initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (22-ת)

Numérotation du verset  118 (22-ת),169 
Thau.
marg.|  THAU. CASSIODORUS. In postrema littera Christo desiderat proximare ut veniat et ovem perditam revocet studiosius se purgans quanto fruitur vicinitate virtutis.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Thau . Erravit vel consummavit quia hic dicit se habere consummationem id est vitam eternam. Vel iam olim se errasse dicit non modo nunc autem reportandum ad patriam a pio pastore. Ideo interpretatur congrue erravit et non errat. Non enim vitiis sed profectus renuntiasse errori. Est et hic consummatio id est discipline perfectio ut altera docet interpretatio quia plus est a vitio se revocasse quam prope vitia ipsa nescisse. Imbutos enim vitiis animos exuere atque emendare non solum perfecte virtutis sed celestis est gratie.

a Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 59 : « Thau : consummatio ».

1 T.] Thau fortitudo D30
Numérotation du verset  118 (22-ת),I 
Appropinquet 
interl.|  quia sic et sic egi
interl.|  tibi o Domine
interl.|  peccator longe est
interl.|  CASSIODORUS. Hec confidentia non est nisi consummati viri
deprecatio mea 
interl.|  et si non ego quod perfectorum est
quod] coniec. , obsc. Rusch
in conspectu tuo Domine \
interl.|  facta
iuxta 
interl.|  que est illa deprecatio
interl.|  ista
eloquium tuum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. promissum quia dixit intellectum tibi dabo
marg.|  IUXTA  ELOQUIUM. Dei. CASSIODORUS. petit ut sapiat ne per humanam prudentiam vanescat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iuxta eloquium. Vel eloquium dicit legem Dei. Et est da mihi intellectum quo sapiam iuxta eloquium tuum.
da mihi intellectum. 
Numérotation du verset  118 (22-ת),170 II
Intret 
interl.|  etiam
postulatio mea in conspectu tuo \
interl.|  facta
marg.|  INTRET  POSTULATIO. CASSIODORUS. Gradatim appropiet intret ecce virtus orationis.
marg.|  POSTULATIO. CASSIODORUS. Deprecatio de adhibendis bonis. Postulatio de removendis malis.
interl.|  promissum
eripe me. 
interl.|  grave est tamdiu hic luctari
marg.|  SECUNDUM  ELOQUIUM. Vel eloquium dicit legem Dei. Et est.   Eripe me a labe carnis secundum eloquium tuum id est per eloquia tue legis.
marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Secundum eloquium. Supra petit intellectum secundum eloquium ut superna videat hic per idem ut a concupiscentie labe purgetur. Utrumque enim facit eloquium Dei da intellectum et   eripe me accipiendo quippe intellectum eripitur quia per se ipsum non intelligendo decipitur.
Numérotation du verset  118 (22-ת),171 III
Eructabunt labia mea 
interl.|  da mihi intellectum
interl.|  quia tunc
interl.|  quasi de pleno
interl.|  quia plenus pane celi
hymnum \
interl.|  laudem Dei
cum docueris me
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. aliter non eructabunt quia unus est magister scilicet Deus
iustificationes tuas. 
marg.|  ERUCTABUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Intus deliciis Dei saginatus hymnum ructat quando lingua non humano sensui sed divino famulatur   cum docueris . Docet Deus quando qui audit et discit venit ad eum ut non solum memoria teneat sed et faciat iustificationes et sic non in se sed in Domino glorians hymnum ructat. Qui autem didicit et doctorem laudavit iam vult dicere unde subdit.
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (22-ת),172 IV
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum \
interl.|  CASSIODORUS. non otiosum verbum unde reddenda est ratio sed eloquium unde salus quod decet pronuntiari quia equitate fulget
marg.|  PRONUNTIABIT  LINGUA  MEA. Ut sim minister verbi. Sciens autem que pericula sequantur docentem a contradicentibus addit.   fiat manus tua . Ut salves de manu aliena ne timeam sed ut pronuntiem quia mandata elegi et timorem amore compressi. Vel   manus id est Filius quia manus Patris est Christus unde Isaias : et brachium Domini cui revelatum est. Et alibi   dextera Domini fecit virtutem .   Fiat ex semine David ut qui est creator sit salvator quia   concupivi salutare id est Christum quem antiqui cupierunt nasciturum Ecclesia cupit a dextera Patris venturum.   et lex tua meditatio mea quia perhibet testimonium Christo et licet occidatur caro que te predicat vivet tamen anima et laudabit te.   Et iudicia que incipiunt a domo Dei iuvabunt sanguine enim crevit Ecclesia.
quia omnia mandata tua equitas. 
Numérotation du verset  118 (22-ת),173 V
Fiat manus tua 
interl.|  adiumentum vel Filius
ut salvet me \ quoniam mandata tua 
interl.|  hac fiducia peto
elegi. 
interl.|  de omnibus aliis
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (22-ת),174 VI
Concupivi 
interl.|  videre
salutare tuum 
interl.|  alii alia ego autem non nisi salutem tuam
marg.|  SALUTARE. CASSIODORUS. Chritum aperte dicit quod prius in enigmate quem qui cupit ex Scripturis habet et hoc est et lex tua meditatio mea est.
interl.|  o
Domine \ et lex tua meditatio mea est
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui cupit salutem Dei meditatur in lege nec inde avertitur aliqua cura seculi
interl.|  in futuro
interl.|  quasi fiat manus et sic

est Ps-G (F² I M W ΦP U ΨB V D) D30 Ω ω1 edd. Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset  118 (22-ת),175 VII
Vivet anima mea et laudabit te \
interl.|  plene tunc
marg.|  VIVET  ANIMA  MEA  ET  LAUDABIT  TE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad ipsum loquitur quem desiderat promittens animam in eternum vivere que credit et tunc plene laudabit te novo cantico et iudicia tua adiuvabunt me quibus iudicabit in futuro quando dicet venite benedicti.
et iudicia tua
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia qui credit non damnabitur etiam si quam habet offensam proderit enim illi fides et suffragabitur ad veniam
adiuvabunt me. 
interl.|  perfecte
interl.|  a via ad vitia
interl.|  sed
Numérotation du verset  118 (22-ת),176 VIII
Erravi sicut ovis que periit \
interl.|  non perit
interl.|  quia iam ex parte redempta
marg.|  ERRAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Novissime aperitur que persona per totum psalmum loquebatur.
marg.|  CASSIODORUS. Erravi . Ab Adam lege peccati.   sicut ovis  :comparatio evanglica ubi dicitur quod pastor relictis nonagintanovem ovibus in deserto ivit querere centesimam perditam que periit que lupis exponitur quam nec fuga nec vis sua liberet.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quasi ut cepisti perfice non sum oblitus ex hac parte erat ovis inventa sed adhuc queritur et per sanguinem pastoris fusum in omnibus gentibus invenitur.
quere 
interl.|  CASSIODORUS. o Christe tu require quia homo infirmus te non potest querere quod ideo debes quia mandata tua etc. quasi quere me quia quero te

quere Ps-G D30 ω1] require Rusch cum Ps-R : cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7639 : responsorium parvum “Septies in die”)
{t. 2 : Erfurt, f. 311vb ; facsim., p. 622b} [Rusch, f. 311vb ] servum tuum Domine quia mandata tua non sum oblitus. 
interl.|  etsi erravi
marg.|  Congrue vero post predictorum meritorum gradus veteris recolit colluvionis ut de sua perfectione non superbiat sed humilis Deo tribuat totum quia non ex operibus iustitie que facimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos facit ut cum omnia bene fecerimus dicamus servi inutiles sumus que debuimus facere fecimus hac humilitatis professione liberari meremur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Unde in Ezechiele illi soli liberantur in quorum frontibus thau scriptum reperitur quia aliter humana condicio lassa non recreatur nisi abdicatis veteris vite erroribus frons innovata virtute humilitatis insigniatur. Inde est quod parvulo post omnia dicenti. Benedicamus Domino . Seniores alia voce idem respondent Deo gratias ut quanto perfectiores tanto humilores ad Deum omnia referant se velut parvulos estimantes et puerili simplicitate Deo post omnia gratias agentes ideo post omnia ponitur thau.

Ez. 9, 4.
Id est thav ( ת ) ; cf. Glossa (Ps. 118, 168) ; Hieronymus, In Isaiam, Lib. 16, cap. 59, par. 19 : “Et in Hiezechiele uirorum gementium frontes thau, litterae hebraicae, quae apud eos ultima est, impressione signantur”.

Domine Ps-GB D*) ΩD ΩS ω1 Rusch ] om. Ps-G D30




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (22-ת)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (22-ת))