initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (7-ז)

Numérotation du verset  118 (7-ז),49 
Zai.
interl.| interl.| huc vel duc te||
marg.| marg.| ZAI. CASSIODORUS. In septima littera de spe promissionum Dei que facit omnia tolerari.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Zai. Huc vel duc te quia hic agit de spe que non est de presentibus sed tantum ad futura tendit. Quasi deceret huc tende huc dirige iter tuum tamquam tui ductor et rector quo vocat te Verbum Dei scilicet ad celestem gratiam et ad eternitatem cum ait : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos.||

1 Zai] + Oliva vel fornicatio. Vox viri sancti D30
Numérotation du verset  118 (7-ז),I 
Memor esto verbi tui servo tuo \
interl.| interl.| ideo sic et sic ago quia Deo promittente eterna spero et auxilium in tribulatione||
interl.| interl.| cito da quod promisisti||
interl.| interl.| promissionis qua sepe vocas me ad te qui numquam fallis||
marg.| marg.| MEMOR  ESTO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Morali et consueta locutione qua humanus moneatur affectus dicitur.  Memor esto. Non enim oblivio cadit in Deum. Sed sicut dicitur penitere Deus quando preter hominum spem res mutat consilio non mutato ita dicitur et oblivisci quando tardat et memor esse cum cito dat hoc tamen Deus facit certa dispositione non deficiente memoria nec obscurata intelligentia nec voluntate mutata.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Memor esto verbi tui. Propositum sancti viri est primum ut sit memor promissionis secundum quam viventi merces debetur. Secundum est ut et in adversis spe consoletur. Tertium ut si impios videt prosperari non ideo declinet a lege Dei sed contagia eorum fugiat. Quartum ut memor sit iudiciorum celestium que quia vera ab Adam in omnibus temporibus consolantur aliter declinaret a lege. Mali timent iudicia humana nedum divina sed boni desiderant. Quintum est dolere alienam culpam non suam contumeliam immo et pro eis orat. Sextum est quod cantabiles sunt ei iustificationes. Septimum est quod non solum die sed et nocte id est omni tempore laudibus Dei intendit. Nocte Iudas prodidit Petrus negavit. Illo ergo tempore magis instandum.||
marg.| marg.| SERVO  TUO. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Cuius oculi in manus Domini verecunde se dignum ostendit. Quasi non usurpative spero et peto servus sum expecto alimentum a Domino miles sum exigo ab imperatore stipendium||
in quo mihi spem dedisti. 
interl.| interl.| quia promisisti sperare fecisti eterna et presentia despicere||
Numérotation du verset  118 (7-ז),50 II
Hec me consolata est in {t. 2 : Erfurt, f. 306rb ; facsim., p. 611b} [Rusch, f. 306rb ] humilitate mea \
interl.| interl.| spes que humilibus convenit que verbo tuo mihi obvenit||
marg.| marg.| HEC ME  CONSOLATA. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Quisque enim meliora sperat numquam levioribus frangitur humiliatur enim anima nostra dum traditur temptationi duris examinando laboribus ut luctetur et certet congressum contrarie potestatis experiens. Sed in his temptationibus vivificatur alloquio Dei.||
marg.| marg.| HUMILITATE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quam sibi facit confidendo peccata et quam sustinet ab alio vel quod proiectus in mortem peccato Ade.||
quia eloquium tuum vivificavit me. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. promissio tanti iudicis firmat animum et vivificat afflictum||
interl.| interl.| tempore temptationis de verbo Dei vivitur quo eterna promittuntur||
Numérotation du verset  118 (7-ז),51 III
Superbi inique agebant 
interl.| interl.| quos nec mortalitas ista domuit||
marg.| marg.| SUPERBI. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Superbia a Dei cepit iniuria cum quam spiritaliter congressus est Dominus.||
usquequaque \
interl.| interl.| valde||
interl.| interl.| magna vis mali in superbis||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Superbi id est persecutores prosequitur humilitatem. USQUEQUAQUE valde non satis est quod impii nisi et impios faciant.||
a lege autem tua 
interl.| interl.| ita superbi instabant sed frustra quia||
non declinavi. 
interl.| interl.| quod cogebant superbi||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  118 (7-ז),52 IV
Memor fui 
interl.| interl.| non declinavi||
iudiciorum tuorum 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. que in vasa ire||
interl.| interl.| que semper vera||
marg.| marg.| MEMOR  FUI. CASSIODORUS. Metus penarum revocat a malis.  VEL  IUDICORUM  TUORUM que a domo tua in primo iusto ceperunt.||
a seculo Domine \
interl.| interl.| ex quo homo cepit||
et consolatus sum. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia per hec quoque ostendit divitias glorie in vasa misericordie||
marg.| marg.| A SECULO. CASSIODORUS. Ex quo mundus cepit administrari quod convenit dicere generali iusto. ET  CONSOLATUS  SUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. quia numquam vidi iustos deseri.||
marg.| marg.| ET CONSOLATUS. Alii hortatus sum id est exhortationem accepi intelligens eum castigare quos amat.||
Numérotation du verset  118 (7-ז),53 V
Defectio tenuit me \
interl.| interl.| vel tedium quia cum his conversatur donec arca ventiletur||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in me consolatus sed pro peccatoribus dolere deficit tauta est pietas||
pro peccatoribus 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Plus gravat sanctum culpa tyrannorum quam sua pena||

pro Ps-G (I M K ΨB* V D edd.) Hi² D30 Ω ω1 Rusch cum Ps-Med] pre Ps-G (R F L Q Φ U ΩJ ΨB²) Hi* cum Ps-R
derelinquentibus legem tuam. 
interl.| interl.| quamvis hoc tamen||
Numérotation du verset  118 (7-ז),54 VI
Cantabiles mihi 
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. hoc per misericordiam medicantis Samaritani||
marg.| marg.| CANTABILES. CASSIODORUS. Cantus relevat labores et tollit tedium.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Cantabiles. Ideo omnia predicta mihi quia cantabiles assidue tractando sine cura terrenorum ideo dicit in loco peregrinationis.||
marg.| marg.| CANTABILES etc.  MEMOR  FUI etc. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Possunt autem isti duo versus ad singulas partes unius superioris aptari ut ad hoc quod ait memor fui iudiciorum referatur tedium vel defectio tenuit me. Ad illud vero quod ait consolatus sum referatur.  Cantabiles mihi erant etc.||
erant iustificationes tue \ in loco peregrinationis mee. 
interl.| interl.| in hac misera vita||
interl.| interl.| quo eiectus de paradiso hec est illa humilitas de qua supra dixit||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  118 (7-ז),55 VII
Memor fui nocte
interl.| interl.| non solum in die quasi omni tempore||
marg.| marg.| NOCTE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nox est de mortalitate et superborum iniquitate et tedio peccatorum et loco peregrinationis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nocte in presenti erumna undecumque sit ibi magis quam in prosperis gratie sunt agende et magis Deo adherendum est non est enim magnum si hoc agas in prosperis.||

nocte Ps-G (W ΨB* V D) D14 D30 Hi ΩS ω1 Ed1455 Ed1530... Clementina] in nocte Cor2 (hebr. et antiq. et Ieron. et grecus) ΩM Ps-G Rusch
nominis tui Domine \
interl.| interl.| ut qui gloriatur in Domino glorietur||
et custodivi 
interl.| interl.| sic||
interl.| interl.| ideo memor quia ex Deo est quod custodivi legem tuam||
interl.| interl.| aliter non memor||
legem tuam. 
interl.| interl.| quam non custodisset si in sua virtute confideret||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  118 (7-ז),56 VIII
Hec 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nox in qua multe temptationes oriuntur.||
facta est mihi \
interl.| interl.| id est pro me ut prodesset ut sic discam non superbire quo vitio cecidit homo in hanc noctem unde et post « Bonum mihi quod humiliasti me ut discam iustificationes tuas ». Sed quare hoc ? Quia iustificationes tuas non meas  exquisivi iustificatus gratis per gratiam||
marg.| marg.| HEC  FACTA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec feminine apud grecos dicitur apud quos lex masculini est et ita constat non dici hec lex sed hec nox in qua bestie exeunt et querunt a Deo escam in qua Satanas petivit apostolos cribrare sicut triticum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel hec quasi hoc femininum pro neutro ut et ibi « Unam petii a Domino » quod usitatius diceretur per neutrum ut hoc scilicet quod « Memor fui et custodivi legem tuam » id est quod custodivi legem n ; non per me feci sed factum est mihi a te quia  iustificationes tuas non meas  exquisivi.||
quia iustificationes tuas exquisivi. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (7-ז)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (7-ז))