initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (4-ד)

Numérotation du verset  118 (4-ד),25 
Deleth. 
interl.|  timor
marg.|  DELETH. CASSIODORUS. In quarta littera dicit se corporali necessitate constrictum sed sola Dei pietate salvandum.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Deleth  : timor vel nativitas scilicet eorum qui in seculo generantur et sunt caduca ex qua nativitate est timor hoc deplorat homo Dei #actus in terra de celo.
marg.|  CASSIODORUS. Hic docetur quod lex timentem relabi confortat et ad omnia ei sufficit.

1 Deleth] + pauper vel tabule sive ianua D30
Numérotation du verset  118 (4-ד),I 
Adhesit 
marg.|  ADHESIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quantumcumque aliis proficiat habet tamen mortalis carnis affectum circa hec terrena et ab hac morte quotidie reviviscit.
pavimento anima mea \
interl.|  modo consilium meum iustificationes tue. Modo est ita sed olim
interl.|  corpori unde mors vel terrenis que sunt calcanda pedibus
interl.|  caro concupiscit adversus spiritum
interl.|  terrenis ut hec curet
marg.|  PAVIMENTO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In mundo celum est camera terra pavimentum que teritur feriendo ut fiat quasi leve et nitens et solidum pavimentum. Corpus etiam humanum pavimento comparatur eo quod simili nitore levigatur.
interl.|  sed tu Domine
vivifica me 
interl.|  ut in celo sit mens mea
interl.|  promissionem ut sit filius promissionis non elationis. Quod non arroganter petit quia quod per se erat hic confitetur
interl.|  Christum qui est Verbum Patris
Numérotation du verset  118 (4-ד),26 II
Vias meas 
interl.|  nam
marg.|  VIAS  MEAS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ordo ad iustificationes Dei perveniendi primum peccata sua fateatur unde alibi. Dic tu iniquitates tuas ut iustificeris. Et iterum : Iustus in principio sermonis accusator est sui. Si enim accusaverit se iustus vocem parati accusatoris excludit. Qui solet acerbari peccata et cuiusque exaggerare supplicia obstruit os eius qui ipse de se fuerit ante confessus. Inverecundia enim excusat reum pudor suum accusat auctorem.
enuntiavi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. peccata mea confessus sum
et exaudisti me \
interl.|  dimittendo ea
doce me iustificationes tuas. 
interl.|  delesti meas doce tuas
interl.|  ut illas agam non modo sciam
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vere novit qui facit sicut non novit Dominus peccatum id est non fecit
marg.|  DOCE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc dicit volens proficere qui iam in illis exercetur.
marg.|  CASSIODORUS. vel secundum spiritalem intellectum figurativas observantias fac advertere.
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (4-ד),27 III
Viam iustificationum tuarum 
interl.|  qui meas damno
marg.|  VIAM. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Prius est discere iustificationes deinde gradus quosdam et ordinem earum quid prius quid post esse debeat peccat enim qui pre postere agit. Nam scire quid facias et ordinem nescire faciendi non est perfecte cognitionis. Ordinis namque ignorantia conturbat negotiorum naturam formamque meritorum. Notis mysteriis et eorum ordine exercebor usu ut qui in palestra ut roboretur.
instrue me \
interl.|  ut intelligam mystica
marg.|  INSTRUE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Alii insinua mihi quod ex greco expressius dicitur fac me intelligere viam iustificationum.
et exercebor in mirabilibus tuis. 
interl.|  spiritali sensu in mirabilibus que in figuris latent
marg.|  IN  MIRABILIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mirabilia Dei vocat iustificationes ipsas. Quarum quedam iustificationes sunt ita mirabiles ut inexperti credant ad eas non posse perveniri unde iste fatigatus addit dormitavit.
Numérotation du verset  118 (4-ד),28 IV
Dormitavit anima mea 
interl.|  exercebit tamen olim dormitavit et ideo doce
interl.|  parum vel nihil operans
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. refrixit a spe comprehendendi eas
marg.|  DORMITAVIT. CASSIODORUS. Sed quia petitio dilata est dormitavit ut fessus expectator dormitavit non dormivit quia dormire est obliviosi et secordis dormitari fessi expectatoris.
marg.|  Dormitatio est que dicitur acedia.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dormitavit. Oro ut iustifices contuitu primi periculi quod est necessitas carnis unde me liberasti. Et ideo dixit vivifica me secundum verbum. Oro etiam ut confirmes consideratione alterius scilicet tedii quod per te evasi.
pre tedio \
interl.|  dilationis
interl.|  sed tu
confirma me 
interl.|  ne decidam sed inde ad alia tendam
marg.|  CONFIRMA. CASSIODORUS. Ut si adhuc differtur firmius #stem meditatione legis tue.
in verbis tuis. 
interl.|  que iam teneo
Numérotation du verset  118 (4-ד),29 V
Viam iniquitatis amove a me \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quid enim impedit via iniquitatis. Et quia lex factorum subintravit ut abundaret delictum subdit de lege fidei qua implemus quod per nos non possumus
interl.|  que a patribus trita que et mihi imminet
marg.|  VIAM  INIQUITATIS. CASSIODORUS. Ut possim confirmari viam iniquitatis amove hoc in hoc seculo necessarium et lege tua mala remove bona indulge. In lege petit misericordiam quia per legem nemo iustificatur sed per fidem Christi.
et de lege tua miserere mei. 
marg.| DE  LEGE  TUA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In lege factorum est Dei iubentis iustitia in lege fidei subvenientis misericordia.

et D14 Cor2 (hebr. et antiq. neque de neque   in sed neque Ieron. neque grecus) ω1 Ps-G ] + de Ps-GB) Hi Ω Ed1455 Clementina Rusch cum Ps-R , + in Ps-G (V D) D30 cum Ps-γ
Numérotation du verset  118 (4-ד),30 VI
Viam 
interl.|  quia iam
interl.|  ubi currerem
interl.|  Christum cuius cultum elegit qui est via veritas et vita
veritatis elegi \
interl.|  ut currerem
marg.|  VIAM  VERITATIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum dixerat de lege tua miserere de beneficiis que consecutus est prescribit ut impetret cetera. Quasi diceret miserere quia viam veritatis elegi.
iudicia tua non sum oblitus. 
interl.|  et
interl.|  cum currerem

iudicia D14 D30 Hi ω1 Ps-G ] et praem. ΩS
Numérotation du verset  118 (4-ד),31 VII
Adhesi testimoniis tuis 
interl.|  qui prius pavimento
marg.|  ADHESI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Adheret autem testimoniis qui mundo renuntiat qui curam huius vite et tedium spernit qui luxurie studio ac pecunie cupiditate non curvatur.
Domine \ noli me confundere. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed fac ut quo curro pertendam quo tendo perveniam unde : sic currite ut comprehendatis
marg.|  NOLI. CASSIODORUS. Non est iste securus sed humiliter petit servari.
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (4-ד),32 VIII
Viam mandatorum tuorum 
interl.|  que est angustia
cucurri \
marg.| CUCURRI. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Ut bonus equus. Habet enim equos suos Christus de quibus propheta : « Ascendisti equos tuos et equitatus tuus salus ».
cum dilatasti cor meum. 
marg.|  DILATASTI  COR  MEUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cordis dilatatio est iustitie delectatio ut non timore sed delectatione agatur quod est donum Dei. Vel dilatatio est scientie latitudo sine qua non potest currere.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non currerem nisi dilatasses hic versus exponit quomodo dictum sit elegi non sum oblitus adhesi id est non per me sed tuo dono.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (4-ד)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (4-ד))