initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (17-ף)

Numérotation du verset  118 (17-ף),129 
marg.| marg.|  CASSIODORUS. In septima decima littera dicit aperuisse os et traxisse spiritum ut eius audiatur oratio et plorasse quia non est lex a Iudeis custodita.||
marg.| marg.| PHE. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Erravit merito huic littere lacrimabilis psalmus subiectus est aspice in me. Redime me faciem tuam illumina sed quia tardius venit desideratus exitus aquarum deduxerunt oculi dolet ergo hic David sed non desperans errorem populi quasi pudet me erroris tibi non audio loqui tamen testimoniis tue miserationis veniam promittis.  mirabilia testimonia tua dum video que olim in Abraham in filiis Israel et ceteris fecisti.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Phe. Erravit quia hic condoletur his qui errando calumniantur quibus proponit quomodo scrutatur legem est qualem intellectum habet in ea. mirabilia per ea enim virtus Dei unde angeli beati sunt hominibus innotuit hoc assidue licet scrutari.||

1 P.] Fe. Os ab ore non ab osse D30
Numérotation du verset  118 (17-ף),I 
Mirabilia testimonia tua \ ideo scrutata est ea anima mea. 
interl.| interl.| quia mirabilia credit diligenti indagine querit||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quasi factus sit ipsa investigandi difficultate curiosior quanto enim res obscuriores habet causas tanto est mirabilior||
marg.| marg.| TESTIMONIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Perhibent testimonium Deo bonitatis et magnitudinis celum terra et omnia visibilia opera eius que omnia et si quedam usu viluerunt si bene attendantur sunt admiratione digna hec autem admiratio non terret sed est causa cur scrutetur. Vel precepta Dei sunt testimonia bonitatis et sunt mirabilia et ideo scrutanda quia cum bonus bona precepit eis tamen dedit quos non possent vivificare quibus ex bona lege nulla est iustitia.||
Numérotation du verset  118 (17-ף),130 II
Declaratio sermonum tuorum 
interl.| interl.| scrutans anima hoc invenit quia me scrutantem||
interl.| interl.| nova lex declarans figuras Veteris Legis||
marg.| marg.| SERMONUM. CASSIODORUS. Quos sancti prophetaverunt ut : ecce ergo concipiet et huiusmodi quorum declaratio est adventus Christi.||
illuminat \
interl.| interl.| nostras tenebras||
et intellectum 
interl.| interl.| interiorem||
interl.| interl.| scrutans sic proficit||
dat parvulis. 
interl.| interl.| humilibus||
interl.| interl.| et ideo||
Numérotation du verset  118 (17-ף),131 III
Os meum aperui
interl.| interl.| post intellectum si quis vult facere non potest sine Spiritu||
et attraxi spiritum \
interl.| interl.| ad simili illius qui estu sapit auram||
quia mandata tua desiderabam. 
interl.| interl.| scire et facere||
Numérotation du verset  118 (17-ף),132 IV
Aspice in me 
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| id est da Spiritum||
et miserere mei \
interl.| interl.| si quando laboro||
interl.| interl.| et quia aspirit aliquando iratus ut perdat sicut Sodomam addit||
secundum iudicium diligentium nomen tuum. 
interl.| interl.| sicut soles his qui te diligunt||
marg.| marg.| PARVULIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Noli presumere de te et intelligis quare bona lex a bono data sit que non vivificat scilicet ut magnos faciat parvos ut diffidentes de suis viribus fugiant ad gratiam. Hoc invenit iste quia parvulus et hec sunt mirabilia testimonia que scrutata est anima parvuli huius. Soli enim parvuli illuminantur unde Dominus in evangelio : Confitebor tibi Patre Domine celi et terre quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Et alibi : Ego in iudicium veni in hunc mundum ut qui non vident videant et qui vident ceci fiant. Facere autem mandata recte nemo potest nisi per Spiritum in corde eius dilectio sit diffusa hoc etiam iste confitetur dicens :  os meum etc. Cum desiderare facere mandata non erat mihi unde possem et ideo aperui os petendo querendo pulsando et sitiens hausi Spiritum quo fecerem seed quia quanto suavius sensit tanto ardentius sitit. Adhuc petit dicens :  aspice secundum iudicium quod fecisti in eos qui te diligunt quia ut te diligerent prius eos dilexisti. Vel iudicium Dei est ut diligentibus det auxilium misericordie ne sui decipiantur.||
marg.| marg.| APERUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Confitendo rationem ampliando attraxi bonis meritis.||
marg.| marg.| Vel os. CASSIODORUS id est mentis introitus aperitur cum discere volumus attrahit cum Dei sermo desiderio completur. Aperuit os infirmus traxit Spiritum validus id est virtutem faciendi quam per se habere non potuit. Et quomodo aperuit et attraxit subbit :  quia mandata tua etc.||
Numérotation du verset  118 (17-ף),133 V
Gressus meos 
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Motus animi dirige secundum tua iussa ne vitiis seducantur||
marg.| marg.| GRESSUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est fac me rectum secundum promissum tuum et quanto plus regnabit caritas tanto minus dominabitur iniustitia ;unde subdit :  et non dominetur mei.||
{t. 2 : Erfurt, f. 309vb ; facsim., p. 618b} [Rusch, f. 309vb ] dirige secundum eloquium tuum \ et non dominetur mei omnis iniustitia. 
interl.| interl.| sciebat enim gradientem temptantum esse ideo non ait excludatur sed non dominetur||
interl.| interl.| quia non potest penitus excludi. Est enim peccatum in corpore sed non regnet||
marg.| marg.| OMNIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia non valet in aliis servasse legem si in uno offendit. Qui enim in uno offendit factus est omnium reus ut ait Iacobus.||
Numérotation du verset  118 (17-ף),134 VI
Redime me
interl.| interl.| earum est gravior temptatio contra quas silendum st||
a calumniis hominum \ ut custodiam mandata tua. 
interl.| interl.| qui opprimitur calumnia non facile servat mandata||
marg.| marg.| calumnie. CASSIODORUS. sunt controversie contra veritatem quas precatur averti ut mandata indagaret.||
marg.| marg.| A CALUMNIIS. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. De illis est temptatio que gravior est. Non enim omnis temptatio calumnia est sed tantum gravior. Siquidem temptatio potest esse sine calumnia. Calumnia autem habet in se temptationem. Est autem temptatio humana que levior est quam ferre possumus et hec calumnia non est. Temptatio autem gravior que est calumnia est que non falsa exponit verum etiam que pie gesta sunt decolorat ut in Ioseph impudica domina fecit et in Susanna duo presbyteri.||
interl.| interl.| et||

ut Ps-G (W ΨB D) D30 ΩS ω1 Rusch cum Ps-R] et Ps-G
Numérotation du verset  118 (17-ף),135 VII
Faciem tuam
interl.| interl.| spiritalem legis intelligentiam mihi da||
interl.| interl.| Filium tuum mitte||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tuam manifesta presentiam opitulando||
illumina super servum tuum \
interl.| interl.| ut servus sicut terra sole coruscet||
interl.| interl.| ut eius refulgenti gratia profundatur||
et doce me iustificationes tuas. 
interl.| interl.| ut faciam quia omnis qui audit a Patre et didicit venit ad Christum qui ergo non venit id est non facit non didicit||
marg.| marg.| FACIEM  TUAM. CASSIODORUS. Precatur videre  faciem non velatam ut Iudei sed pure veritatem. Vel adventum Christi precatur cuius facie tenebre illuminate sunt.||
Numérotation du verset  118 (17-ף),136 VIII
Exitus
interl.| interl.| ita fac quia exitus ||
marg.| marg.| EXITUS. CASSIODORUS. Id est effusiones lacrimarum hyperbole id est copiosas lacrimas quasi fluenta fontium pro recordatione peccatorum.||
aquarum deduxerunt 
interl.| interl.| vel descenderunt||
oculi mei \
interl.| interl.| quibus et mors intravit||
quia non custodierunt legem tuam. 
interl.| interl.| quibus custoditis fuisset letitia||
interl.| interl.| ipsi oculi vel ipsi calumniantes Iudei||
marg.| marg.| REDIME. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est dato Spiritu fac ne calumnie hominum id est false impositiones terroribus vincant quibus ubique agitantur christiani quia si hoc data mihi patientia egeris inter ipsas calumnias custodiam mandata tua. Recolens autem primam prevaricationis sue ait :  exitus aquarum quia non custodierunt ipsi oculi unde in aliis libris quia non custodivi legem tuam descenderunt humilitate in vel per exitua aquarum. Et subintelligitur in vel per ut cum dicitur descendit piscinam vel montes sine in vel per. Et bene decendunt humilitate penitendi qui per superbiam erant erecti dum suam volebant constituere iustitiam unde prevaricando confusi decendunt flendo ut iustitiam Dei mereantur. Vel transierunt exitus aquarum exaggerate id est plus fleverunt quam aque manant de suis exitibus sic flendo impetratur gratia delens iniquitatem et adiuvans voluntatem.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (17-ף)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (17-ף))