initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (18-צ)

Numérotation du verset  118 (18-צ),137 
Sade.
marg.|  SADE. CASSIODORUS. Victa carne clavisque confixa peccatis per lacrimas dilutis. In duodevicesima littera iudicia Dei laudat et eloquia ignita veneratur petens intellectum unde vivat.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Post lacrimas consolatio nam et qui in dolore sunt consolatione indigent que fit per misericordiam Dei et qui penas criminum luerunt sperant venia et qui lacrimiss laverunt requiem merentur. Sade consolatio interpretatur que triplex est. Prima ergo consolatio est quia non obliviscitur misereri Deus de qua in Ieremia. Ite proficiscimini filii ego enim deserta sum. Equo animo estote filii clamante ad Dominum et extrahet vos de manu inimicorum. Secunda per punitionem ubi et si fides id est conscientia delicti desit pena satisfacit et relevat de qua in Isaia : « Consolamini populum meum sacerdotes loquimini ad cor Hierusalem solutum est peccatum eius quoniam recepit de manu Domini duplicia ». Tertia cum lacrimis crimen abluitur que in hoc loco et in multis aliis reperitur.
marg.|  CASSIODORUS. Supra tristis de errore hic se consolatur per iustitiam Dei.

1 S.] + iustitia D30
Numérotation du verset  118 (18-צ),I 
Iustus es Domine \
interl.|  qui punis
interl.|  in omnibus
interl.|  ideo sic ploro peccata quia iustus es
marg.|  IUSTUS  ES. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Qui sua delicta non respicit iniuste putat se gravari sed bonus se accusat et digna sibi inferri a iusto dicit in quo et sperat sicut enim iustus punit sic et sustinentem remunerat quidquid fit recto iudicio fit et hec est consolatio iustorum.
et rectum iudicium tuum. 
interl.|  Hac confessione Daniel feras pueri flammas vicerunt et Ionas de ventre ceti liberari meruit
marg.|  RECTUM  IUDICIUM  TUUM. Qui iubes affligere se peccatorum aliter sibi veniam arrogaret.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. RECTUM  IUDICIUM. Iustitia veritas sunt timenda peccanti quia sic iuste damnatur quicumque damnatur nec potest inde conqueri. Iustitiam dicit testimonia Dei quia iustum se probat mandando iustitiam. Est etiam hec iustitia veritas ut Deus talibus testimoniis innotescat. Vel mandasti id est precepisti testimonia id est precepta que sub testificatione prolata sunt hec continent iustitiam et veritatem quia et omnia eque decernunt et promissa retribuunt.
marg.|  CASSIODORUS. Ad utrumque nimis. Nimis inculcare nobis iustitiam districtio est veritatem cautela.
Numérotation du verset  118 (18-צ),138 II
iustitiam testimonia tua \ et veritatem tuam nimis. 
interl.|  vel valde
marg.|  NIMIS  MANDASTI. CASSIODORUS. Id est per multos et iustos et multo tempore propter infirmos.
interl.|  et ideo
Numérotation du verset  118 (18-צ),139 III
Tabescere me
interl.|  idem quod alibi dicitur de Christo : zelus domus tue comedit me hoc zelo corpore tabescit ille
fecit zelus 
interl.|  caritas
meus \
interl.|  vel tuus quia Deo zelat non sibi
marg.|  ZELUS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Amoris non livoris zelus bonus pro domo Dei quam non patiebatur a perfidis lacerari ut Phinees. Melius est ut paucorum damnatione plurimi liberentur quam eorum absolutione plurimi perderentur.
interl.|  cur ?
quia obliti sunt verba tua inimici mei. 
interl.|  et si secundum seculum amici
interl.|  quos Deo zelat
Numérotation du verset  118 (18-צ),140 IV
Ignitum eloquium tuum 
interl.|  quasi ideo zelus mihi quia
interl.|  Spiritu Sancto
marg.|  IGNITUM. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. [d] Purgat corda ut fornax aurum. [e] Accendit ad amorem Dei et contra impios illuminat etiam audientes hunc ignem venit Dominus mittere in terram. [a] Hoc igne calefactus Ieremias dicit : « Erat ignis flammigerans in ossibus meis ». [c] Hoc igne urebatur rubus et non exurebatur. Urit sermo divinus ut corrigat non exurit ut perdat. [b] Hoc igne vaporati Cleophas et alius discipulus dixerunt : « Nonne cor nostrum ardens erat » etc.

Ier. 20, 9 (Vetus latina : Sabatier, t. 2, p. 680, nota), ut ref. Ambrosius infra laud.. Weber : « Et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens ».
Cf. Ex. 3, 2.
Cf. Ambrosius Mediolanensis, Expositio Ps. 118, litt. 18, cap. 19, CPL 141, CSEL 62, ed. M. Petschenig, 1913, p. 406 : « [a] Hoc igne calefactus Hieremias dicit : et erat ignis flammigerans in ossibus meis. [b] Hoc sermonum igne caelestium uaporati Cleopas et ille alius, qui simul cum Domino ab Hierusalem usque in castellum confecerant iter, dicebant : nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas? » [c] id., cap. 20, p. 407 : « Hoc igne urebatur rubus et non exurebatur; urit enim sermo diuinus, ut corrigat conscientiam peccatoris, non exurit, ut perdat  ». Cf. Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 118), CCSL 98, lin. 2570 sqq. : « [d] Ignitum est eloquium Domini, quia purgat corda mortalium mundana faece sordentia; et ut fornacis ardor exaestuans metalla decoquit, eorum que uitia necessaria purificatione consumit, ita eloquium domini, peccatorum maculis detersis, humilium sensus emundat. [b] Isto quippe igne cor Cleophe ardebat, quando dicebat : ‘nonne cor nostrum ardens in nobis erat, cum aperiret nobis Scripturas? [a] hoc etiam igne succensus ieremias enuntiat : et erat ignis flammigerans in ossibus meis. Isto etiam igne et reliqui succensi sunt, qui triumphali caritate floruerunt. [e] Quapropter ignis iste sermo Christi est, sicut ipse in euangelio dicit : ignem ueni mittere in terram, et quem uolo ut ardeat ».
vehementer \
interl.|  ut etiam corpus urat
et 
interl.|  ideo
servus tuus
interl.|  quicumque
marg.|  ET  SERVUS  TUUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Merito zelat oblitos verba Dei quia ad hoc flagrabat eos adducere quod ardentissime desiderabat.
dilexit illud. 
Numérotation du verset  118 (18-צ),141 V
Adolescentulus sum ego
interl.|  et cum hoc sit et si iunior et despectus non tamen oblitus sum iustificationes tuas ut illi maiores
marg.|  ADOLESCENTULUS. CASSIODORUS. Hoc autem ad litteram multis sanctorum potest convenire et spiritaliter populo gratie. Multi enim sanctorum ut Ioseph inter fratres et David inter suos sic et novus populus gratie qui etate sequitur sed fide precedit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iste est contemptus et ideo maior quia contemptibilia elegit Deus et reprobat illos qui suam iustitiam volunt constituere.
et contemptus \
interl.|  inimici mei
iustificationes tuas 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iustificat Deum qui se accusat quod fit per humilitatem.
interl.|  mirabilior est in iuvene humilitas
non sum oblitus. 
interl.|  quia
Numérotation du verset  118 (18-צ),142 VI
Iustitia tua iustitia in eternum \ et lex tua veritas. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iustitia solius Dei eterna lex que eius vera per omnia vel veritas est et spiritalis et si non videtur vel veritas est non umbra non figura sed res
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Isti sunt duo populi qui in utero Rebecce luctabantur de quibus dicitur : maior serviat minori. Iste maior non est oblitus iustificationes Dei cum inimici maiores sunt obliti quod merito quia nescientes iustitiam Dei suam querebant iste non est oblitus quia non suam sed Dei de qua dicit : iustitia tua iustitia in eternum lex veritas quia per eam cognitio peccati et perhibet testimonium iustitie Dei propter hanc patitur iunior a maiore unde subdit :   tribulatio et angustia etc. In tribulatione poscit iste intellectum ut sciat quia nihil est quod persequentes tollunt quia et si vitam finiunt vivet in eternum qui iustitiam que manet in eternum proponit temporalibus que iustitia in tribulatione est martyria id est testimonia. Id est iustitia tua eterna causa est quare in tribulatione servem testimonia id est martyria.
marg.|  IUSTITIA  TUA. CASSIODORUS. Hominum iustitia temporalis est sed Dei eterna quia quisquis eam sequitur in eternum gaudebit quod non est de iustitia Iudeorum et qui legem Dei sequitur veritate impletur que et Christus.

iustitia D14 D30 Hi ω1] + tua Ps-G
Numérotation du verset  118 (18-צ),143 VII
Tribulatio 
interl.|  pro qua
et angustia 
interl.|  que sunt numera iustis ad onera peccatorum deponenda
invenerunt me \
interl.|  CASSIODORUS. expectantem et paratum
interl.|  tamen quantumcumque seviant
interl.|  hoc est remedium contra tribulationes ut non deficiam

est Ps-G (I ΦR²ΩJ ΨB V D) D30 Ω ω1 Ed1455 Rusch Ed1530 ... Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset  118 (18-צ),144 VIII
Equitas testimonia tua in eternum \
interl.|  et mihi est iustitia manens in eternum testimonia in tribulatione et ideo in ea da intellectum
intellectum da mihi
interl.|  et eo scilicet intellectum superat seniores
et vivam. 
interl.|  vere
marg.|  EQUITAS  TESTIMONIA. Vel ita secundum seriem littera legatur. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quasi diceret tribulatio et angustia invenerunt me et mihi posito in tribulatione.   testimonia tua equitas vel iustitia vel iusta in eternum id est sunt mihi causa eterne iustitie talis spes est contra tribulationes que temporales sunt. Et in his da intellectum qui supra iunior maturior senibus inter adversa petit intellectum ut sciat hec transitoria et inde mercari vitam, sciat quam lubrica sit hec vita et sit pius erranti, sciat communia bona seculi sciat miserias ut portum querat perfecta virtus est intellectus si quis quod sensu capit factis exequitur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (18-צ)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/05/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (18-צ))