initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (14-נ)

Numérotation du verset  118 (14-נ),105 
Nun
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Unicus vel pascua Christus singularis adiutor et pascua animarum
marg.|  NUN. CASSIODORUS. In quarta decima littera lumen verbi pedibus radiare gaudet animam humilitate commendans ex desiderio retributiones petens hic agit de humilitate quia initium boni et perfectionem Christo tribuit non sibi. Quasi sic et sic mihi et aliis profeci hoc non a me sed lucerna.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nun unicus vel pascua eorum quia hoc de unigenito Dei et eterni luminis claritate qui est et pascua fidelium. Ipse enim nos pascit et reficit. Bona est hec pascua quia carpis illic novum florem quia resurrectionis dedit bonum odorem. Carpis illuc lilium eternitatis et rosam dominici corporis et sanguinis. Docet autem humilitatem in hac pascua propheta id est in hoc octonario ubi agit de hac pascua. Ipse etiam Christus qui est pascua nostra humilitatem in se docuit ipse enim verus David humilis et manu fortis Patri obediens oves Patris sui divina predicatione pascebat quibus secundum Scripturas certis iudiciis suum probat adventum.

1 N.] + Sempiternum sive piscis D30
Numérotation du verset  118 (14-נ),I 
pedibus meis 
interl.|  quibus lucet in nocte huius #seculi
verbum tuum \
interl.|  omnes sancte Scripture
interl.|  Christus qui est Verbum in principium apud Patrem
et lumen 
interl.|  inextinguibile
semitis meis. 
interl.|  his opus est luce ad illuminandum
marg.|  LUCERNA. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. In nocte huius seculi ubi tenebre fovee que sua providentia non vitaret verbum quod a prophetis seminatur. Lumen proprie quod ex se lucet non nisi Deus. Lucerna creatura que participat lumine. Ideoque de Iohanne dicitur Paravi lucernam Christo meo. Pedibus mentis. Semitis operum unde et prius dixit pedibus de inde semitis ut prius clarificati corde post rectis gressibus ambulemus.   Iuravi tamquam bene ad lucernam ambulans et quasi rectas semitas habens.   Iuravi et statui id est firmiter   statui .   Custodire inter quelibet pericula quod fit per fidem dum sub Deo iusto iudice nec bonum sine fructu nec malum impunitum creditur sed pro hac fide gravia sustinet.   Humiliatus sum : non dico humiliavi me ut humilitatem que in precepto est intelligi sit necesse. Sed humiliatus sum vehementi persecutione. Beatus qui gloriatur humilitate magis quam potestate potestas enim decipit humilitas vero non destituit sed ne fides deficiat.   Vivifica secundum promissum   ut custodiam iudicia iustitie aliter et anima moritur in tribulatione.   Voluntaria : humiliatus vivificatus secundum promissum Dei vivificatus spiritu voluntarius est minister non ex necessitate talis docetur iudicia que sunt inscrutabilia ut non reddat pro malis mala hec doceri potest qui animam semper intendit ad Deum et legem non est oblitus unde iam letus et securus dicit psosuerunt peccatores.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus lumen est et lucerna . Sed lumen est Christus dum ore nostro recensetur lucet enim in nobis tamquam in vase fictili unde apostolus. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. In se vero lumen est inextinguibile quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Mitte ergo oleum ne deficiat tibi lumen lucerne. Oleum inquam misericordie celestis et gratie quo unguebantur prophete quo cervicis nostre dura mollescunt quo etiam collisa scopulis peccatorum foventur corpora.   Lucerna pedibus lumen semitis congrua verborum distinctio. Lucerna enim sufficit pedibus ad ambulandum. Semitis vero opus est luce expansa ad illuminandum. Vel   verbum id est Christus dicitur lucerna secundum legem ubi minus clare lucebat lumen secundum evangelium ubi aperte radiat. Vel   verbum omnes sancte Scripture quod est nobis lucerna unde Petrus habemus certiorem proheticum sermonem cui intendentes bene facitis tamquam lucerne in obscuro loco. Cum igitur unigenitum Verbum equale lumen gignenti dicatur et homo ab illo illuminatus dicatur lucerna et nec homo sit verbum quod est lumen nec illud verbum sit lucerna manifestum est de hoc non agi ubi idem verbum lumen et lucerna dicitur.
interl.|  et ideo
Numérotation du verset  118 (14-נ),106 II
Iuravi 
interl.|  quasi in lumine ambulans
et statui \
interl.|  pro id est
interl.|  exponit iurare, id est statui quasi per sacramentum, quia ita fixus est in eo ut statuere habeatur pro iuratione
custodire iudicia iustitie tue. 
marg.|  IURAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi diceret verbum est mihi lumen et ideo pereunte hac luce quasi in lumine ambulans iuravi. Alioquin infirmis dicit Iesus non iurandum esse omnino.
marg.|  IUDICIA  IUSTITIE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut credam cuique retribuendum esse etiam que hic aguntur a bonis et malis ut a nullo moveatur perfectus.
interl.|  et quia custodio ideo
Numérotation du verset  118 (14-נ),107 III
Humiliatus sum 
interl.|  a persecutore
interl.|  hoc volebat qui custodit iudicia iustitie
usquequaque 
interl.|  sed o
Domine \ vivifica me 
interl.|  ut secundum verbum tuum vivam et omnia cum ratione faciam
secundum verbum tuum. 
interl.|  et

divisio.usquequaque Domine \ D30, usquequaque \ Domine ω1
Numérotation du verset  118 (14-נ),108 IV
Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine \
interl.|  sacrificia laudis caritate non timore oblata
et iudicia tua doce me. 
interl.|  iam noverat sed querit addi
interl.|  quia
Numérotation du verset  118 (14-נ),109 V
Anima mea 
interl.|  semper laboro per anima
in manibus 
interl.|  a similitudine militis
interl.|  in operibus meis
meis 
interl.|  plures tuis
semper \ et legem tuam non sum oblitus. 
interl.|  inde potest videri anima in manibus Dei locata
marg.|  IN  MANIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Plures habent tuis unde nullus potest rapere unde : Iustorum anime in manu Dei sunt tuis manibus adiutus legem non sum oblitus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Anima in manibus meis semper quomodo intelligatur ignoro. Iusti quippe ista verba sunt non iniusti. Redeuntis ad Patrem non discedentis a Patre. Nam ille minor filius in manibus suis animam suam videtur habuisse cum dixit.   Da mihi portionem substantie que me contingit unde perierat et revixit nisi dicatur in manibus meis quo semper eam tibi offero vivificandam ut alibi ad te l a m quasi sacerdos levans hostiam in manibus vel a simili pugnantis contra hostes vita est in manu sua qui bene se defendit.
Numérotation du verset  118 (14-נ),110 VI
Posuerunt peccatores laqueum mihi \
interl.|  et sic licet ponant peccatores laqueum tamen non erravi
marg.|  VOLUNTARIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Placcant tibi sacrificia ne reprobes sed approba sacrificia laudis confessione oblata caritatis non alio modo.
marg.|  CASSIODORUS. Voluntaria confessio laudis quam inter angustias offert qua oblatione placatus iudicia tua doce que fidelibus aperis que sepe dixit se accepisse et ex ardore cordis iterum petit.
et de mandatis tuis non erravi. 
marg.| ET  DE  MANDATIS Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Antidotum celeste contra laqueos et venena seculi quia iuxta ipsa non ipsis sunt insidie.
Numérotation du verset  118 (14-נ),111 VII
interl.|  firma possessione
acquisivi 
interl.|  a Deo cuius heres est
interl.|  qui prius heres Ade
testimonia tua 
interl.|  ut testis Dei id est martyr esset
in eternum \ quia exultatio cordis mei sunt. 
interl.|  et si afflictio corporum
marg.|  IN  ETERNUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia non est in eis gloria temporalis vana querentium sed eterna ad tempus petientium et sine fine regnantium unde sequitur quia exultatio.
Numérotation du verset  118 (14-נ),112 VIII
Inclinavi cor meum 
interl.|  et cum sit exultatio
interl.|  ita acquisivi testimonia quod
interl.|  per humilitatem
interl.|  superba respuit Deus
ad faciendas iustificationes tuas in eternum \
interl.|  ad utrumque referendum scilicet ad meritum dilectionis eterne et ad premium retributionis eterne
marg.|  IUSTIFICATIONES  TUAS  IN  ETERNUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Opera bona contra necessitates proximorum que non erunt eterna. Quomodo ergo in eternum facturi sumus iustificationes sed sine dilectione facta non sunt iustificationes ipsa autem dilectio eterna est et in eternum diligens in eternum meretur habere quod diligit.
propter retributionem. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (14-נ)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (14-נ))