initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (21-ש)

Numérotation du verset  118 (21-ש),161 
Syn.
interl.|  Super vulnus quasi emplastrum dicit enim quod tribulatio curat vulnera et dat salutem
marg.|  SYN. CASSIODORUS. In vicesima prima littera gratas sibi dicit persecutores quibus tamquam emplastris vulnera peccatorum curantur unde da nobis auxilium de tribulatione. Et alibi Dominus ait : ego occidam et vivere faciam percutiam et sana.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Syn . Super vulnus quasi emplastrum. Dicit enim quod tribulatio curat vulnera peccatorum et dat salutem.
marg.|  CASSIODORUS. Vulnus ergo est peccatum super vulnus tribulatio.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Vel vulnus intelligitur ipsa tribulatio. Super vulnus consolatio eloquiorum Dei medicamen celestium preceptorum. Istud est spiritale malagma quo omne nequitie virus aboletur quo non aduruntur sed magis foventur atque liberentur collisi.
interl.|  vivifica quia

1 Syn] Sen Rusch D30, + iustitia D30
Numérotation du verset  118 (21-ש), I 
Principes
interl.|  homines regis terrenis presidentes
interl.|  huius mundi non quilibet multi
interl.|  rectores tenebrarum
persecuti sunt me 
interl.|  hoc est vulnus
gratis \
interl.|  quia nihil suum in me habent
interl.|  vel non ingratis quod idem
interl.|  sine causa
marg.|  GRATIS. Christiana religio non leserat reges terre quia et si liberi et si habentes regna celorum tamen redduntur Cesari que sunt Cesaris. Quorum etiam rex Christus tributum de ore piscis persolvit. Et licet persequantur tamen cor meum formidavit a verbis tuis quia plus timui verba tua quam eorum minas.
et a verbis tuis
interl.|  nolite timere eos qui corpus occidunt etc.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. timor tuus timorem eorum excludit
formidavit cor meum. 
interl.|  unde
Numérotation du verset  118 (21-ש),162 II
Letabor ego
interl.|  hoc super vulnus
interl.|  et si vici unde spolia multa quando patientiam mirari martyrum et persecutores crediderunt
super eloquia tua \
interl.|  victor quod non ille qui non patitur
sicut qui invenit spolia multa. 
interl.|  similitudo a victoribus qui victis spolia detrahunt
marg.|  VEL  SPOLIA  MULTA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicit Scripturas sapientiam iustitiam resurrectionem et omnia in Christo que iste a Iudeis abstulit et quasi sine labore invenit que ante non habuit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Spolia. Sunt eterna que diabolus conatur auferre et conversio persecutorum.
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (21-ש),163 III
Iniquitatem 
interl.|  non hominem
odio habui et abominatus sum \
interl.|  CASSIODORUS. amor bonorum odio malorum probatur
marg.|  INIQUITATEM  ODIO  HABUI. CASSIODORUS. Letabor et dilexi legem iniquitatem vero odio habui et abominatus sum longe a me faciens legem que habet significantiam novi testamenti ne quis negligendam putaret.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ne autem ex formidine quam dixit putes odisse verba addit : iniquitatem odio habui et legem dilexi timore casto non perit amor. Illa ergo formido no facit odium verborum Dei sed integram caritatem ut ametur Deus cuius verba timentur. Si enim patres a piis filiis timentur et amantur et pudica coniunx virum et timet ne a illo deseratur et amat ut fruatur multomagis Pater qui est in celis qui a nullis diligitur nisi a quibus lex eius diligitur.
legem autem tuam dilexi. 
interl.|  et si aliquando corripit tamen dilexi unde subdit septies etc.
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (21-ש),164 IV
Septies in die 
interl.|  id est semper
marg.|  SEPTIES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septem dierum tempore vel septiformi spiritu plenus vel septem vicibus ut mos est religiosis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septem universitatem indicat quia septem diebus omnia tempora aguntur unde : septies cadit iustus et resurgit. Cadit non peccat prevaricatus quia tunc non iustus sed cadit omnibus modis tribulationum humiliatus resurgit id est non perit sed proficit. Contra hoc subditur : de malis impii infirmabuntur in malis id est in tribulationibus.
laudem dixi tibi \
interl.|  in hac vita
iustitie tue. 
interl.|  quibus corrigis et iustificas filios quod recipis
interl.|  quia iam
Numérotation du verset  118 (21-ש),165 V
Pax multa 
interl.|  in mente
diligentibus legem tuam \
interl.|  caritas pellit omnes perturbationes et tribulationes
interl.|  Augutinus : et si non omnimoda vel in futuro ubi vere multa
et non est illis 
interl.|  non offendunt in petram scandali ut Iudei et heritici
scandalum. 
interl.|  et si inquietudo
marg.|  NON  EST  ILLIS  SCANDALUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Illi qui diligunt non scandalizantur quia non sunt pusilli de quibus Dominus dicit : quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis pusillorum est scandalizari.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non est scandalum ipsa lex quia qui diligit legem si quid in ea non intelligit honorat et quod absurde sonare videtur iudicat magnum et se nescire ideo lex non est ei scandalum vel nullum undecumque est ei scandalum quia fides eius ex ea pendet non ex moribus hominum ne aliquibus cadentibus qui magni habebantur ipse scandalo pereat legem vero securus diligit et est ei pax et nullum scandalum in qua lege si multi peccant ipsa non peccat nec peccare novit.
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (21-ש),166 VI
Expectabam
interl.|  Ecclesia est qui loquitur quasi dilexi legem tuam
marg.|  EXPECTABAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Antiqui iusti primum adventum nos secundum pro quo et illi et nos mandata diligimus nec profuisset antiquis dixisse mandata nisi Christus qui est salutare Dei eos liberasset.
salutare tuum 
interl.|  o
Domine \
interl.|  ideo
et mandata tua dilexi.
interl.|  per que habeo salutare
Numérotation du verset  118 (21-ש),167 VII
Custodivit 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. custodit testimonia qui non negat quod est martyrum sed quia nihil valet pati sine caritate addit et dilexit
marg.|  CUSTODIVIT. CASSIODORUS. Hoc ad tolerantiam ne amitteret quod habet religio dilexit hoc ad caritatem tormentis fortiorem.
anima mea testimonia tua \ et dilexi 
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quod plus est quam custodire
ea vehementer. 
Numérotation du verset  118 (21-ש),168 VIII
Servavi mandata tua et testimonia tua \
interl.|  quia dilexi mandata et testimonia ideo
interl.|  per hoc potui quia
marg.|  SERVAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dixerat supra mandata dilexi et post testimonia custodivi et dilexi nunc utraque similis ponit ut utraque simul custodita scires.  SERVAVI  MANDATA  ET  TESTIMONIA. Qui enim diligit ipsa veraciter et libenter servat. Sed quia inde inimici sunt mali contra quos fortiter custodienda sunt testimonia quod iste fecit. Utraque servans Deo tribuit dicens quia omnes vie. Quasi per hoc potui #custodire quia omnes vie mee sunt in conspectu tuo id est quia Deus dignatus est intendere qui illuminat et errores fugat quod si faciem avertisset fierem conturbatus nec ea custodirem.
marg.|  MANDATA. In iubendo.  TESTIMONIA. in prohibendo accipe vel mandata precepta Testimonia martyria.
quia omnes vie mee in conspectu tuo. 
interl.|  non aliter nulla via bona est nisi quam illuminat Deus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (21-ש)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (21-ש))