initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (3-ג)

Numérotation du verset  118 (3-ג),17 
Gimel
marg.| marg.| GIMEL. CASSIODORUS. Retributio quia hic dicitur impletio et cognitio legis correcto retribui.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. In tertia littera humanam indigentiam et gratiam Dei ostendit.||

1 Gimel D14 D30 ΩS Rusch] om. Ps-G (R* K ΨB) Hi ΩM Δ Ed1455 , + plenitudo vel tribulatio. Vox confessoris D30
Numérotation du verset  118 (3-ג),I 
Retribue servo tuo \
interl.| interl.| quia sum correctus. Qui nihil meritis sed gratie totum deputat||
vivifica me  
interl.| interl.| in presenti et in futuro||
interl.| interl.| per fidem per quam custodiam||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dixerat : « In quo corrigit adolescentior viam suam ? In custodiendo sermones tuos ». Nunc, ut idem faciat, petit auxilium : retribue non meritis meis redde sed iterum da ; vel pro malis hoc scilicet da.  Vivifica non est penitus mortuus sed iam habet initium bone concupiscentie qui hoc potest orare :  vivifica prius mortuum et impotentem scire vel operari. Vivus custodit et custodiendo vivit.||
marg.| marg.| RETRIBUE. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Iam processu virtutis precatur sibi retibui quod non debet arrogans vel alienum videri. Reprehenditur enim Petrus qui in fluctibus ut homo dubitavit non ut apostolus presumpsit. Et iubemur in evangelio fidem habere non hesitare de his que supra hominem. Innocentis ergo conscientie est ab eo cui servit petere.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Retribuuntur mala pro malis vel bona pro bonis vel bona pro malis aut « mala pro bonis ». Due priores pertinent ad iustitiam. Tertia ad misericordiam. Quartam nescit Deus.||

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.

vivifica me] vivam Ps-G (I ΨB) cum hebr. LXX Ps-R Ps-H < divisio. > tuo \ ... me D30² Δ] tuo... me \ D14 D30* Hi
et custodiam sermones tuos. 

et Ps-G D14 D30 Hi ω1] ut Ps-G (Q) Ω2
Numérotation du verset  118 (3-ג),18 II
Revela 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia non possunt custodiri per obedientiam nisi prius videantur per intelligentiam addit ergo revela||
marg.| marg.| REVELA. CASSIODORUS. Vide humanam infirmitatem et misericordiam Dei homo velo ingnorantie tegitur Deus tollit ut videas miracula que de lege. Lex est ubi umbra ut de agno paschali et huiusmodi. Rogat ergo ut in his tecta videat. Vel per legem evangelium accipe in quo mirabilia ut hoc : « nisi quis renuntiave<rit> » etc.||

Cf. Lc 14, 33.
oculos meos \
interl.| interl.| interiores quorum velamen in Christo evacuatur||
et considerabo mirabilia de lege tua.  
interl.| interl.| ut hoc nisi quis omnibus renuntiaverit non potest meus esse discipulus||
marg.| marg.| MIRABILIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nihil est mirabilius in mandatis quam diligere inimicos hoc est date bona pro malis.||

tua ω1] om. Ω2 < divisio. > meos \ et considerabo D30 ω1] meos et considerabo \ Ω2
Numérotation du verset  118 (3-ג),19 III
Incola 
interl.| interl.| retribue revela quia||
interl.| interl.| vel inquilinus||
ego sum in terra \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non civis Babylonie cor habens in celo ei nutu scire potes cui famularis||
non 
interl.| interl.| ideo||
abscondas a me 
interl.| interl.| non subtrahas||
mandata tua. 
Numérotation du verset  118 (3-ג),20 IV
Concupivit anima mea desiderare 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc olim quando incola terre hec desiderabat||
iustificationes tuas \  
interl.| interl.| opera iustitie||

< divisio. > mea... tuas \ D30 ω1 Ω2] mea... tuas D14, mea \ ... tuas Hi
interl.| interl.| non ad tempus ut mali||
interl.| interl.| etiam in adversis||
marg.| marg.| INCOLA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc iustorum est quibus promissa est eterna patria unde peregrinus non sicut omnes homines sed sicut patres id est iusti et ideo non abscondas absconduntur his qui terrena sapiunt et si ea audiunt et norunt. Mandata per que ab incolatu liberabitur in quibus dilectio precipitur vel sola vel maxime sed quia nihil diligendum diligitur si ipsa dilectio non diligitur ipsius dilectionis dilectionem volens habere proclamat.  CONCUPIVIT desiderare nondum ea desiderabat sed fastidio languebat ita amanda est dilectio qua diligenda diliguntur sicut odienda est dilectio qua non diligenda diliguntur concupiscentia est desiderium sed non omnis quia concupiscentia est et eorum que habentur et que non habentur desiderium absentium tantum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Videmus ratione quam utiles sunt iustificationes sed infirmitate prepediti aliquando non desideramus prevolat intellectus sequitur nullus vel tardus affectus scimus bonum nec delectat agere et cupimus ut delectet.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ecce gradus quibus ad iustificationes pervenitur. Prius enim est ut videatur quam utiles sint et honeste deinde ut earum desiderium concupiscatur postremo ut proficiente lumine atque sanitate delectet earum operatio quarum sola ratio delectabat.||
Numérotation du verset  118 (3-ג),21 V
Increpasti 
interl.| interl.| ideo quia||
superbos \
interl.| interl.| primos homines||
interl.| interl.| quos delectavit eritis sicut dii et per hanc superbiam declinaverunt||
maledicti 
interl.| interl.| et||
qui declinant 
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. quasi a directis ad prava||
a mandatis tuis. 
marg.| marg.| INCREPASTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dicens ubi #es non ignorabat sed superbum increpebat quod ad tantam miseriam venisset et tota erumna mortalium hereditaria est increpatio superborum.  QUI  DECLINANT. Aliud est declinare per superbiam. Aliud non implere per infirmitatem vel ignorantiam.||
marg.| marg.| QUI  DECLINANT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non illi soli sed omnes eorum exemplo terrentur ne superbiam declinent sed in omni tempore iustitiam diligant ut hic recipiant quod illi in paradiso perdiderunt sed quia superbi nec in tanta increpatione humiliantur orat pro eis. Aufer a me.||

< divisio. > superbos \ maledicti D30 Hi Ω2] superbos maledicti \ D14
Numérotation du verset  118 (3-ג),22 VI
Aufer 
interl.| interl.| sed quia superbi in tanta increpatione humiliantur orat pro eis chorus martyrum||
interl.| interl.| et quia maledicti qui declinant||
marg.| marg.| AUFER. AMBROSIUS. AUGUSTINUS. Hec martyres qui superbis sunt opprobrio et derisui contemnentibus crucem et totam christianam humilitatem qua sola superbia sanatur que rogant non quasi mala sibi auferri sed quia noxium est illis qui inferunt ut iam et illi conversi martyria ament quod factum est et iam non est illud opprobrio sed honor quia qui talia precabantur illa patiebantur.||
a me opprobrium et contemptum \
interl.| interl.| quo contemnor||
quia 
interl.| interl.| de hac re||
testimonia tua 
interl.| interl.| grece : martyria||
interl.| interl.| pro his patitur iste||
exquisivi. 
marg.| marg.| EXQUISIVI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non est dignus opprobrio qui testimonia exquisivit illud autem multi inferre volunt  : etenim sederunt principes.||
Numérotation du verset  118 (3-ג),23 VII
Etenim 
interl.| interl.| aufer||
sederunt 
interl.| interl.| machinantes||
interl.| interl.| ex mora||
marg.| marg.| ETENIM  SEDERUNT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. More iudiciario loquebantur eidem accusatores quod gravius.||
principes+ et 10  adversum me loquebantur \
interl.| interl.| aperte||
interl.| interl.| sic et demones occulte nocere cogitant||
interl.| interl.| ego||

et Ps-G D30 Hi²] om. Ps-G (ΨB) Hi* ΩS* 10  < divisio. > principes+ D14² D30² ω1] principes D14 D30 Ω2
servus autem tuus 
interl.| interl.| CASSIODORUS. inter pericula non erat mihi cruciatus sed provectus||
exercebatur in iustificationibus tuis. 
interl.| interl.| non pro crimine||
interl.| interl.| qui in his cogitat vincit quia ab his trahere laborat per bella inimicus||
Numérotation du verset  118 (3-ג),24 VIII
Nam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sic exercebatur martyria meditatur et amat respiciens ad coronam et inimicos diligit||
et testimonia tua 
interl.| interl.| martyria||
meditatio mea est11   \ 
interl.| interl.| que meditata mitigant dolores||

11  meditatio] om. cacogr. ΩS | est Ps-G (ΦR K² ΨB V D) D30 Ω ω1 Ed1455 Ed1530... Clementina Rusch cum LXX Ps-R] om. Ps-G Cor2 (antiq. non interponunt)
et consilium meum
marg.| marg.| CONSILIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Consilium contra consilium : principum martyres perdere, martyrum : illos acquirere.| ||

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 118, 24), CCSL 40, p. 1692.28-30 : « Consilium contra consilium : consilium sedentium principum fuit inuentos martyres perdere; consilium patientium martyrum fuit inimicos perditos inuenire ».
iustificationes tue. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in quibus maximum est diligere inimicos||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (3-ג)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (3-ג))