initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (8-ח)

Numérotation du verset  118 (8-ח),57 
Heth
interl.| interl.| pavor||
marg.| marg.| HETH. CASSIODORUS. In octava littera faciem Domini videre optat quia mandatis est obsecutus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. heth : pavor. Et intelligitur non pavor recidendi sed sollicitudo aquirendi illud bonum quod sperat quod quia in octava resurrectionis prestabitur ideo octavus iste octonarius ponitur.||

1 Heth] Eth. Vita vox doctorum D30
Numérotation du verset  118 (8-ח),I 
interl.| interl.| quia||
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Nihil mundi vel vitii amans hoc dicit Levi qui non est sors inter fratres id est assumptus ut mihi sit advocatus et ad Deum precator.||
interl.| interl.| ideo||

Domine Ps-G (plerique codd., edd.) Hi D14 D30 ΩD ω1 Rusch cum Ps-R ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 4316)] Dominus Ps-G (R F I L)
dixi custodire legem tuam. 
Numérotation du verset  118 (8-ח),58 II
Deprecatus sum faciem tuam 
interl.| interl.| maiestatem divinitatis||
in toto corde meo \ miserere mei secundum eloquium tuum. 
interl.| interl.| quo promittis sanctis visionem deitatis||
interl.| interl.| promissionem tuam cuius filius sum||
marg.| marg.| FACIEM. CASSIODORUS. Vel Christum quem desiderabat aspicere et precatur misericordiam primi adventus impleri sicut per prophetas promissum est. Vel faciem petit videre in futura resurrectione non hic unde non videbit me homo et vivet sed quia peccator est petit ut per misericordiam habeat quod meritis non potest.  Secundum eloquium quo promittit sanctis visionem deitatis.||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  118 (8-ח),59 III
Cogitavi vias meas \
interl.| interl.| priores malas vel futuras precogitavi quid agendum et quomodo et quid non unde paratus sum||
et converti pedes meos in testimonia tua. 
interl.| interl.| que non sinunt errare||
marg.| marg.| COGITAVI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS.  Dixi custodire legem ideo  cogitavi que essent vie mee et habita visione converti hic est ordo conversionis.||
marg.| marg.| PORTIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. A parte unde alii habent pars alii hoc alii illud eligunt unde vivant pars mea Deus unde semper vivam. Vel de presenti particeps eius sum ei adherendo per hoc pars mea quia dixi custodire sed quia non custodio nisi Spiritus adiuvet quem littera occidit.  deprecatus sum. Fides impetrat quod lex imperat hoc modo sum precatus miserere mei secundum eloquium et quasi auditus et adiutus.  cogitavi vias meas et converti a viis meis que male.  In testimonia tua denique hoc beneficio gratie impetrato.||

converti Ps-G (plerique codd., edd.) Hi D30 ΩD ω1 Rusch cum Ps-R] avertisti Ps-G (F I L)
Numérotation du verset  118 (8-ח),60 IV
Paratus sum 
interl.| interl.| CASSIODORUS. deliberavi pro mandatis pati et ideo non turbatus improvisa turbant integre custodit qui adversa non metuit||
et non sum turbatus \ ut custodiam mandata tua. 
marg.| marg.| PARATUS  SUM et tam  paratus quod  funes id est impedimenta inimicorum spiritalium vel carnalium peccata sunt quasi longa restis quam trahunt qui implicare sanctos volunt sed non possunt eos qui legis non sunt obliti unde subdit.  Et legem tuam non sum oblitus sed  media nocte id est graviore tribulatione non deiciebar sed  surgebam ad fortius confitendum sciens quia et hoc quod funes circumplectuntur iusto iudicio Dei est quod incipit a domo eius. Quia vero hec fiunt gratia Dei per Christum vox ipsius hic suis adiungitur ad caput enim hoc proprie pertinet.  particeps : ut ad Hebreos qui sanctificat et qui sanctificatur ex uno sunt omnes et ipse communicavit eisdem. Non enim essemus participes eius deitatis nisi esset ipse nostre mortalitatis. Per hanc eius participationem datur nobis gratia ut caste timeamus et custodiamus mandata et quia per hoc quod particeps est fratrum multum fructum fecit granum frumenti. Ideo de ipso fructu subdit.  misericordia tua plena est terra quia impius iustificatur in cuius gratie scientia ut proficiatur adiungit et iustificationes tuas doce me.||
marg.| marg.| NON  SUM  TURBATUS. CASSIODORUS. Etsi  funes peccatorum circumplexi etc. tot laquei quot peccata hoc secundum corpus sed animus reluctans legem non obliviscitur.||
Numérotation du verset  118 (8-ח),61 V
Funes peccatorum circumplexi sunt me \
interl.| interl.| carne servio legi peccati mente legi Dei||
et legem tuam non sum oblitus. 
interl.| interl.| sic potest teneri Dominus||
Numérotation du verset  118 (8-ח),62 VI
Media nocte 
interl.| interl.| inhians in illud bonum quod est super iudicia iustificationis tue quod non possunt mereri flagella quibus iustificas||
interl.| interl.| CASSIODORUS. et nocte orandum est ne somnolentus capiatur tunc fervet carnis illecebra tunc temptator illudit||
surgebam ad confitendum tibi \
interl.| interl.| gratie agende sunt pro omnibus que nobis accidunt||
super iudicia iustificationis tue. 
marg.| marg.| MEDIA  NOCTE. CASSIODORUS. Quo tempore primogenita Egypti percussa sunt quando etiam sponsus venturus est ideo surgit tunc ne inter fatuas remaneat ad confitendum laudandum de iudiciis iustitie.||
marg.| marg.| Media nocte. Tunc spiritales nequitie omne nefas suadere contendunt quando nullus culpe arbiter nullus criminis conscius nullus potest esse testis erroris. Tunc varias disceptationes pectori dormientis infundunt.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Providendum est ergo ut eo tempore quo potes vincere nequaquam vincendi tempus amittas. Surge ergo ad precandum Deum ea hora qua temptator consuevit irruere qua solet adversus temptationes graves remedium venire celeste.||
Numérotation du verset  118 (8-ח),63 VII
Particeps 
interl.| interl.| ut breviter superiora concludam||
ego sum 
interl.| interl.| CASSIODORUS. membrum particeps est totius corporis||
interl.| interl.| corde||
interl.| interl.| qui timet custodit||
marg.| marg.| PARTICEPS  SUM. CASSIODORUS. Et cum talis non superbio sed  particeps omnium et hoc totum tua est misericordia sicut omnia quia o Domine terra est  plena misericordia tua.||
marg.| marg.| OMNIUM  TIMENTIUM. CASSIODORUS. Ita portio Dominus ut particeps sit no unius sed omnium Ecclesiarum tanta virtus unitatis cum sit particeps Christi humiliter dicitur particeps famulorum quod est et Christi esse participem unde apostolus. Participes Christi facti sumus.||
marg.| marg.| TIMENTIUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Inter rudes humiliter se constituit qui tamen non otiosi unde subdit et custodientium.||
et custodientium 
interl.| interl.| opere||
mandata tua. 
Numérotation du verset  118 (8-ח),64 VIII
Misericordia tua Domine 
interl.| interl.| solem suum oriri facit super bonos et malos||

tua Domine Ps-G (plerique codd., edd.) Hi D30 ΩD ω1 Rusch cum Ps-R] Domini Ps-G
plena est terra \ iustificationes tuas 
interl.| interl.| quia ego particeps et omne bonum a te ergo||
interl.| interl.| quia terra plena ideo||
marg.| marg.| PLENA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia fidem ubique dilatavit.  DOCE iam custodisse dixit sed et hic petit amplius doceri.||
doce me. 
interl.| interl.| quia semper querende ad provectum numquam est bone rei satietas||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (8-ח)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (8-ח))