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non mandata ipsa dico me intellexisse sed a mandatis quia faciendo venit ad altitudinem sapientie quia nisi per obedientiam mandatorum non pervenitur ad sapientiam occultorum unde concupisti sapientiam serva mandata et Dominus prebet illam tibi. Si aliter feceris dicitur tibi in libro Iesu filii Sirach. Altiora te ne quesieris et fortiora te ne scrutatus fueris. Sed que precepit tibi Dominus illa sola cogita semper. Semper quia antequam percipiatur sapientia et post perceptam. Quantomagis vero inflammat eum dulcedo amplioris sapientie crescit amor iustitie unde necessario odit iniquitatem.

Sir. (Eccli.)




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (13-מ)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (13-מ))