initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (16-ע)

Numérotation du verset  118 (16-ע),121 
Ain
interl.| interl.| oculus vel fons||
marg.| marg.| AIN. CASSIODORUS. In sexta decima littera petit adventum Christi quia tempus est superbos destrui ain oculus quia hic sagax in discretione legis ostenditur contra hereticos perversores.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Ain. Oculus qui previdet vel fons quia videre origo est peccati vel iustitie previdens iudicium Dei in quo bonus non perit malus non eludit bona conscientia fretus dicit.||

1 A.] + fons sive oculus D30
Numérotation du verset  118 (16-ע),I 
Feci iudicium 
interl.| interl.| confixis carnibus||
interl.| interl.| discernendo||
et iustitiam \
interl.| interl.| opus iustitie in operibus||
interl.| interl.| in iudiciis faciendis||
marg.| marg.| FECI  IUDICIUM ET  IUSTITIAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non est iactantia gloriosi sed assertio innocentis ne videatur dignus qui detur nocentibus. Defensio est non arrogantia ut homo timet in bello diaboli et ideo non fisus sibi humiliter petit prosit etiam quod servus tuus non alterius ideo timeo tradi quia calumniatores contra innocentiam et superbi se erigunt.||
marg.| marg.| FECI  IUDICIUM. Qui petebat configi carnes que impediunt iudicium iam facit iudicium. Iudicium ipso nomine rectum iudicatur et si solet quotidiano sermone dici rectum vel pravum iudicium. Iustitia est magna virtus animi quam qui habet recte iudicat. Sed quia eam non facit in homine nisi Deus hic non ipsa sed opus eius signatur. Qui autem confixus facit iudicium debet orare ne timendo pati mala cedat inimicis ut faciat mala quia qui dedit vincere carnem ne voluptate trahatur dat patientiam ne dolore frangatur.||
non tradas me 
interl.| interl.| secundum animam et si secundum corpus||
interl.| interl.| et ideo non tradas deserendo illis qui propterea quod feci iudicium et iustitiam adversantur||
calumniantibus me
interl.| interl.| sed||

calumniantibus D14 D30 Hi ω1 Rusch Ps-G] a praem. Ps-G (F* Q* W) D30* (eras.) cum Ps-R (a persequentibus : A T R V)
Numérotation du verset  118 (16-ע),122 II
Suscipe 
interl.| interl.| ut patronus||
servum 
interl.| interl.| ab interitu servatum||
interl.| interl.| a servando||
in bonum \
interl.| interl.| quem alii in malum impellunt||
non calumnientur me superbi. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Greca locutio minus usitata nobis id est non calumniando capiant||
interl.| interl.| calumniarum maxima est quod dicunt mortuum coli||
marg.| marg.| NON  CALUMNIENTUR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Superbi sunt Iudei gentes heretici schismatici. Quos omnes superbia de corpore Christi prescidit habent quique proprias sibi calumnias contra humilitatem christianam. Calumniator et diabolus. Numquid Iob frustra timet Deum ? Sed omnium horum venena vincuntur si quis attendit crucifixum pro similitudine carnis peccati in eneo serpente presignatum.  Oculi defecerunt sitientem intuendo dum memor infirmitatis humane divinam in Christo desiderat gratiam ut sit iustus propter quod sequitur.||
marg.| marg.| FAC  CUM  SERVO  TUO. CASSIODORUS. Non est fastidium petendi ubi largitas est datoris. Infinita petit qui secundum misericordiam fieri querit.  Cum servo tuo. In hoc liberum arbitrium indicat quod gratie cooperatur ait etiam.  Cum servo tuo qui enim alterius vult esse statim cadit.  Iustificationes quas iam accepit semper petit ut et ibi : « Panem nostrum quotidianum ».||
Calumniator] corr., calumniatur Rusch
Numérotation du verset  118 (16-ע),123 III
Oculi mei 
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. previdentes futura supplicia vel videntes gratiam Christi. Illi sunt pene isti gratie||
defecerunt 
interl.| interl.| a se||
interl.| interl.| ardenter intuendo||
in salutare tuum \
interl.| interl.| Christum||
et in eloquium 
interl.| interl.| verba evangelica que dicturus erat||
iustitie tue. 
interl.| interl.| ut nos simus iustitia Dei in Christo ut ait apostolus||
Numérotation du verset  118 (16-ע),124 IV
Fac cum servo tuo 
interl.| interl.| non solum non tradas sed fac cum servo||
interl.| interl.| ecce liberum arbitrium cui comparatur misericordia||
secundum misericordiam tuam \
interl.| interl.| non secundum iustitiam meam||
interl.| interl.| quid||
et iustificationes tuas doce me. 
interl.| interl.| quibus tu iustos facis non homo se||
marg.| marg.| OCULI  MEI. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Isti sunt oculi anime non corporis qui in Christum deficiunt previdentes futura supplicia ut peccatorum gerendam annuntient penitentiam vel videntes Christi gratiam per quam regnum celorum certissime sperantibus datur. Et illis sunt oculi pene isti gratie. Et imperfecte fortasse anime sunt oculi suppliciorum perfecte autem oculi gratiarum puriores et sinceriores. Potest etiam una et eadem anima habere oculum suppliciorum et oculum gratie et iste dextr ille levus. Et ideo pluraliter dixit oculi.||
Numérotation du verset  118 (16-ע),125 V
Servus 
interl.| interl.| enim||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non bene mihi cessit cum fui liber meus||
tuus 
interl.| interl.| non peccati||
sum ego \ da 
interl.| interl.| ideo||
interl.| interl.| habet intellectum sed uberiorem querit||
interl.| interl.| semper est bibendum de fonte lucis eterne||
mihi intellectum ut sciam testimonia tua.
interl.| interl.| ad hoc utique||
interl.| interl.| que scire opus est contra calumniantes||

discam mandata tua (Ps. 118, 73)… ut sciam] defecit Lunel | ut Ps-G (plerique codd., edd.) D30² Hi ω1 Rusch cum Ps-R] et Ps-G D14 D30* (eras.)
Numérotation du verset  118 (16-ע),126 VI
Tempus 
interl.| interl.| da intellectum quia modo est tempus||
faciendi 
interl.| interl.| non differendi quod expetit||
Domine :
interl.| interl.| vel : Domino ||
interl.| interl.| quia||

Domine Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Hi ω1 Rusch cum Ps-R] Domino Ps-G
dissipaverunt legem tuam. 
interl.| interl.| Iudei aliter agentes||
Numérotation du verset  118 (16-ע),127 VII
Ideo dilexi mandata tua : 
interl.| interl.| gratia facit ut ex dilectione impleantur mandata que timore non poterant||

mandata tua D30 Hi ω1 T79²] legem tuam T79* (eras.)
super aurum et topazion
interl.| interl.| hoc est quod alibi super aurum et lapidem pretiosum multum. Topazius enim dicitur lapis multum pretiosus.||
marg.| marg.| TEMPUS  FACIENDI. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Tempus plenitudinis dies #salutis est et tempus faciendi Domino quia superbi de se presumentes suam iustitiam constituere volentes legem dissipaverunt prevaricando.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Aliter agentes quam preceptum foret.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Unde quilibet humiliati confugerent ad gratiam subvenientem et ita dissipata lege tempus erat ut per Christum misericordia veniret ut ubi abundavit delictum superabundaret gratia. Vel quia videt temporibus Antichristi legem polluendam clamat tempus esse subveniendi ne salus populi pereat ideo quia tempus gratie est. Vel quanto magis dissipant, tanto magis dilexi mandata tua. Super aurum : olim cum in veteri testamenti lateret sub velo gratia propter terrenam mercedem conabantur facere mandata nec tamen faciebant quia non amabant. Sed cum amantur super aurum terrena merces vilis est nec illis comparatur.||

topazion] thopacion T79
Numérotation du verset  118 (16-ע),128 VIII
Propterea 
interl.| interl.| quia dilexi||
ad omnia mandata tua 
interl.| interl.| quibus dilectione coherebam||
dirigebar \
interl.| interl.| ut ex rectis rectus fierem||
interl.| interl.| unde hoc quia||
omnem viam iniquam odio habui. 
interl.| interl.| aliter ad omnia mandata non potest dirigi||
interl.| interl.| quasi naufragium recte vie||
interl.| interl.| qui amat rectam viam necessario odit iniquam||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (16-ע)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (16-ע))