initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (15-ס)

Numérotation du verset  118 (15-ס),113 
Samech
interl.| interl.| audi vel firmamentum||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. samech : audi vel firmamentum quod concurrit quia nemo firmatur qui non audit intus quid sequi debeat. Mysticum notat qui ad auditum vocat.||
marg.| marg.| SAMECH. CASSIODORUS. In quinta decima littera agit de odio iniquorum qui legi adversantur.||

1 S.] + Adiutorium D30
Numérotation du verset  118 (15-ס),I 
Iniquos 
interl.| interl.| autem||
interl.| interl.| vel ex leges||
marg.| marg.| INIQUOS  VEL EX  LEGES. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quicumque sint quia nec amici contra Deum audiendi sunt hoc enim videtur consonare huic quod Dominus ait. Qui non oderit patrem et matrem uxorem filios et fratres propter me non est me dignus. Dissonare videtur ab eo quod alibi Dominus precepit diligite inimicos etc. Et ab eo quod in lege precipitur de honorandis parentibus. Natura ergo quam Deus creavit in omnibus est diligenda et adiuvanda. Iniquitas autem odienda et disperdenda. Sunt ergo diligendi qui persequuntur inquantum homines et odiendi quia mali. Amandi sunt etiam amici et parentes sed non plus quam Deus. Et sic iniquos id est exortes legis odio habui non quia homines sed quia mali. Non enim David Saulem oderat hominem sed persecutorem.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sunt diligendi qui persequuntur et amici vitandi sunt qui mala suadent qui sepe flectunt quod ferrum non vincit quod audiendum est et caute agendum.||
odio habui \
interl.| interl.| quia nec amici contra Deum audiendi||
interl.| interl.| quare||
et 
interl.| interl.| pro quia||
legem tuam dilexi. 
interl.| interl.| ita iudicat quod non naturam odit sed quia legi contrarii||
Numérotation du verset  118 (15-ס),114 II
Adiutor 
interl.| interl.| per legem||

Adiutor Ps-G (plerique codd., edd.) D14 D30 Hi ω1 Rusch] + meus Ps-G
et susceptor meus 
interl.| interl.| per evangelium||
interl.| interl.| ad bona facienda||
interl.| interl.| ad mala evadenda||
es tu \ et in verbum tuum 
interl.| interl.| non in legem vel prophetas||
interl.| interl.| promissionem tamquam Filius promissionis||

et Ps-G (Q* ΨB V D ) D30 Ω ω1 Ed155 Rusch Ed1530... Clementina cum Ps-R] om. Ps-G | in verbum tuum Ps-G D30 Ω ω1 Rusch] in verbo tuo (M* Q² W U ΨB*) cum Ps-R
supersperavi. 
interl.| interl.| semper addens spei||
marg.| marg.| SUSCEPTOR. CASSIODORUS. Per incarnationem ne legi carnis subsit de qua susceptione sequitur.  In verbum in deitatis presidium in quo nullus decipitur in quo a morte solvimur.||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset  118 (15-ס),115 III
Declinate a me 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui in Christum sperat a perfidis se separat||
marg.| marg.| DECLINATE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec de persequentibus qui contentione Scripturas lacerant quibus non est votum converti quibus confligentibus non possumus scrutari.||
maligni \
interl.| interl.| ubi est malignitas non mandatorum custodia. In malivolam enim animam non introibit spiritus sapientie. Item querent me mali et non invenient||
marg.| marg.| SCRUTABOR. Non ait faciam quia mali ad facienda mandata exercent bonos a scrutandis mandatis avocant modo persequendo vel litigando modo onerando nos ut tempora que legi debemus terrenis eorum negotiis iuvandis impendamus modo premendo infirmos ut ad nos refugere sit necesse. Talium turbulentorum tedio et legis Dei desiderio clamat. Declinate. Quasi muscas irruentes ab oculis abigite quibus fugatis ab adiutore suo precatur se suscipi.||
Numérotation du verset  118 (15-ס),116 IV
Suscipe me 
interl.| interl.| quia iam susceptor magis et magis suscipe ut ad futura veniens propter que omnia tolero vere vivam largius da Spiritum per quem caritas diffusa est in cordibus nostris qua diffusa spes non confundet||
marg.| marg.| SUSCIPE. Illis permixtus suscipi non poterat.||
secundum eloquium tuum 
marg.| marg.| SECUNDUM  ELOQUIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est promissum. Sicut promisit fieri sibi petit et ideo non est temerarius si hoc petit tunc vivam modo corpus mortuum est propter peccatum.||
et vivam \ et non confundas me 
interl.| interl.| non vincatur adversis qui in te sperat||
ab expectatione mea. 
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  118 (15-ס),117 V
Adiuva me 
interl.| interl.| qui sperat presumit de auxilio in quo certa salus||
et salvus ero \ et meditabor 
interl.| interl.| accepta salute||
interl.| interl.| hoc dicit ne adiuti in adversis negligentes sint in secundis||
in iustificationibus tuis semper. 
marg.| marg.| ET MEDITABOR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc firmiter tenens quo nemo iustus nisi a te ut semper sit humilis non ut Phariseus se iustificans. In futuro etiam non sibi sed gratie Dei gloriam attribuens.||
Numérotation du verset  118 (15-ס),118 VI
Sprevisti 
interl.| interl.| hoc ideo peto quia||
interl.| interl.| vel ideo semper quia||
interl.| interl.| vel ad nihilum deduxisti quod ex greco habetur||
marg.| marg.| ADIUVA ME. Quasi non confundas sed adiuva. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Supra dixit adiutor meus es hic iuvari petit. Quia quamvis hec accipiamus tamen semper est rogandum nequando per negligentiam perdamus.||
omnes discedentes 
interl.| interl.| qui non confitentur peccata sua||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Adiuva me. Quasi in silentio responsum sit si non vis confundi ab expectatione tua non intermittas meditari iustificationes meas. Sentiens meditionem istam plerumque impediri languoribus anime adiuva inquit et meditabor.  SEMPER vel quamdiu vivet vel quando cum angelis laudes Dei cantabit. Ideo semper.  quia sprevisti omnes discedentes etc. quia prevaricantes sunt. Quia et si prevaricatio non est ubi non est lex et non omnes habent legem scriptam scilicet per Moysen datam habent tamen naturalem et dicentem quod tibi non vis alii non feceris contra quam omnes faciunt. Parvuli etiam sicut in patre peccatores sic et prevaricatores. Ideo quia lex vel in paradiso data vel naturaliter insita vel litteris iterata fecit omnes prevaricantes dilexi testimonia que sunt in lege tua de gratia tua ut sit in me iustitia tua non mea. Lex enim prodest ut mittat ad gratiam non solum attestando eam sed timore prevaricationis quam fecit.||
a iudiciis tuis : 
interl.| interl.| merito||
interl.| interl.| et ideo discedunt||

iudiciis Ps-G (M Q ΨB² D) Hi² Ω Ed1455 Rusch Ed1530... Clementina] iustitiis Ps-G D14 D30 Hi* ω1 cum Ps-δη, iustificationibus ΨB* cum Ps-R
quia iniusta cogitatio eorum. 
interl.| interl.| quia forsitan se accusant per debilem naturam||
marg.| marg.| INIUSTA  COGITATIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cogitatione acceditur vel disceditur a qua omnia bona vel mala procedunt. Iniusta cogitatio est velle peccare et nolle iudici satisfacere.||
interl.| interl.| et quia||
Numérotation du verset  118 (15-ס),119 VII
Prevaricantes reputavi omnes peccatores terre \ ideo 
interl.| interl.| quia lex ad gratiam ducit que sola liberat||
marg.| marg.| OMNES  PECCATORES  TERRE. Sunt et peccatores celi sicut ille qui ait peccavi in celum et coram te et quicumque minuit gratiam quam accepit de celo quam Spiritus Sanctus infudit. Peccat in celum qui celi incola celum relinquit. Terre est dum terrenis involuitur delictis.||
dilexi testimonia tua. 
interl.| interl.| et tu||
Numérotation du verset  118 (15-ס),120 VIII
Confige timore tuo 
interl.| interl.| casto||
interl.| interl.| qui foras mittit servilem quo pena timetur non amatur iustitia||
marg.| marg.| CONFIGE  TIMORE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cognita gratia que sola liberat a prevaricatione legis orat confige ut Christo confixus sim cruci.  TIMORE timui enim a iudiciis et hunc timorem perfice ut sufficiat crucifigendis carnibus. Vel potius timore casto qui permanet in eternum comprime carnalia desideria quia timui a iudiciis id est timor legis pedagogus in me precessit qui ducit ad castum sed non crucifigit carnem quia vivit peccandi voluntas et sequeretur opus si speraretur impunitas.||
carnes meas \
interl.| interl.| carnales concupiscentias||
marg.| marg.| CARNES. CASSIODORUS. Quia inde sciebat prevaricationem provenire non solum religa ut latronem vel feram sed confige qui diligit testimonia configit carnes suas.||
a iudiciis 
interl.| interl.| quia iam||
interl.| interl.| cum lex minaretur penam||
enim tuis timui. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (15-ס)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (15-ס))