initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (5-ה)

Numérotation du verset  118 (5-ה),33 
He
interl.|  esse quia confortatur iam verum esse precatur
marg.|  HE. CASSIODORUS. In quinta littera precatur Christo veniente sibi qui veterem tenuit novam legem constitui que semper exquiretur cum tam ardenter desideretur.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. He est vel vivo qui est vivit qui vivit vere est loquitur ergo qui vivit in Christo dicens quomodo vivat id est vivere velit. Lex eundi sit mihi via iustificationum ut nusquam divertar ut imperator prescribit militibus viam eundi ut et Dominus filiis Israel in columna ignis et nubis. DA  MIHI  INTELLECTUM quia non satis est querere nisi intelligas quod requiris.
interl.|  noli me confundere sed

1 He] + Ipsa vel suscipiens. Vox monachorum D30
Numérotation du verset  118 (5-ה),I 
{t. 2 : Erfurt, f. 305va ; facsim., p. 610a} [Rusch, f. 305va ] Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum \
interl.|  hec lex est via iustificationum
marg.|  LEGEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non veterem ut olim non subditis sed novam ut filiis Spiritu Sancto scriptam in cordibus ut intelligant et ex amore compleant. Qui invitus facit nollet iuberi et immundus voluntate non est mundus opere veterem etiam vult scire quid habeat utilitatis quare data ut abundaret delictum unde subdit da mihi.
et exquiram eam semper. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. habitam exquiret proficiendo quamdiu vivit hic
marg.|  EXQUIRAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel semper exquiritur tenendo ut spiritus scrutatur omnia non ut quod nescit inveniat sed quia nihil relinquit quod nesciat. Ita hic semper legem exquirit qui numquam relinquit aliquid de #lege.
Numérotation du verset  118 (5-ה),34 II
Da mihi intellectum 
interl.|  ad inquirendum da quia aliter nequit scrutari
et scrutabor legem tuam \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut ad alta eius perveniam in quibus tota lex pendet et prophete
et custodiam illam in toto corde meo. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est diligam Deum ex toto corde ex tota anima tota mente et proximum sicut meipsum et quia hoc minus valeo meis viribus deduc
Numérotation du verset  118 (5-ה),35 III
Deduc me 
interl.|  quia arta via
in semita mandatorum tuorum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. parum est mihi voluntas mea nisi in eo quod ducas sed quia et ipsa voluntas a te inclina ut plus velim
quia ipsam volui. 
marg.|  QUIA  IPSAM. CASSIODORUS. Ipsa nova gratia per se placet que deducit ad celum.
Numérotation du verset  118 (5-ה),36 IV
Inclina cor meum in testimonia tua \
marg.| INCLINA  COR  MEUM. CASSIODORUS. Ostendit per diversas et subtiles minutias omne bonum a Deo tribui et per eum servari et eius gratias semper augeri.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Inclina cor . Testimoniis aliquid probatur et Deus suas iustificationes et mandata suis testimoniis persuadet et probat scilicet ut gratis colatur quod impedit radix omniu m malorum avaritia.  INCLINA inclinati melius vident quam vanitate supini.
et non in avaritiam. 
interl.|  ut gratis pro se non pro terrenis ut Iob
Numérotation du verset  118 (5-ה),37 V
Averte 
interl.|  et
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc magis est in spe quia et inviti sub vanitate nunc
oculos meos 
interl.|  quia his visa ambimus vel mysticos oculos mentis dicit
marg.|  AVERTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Precatur quod non hic sed in futuro implebitur cum liberabitur creatura a servitute corruptionis et ipsi veritati adheserit veniens in libertatem glorie filiorum Dei. Vel quia officium non officio sed fine pensatur precatur ut cum aliquid facit oculi interiores qui vident quare fit non videant vanitatem ut propter eam bonum faciat in qua vanitate precipuum locum amor laudis humane habet quam ubique Christus prohibet in evangelio et ad gloriam Dei tantum precipit bona fieri.
marg.|   Averte . Per oculos peccamus dum conspecta ambimus mors enim intrat per fenestram nostrorum sensuum quod hic notatur.
ne videant 
interl.|  vel videam
marg.|  NE  VIDEANT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non videt vana qui fixus est in illo qui est super omnia cuius mens sursum est qui vero hec cogitat sub sole vivit ubi vanitas.
vanitatem \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vana seculi Christus vero est veritas que est via in qua petit vivificari quia est et vita
interl.|  sed
in via tua vivifica me. 
interl.|  qui in me morior
interl.|  et
Numérotation du verset  118 (5-ה),38 VI
Statue servo tuo eloquium tuum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est da facere quod eloqueris statuitur enim non nisi facienti
marg.|  STATUE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Immobiliter ne elabatur ad quod valet timor ubi nec culpa nec desidia quia multi eloquia Dei negligenter suscipiunt et tamquam a fabulis declinant.
in timore tuo. 
interl.|  qui permanet in seculum seculi
interl.|  hic avertit a vanitate
marg.|  IN  TIMORE. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Timor sanctus basis est in qua verbum Dei statuitur et ipsum verbum disciplina timoris ne sit zelus Dei sed non secundum scientiam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In timore. Non est autem iste timor servilis quo tantum pena timetur sed castus quo timetur offensa aliter enim timet adultera virum aliter casta. Adultera ne veniat casta ne deserat.
Numérotation du verset  118 (5-ה),39 VII
interl.|  peccatum meum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. suum opprobrium dicit quod de aliis suspicatus quia facilius in alio putat quod in se sentit precatur ergo auferri opprobrium quod in se sentit et in aliis suspicatur
marg.|  AMPUTA  OPPROBRIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc de superiori dicitur quia cuius oculus videt vanitatem hoc et de aliis suspicatur ut propter quod bonum agit credat alterum facere quia enim occulta hominum non videntur datus est locus suspicionibus ideo cum Dominus de fine operum precepisset ne iustitiam suam facerent propter laudes hominum vel pecuniam vel etiam victum vel vestitum quia poteramus alios propter hec bona operatos suspicari subdidit nolite iudicare ut non etc. unde et hic dicto : amputa opprobrium meum quod suspicatus sum addit quia iudicia tua iocunda id est vera. Vera enim sunt suavia amatori veritatis sed iudicia hominum de occultis non suavia quia temeraria. Quia autem invidorum est libenter suspicari opprobrium alterius cum nequeunt rodere opus quod eminet ut et diabolus in Iob. Contra hoc caritas est habenda que non emulatur unde subdit concupivi mandata concupivi ex toto corde tota anima tota mente diligere te et proximum et tu non in mea sed in tua iustitia vivifica id est caritate quam cupivi imple.
marg.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Aufer peccatum quod suspicatus sum quod melius nosti quam ego ipse unde nihil mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus tibi iudici audeo fateri quia iudicia tua dulcia confitenti non severa et quia dulcia iudicia ecce concupivi.
marg.|  CASSIODORUS. Maximum vitium humanitatis est suspicio que aliter putat quam sit veritas ut de malis bona vel de bonis mala dicamus que ducit in opprobrium aliter putantes quam sit #res quam culpam a se optat amoveri amator veritatis cui placent iudicia Dei cuius verbum verum firma sententia.
quod suspicatus sum \
interl.|  et si non habeo nescio
quia iudicia tua iocunda. 
interl.|  ego suspicor tu omnia vere iudicas
Numérotation du verset  118 (5-ה),40 VIII
Ecce concupivi 
interl.|  ut dilector diligentis me
mandata tua \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Que omnia in duobus mandatis caritatis colliguntur.
in equitate tua 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel iustitia, id est Christo, qui est Deus et quia est homo meus proximus est.
vivifica me. 
interl.|  qui in me morior




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (5-ה)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/05/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (5-ה))