initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 125

Numérotation du verset  125,1 
Canticum graduum. 
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Septimus gradus in figura veteris testamenti per venturum Christum reversionem de captivitate quasi de Babylonia prophetat unde iam consolatio et seminatio ut plus metatur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate hec cantant dum peregrini gementes in via. Sion est Hierusalem in angelis eterna in hominibus captiva.
marg.|  CASSIODORUS. Primum magnitudo facti cum magnitudine gaudii ostenditur. Secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura ibi. Convertere Domine.

1 Codd. : ( Ps. 125: D14 D30 Δ ΩF ΩP Rusch Ps-G | graduum] + Vox Christi de futura Ecclesia ad populum dicit D30
Numérotation du verset  125,I 
interl.|  vel : cum converterit
interl.|  ut redeuntium de Babylonia quam conversionem Dominus fecit
marg.|  IN  CONVERTENDO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel cum converterit quasi de preterito loquens futura pronuntiat et ut figura preteriti futura se cogitare ostendat ait tunc dicent. Quod iam de futuro est unde et post ut hec fiant orat convertere Domine captivitatem nostrum.

in convertendo] cum converterit Ps-α
Dominus
interl.|  vel : Dominum

Dominus Ps-G ( plerique codd. edd. ) D14 Ω ΩF Δ ΩP Rusch cum Ps-R ] Dominum Ps-G
captivitatem Sion \ facti sumus sicut consolati. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. consolatio non est nisi miserorum gemimus in re consolamur in spe
interl.|  et si nondum securi
marg.|  SICUT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non semper ad similitudinem ponitur sed ad proprietatem ut hic unde etiam dicitur fecit ut iustus quod vere est ita facti fiunt isti sicut consolati id est gavisi sunt ut consolationem accipientes in resurrectione Christi qui precessit ut consequamur.
Numérotation du verset  125,2 II
Tunc 
interl.|  et
interl.|  Dominus convertit
interl.|  nulla conversione
repletum est gaudio
interl.|  in spe gaudet
interl.|  non mundi sed redemptionis
os nostrum \ et lingua nostra 
interl.|  corporis
interl.|  vel que intus clamat ad eum
marg.|  OS. CASSIODORUS. Cordis arcanum ubi primum gaudia que post officio lingue erumpunt.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Os nostrum cordis ; inde procedit malum vel bonum quod nos mundat vel inquinat ; unde :"Quod procedit de ore inquinat", non de ore carnis sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala immundus es, sed dum cogitas etsi sileas.

Mt. 15, 11.
exultatione.
Numérotation du verset  125,III 
Tunc dicent inter gentes \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc fit cum de toto corde ad Ecclesiam curritur
magnificavit Dominus facere cum eis. 
marg.|  INTER  GENTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non gentes quia non omnes credunt.  MAGNIFICAVIT quia vident eos etiam virtutes operari firmum testimonium ab adversario. CASSIODORUS. Et vere magnificavit ne dubites de verbis gentium.
interl.|  et vere
Numérotation du verset  125,3 IV
Magnificavit Dominus facere nobiscum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. nos nobis male fecimus qui sub peccato nos vendidimus
interl.|  unde
facti sumus letantes. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui prius captivi
interl.|  unde
Numérotation du verset  125,4 V
Converte
interl.|  vel convertere

converte Ps-G ( plerique codd. edd. ) D14 D30 ² Cor2 ΩM Δ ΩP] convetere cacogr. Rusch pro convertere Ps-G (R M* ΨB*) D30 * ΩF ΩS Ed1530 etc.
convertere] corr., converte Rusch
Domine 
interl.|  Dominus solvit captivitatem
interl.|  misso redemptore
marg.|  CONVERTERE  DOMINE. CASSIODORUS. Secunda pars precatur conversionem que futura in qua fiet seminatio spe gaudii.
marg.|  CASSIODORUS. Adventus Domini redemptione predicta precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent et sibi veniam precantur convertere Domine captivitatem
captivitatem nostram \
interl.|  qua sub diabolo captivi tenemur
marg.|  CAPTIVITATEM  NOSTRAM. CASSIODORUS. Nulla ad litteram in diebus David sed sub diabolo mundus captivus.
sicut torrens in austro. 
interl.|  convertitur
marg.|  SICUT  TORRENS  IN  AUSTRO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Scriptura monens de bonis ait : Sicut glacies in sole ita solventur peccata tua peccata enim ligant nos ut frigus aquam ut non currat quando autem flat callidus ventus auster liquescit glacies implentur torrentes sic flante Spiritu Sancto solvimur a peccatis et currimus ad patriam in quo cursu labor. Sed non ideo desistendum quia qui seminat in lacrimis.
Numérotation du verset  125,5 VI
Qui seminant
interl.|  opera misericordie ad que sufficit voluntas si desit facultas inde metitur pax. Num ergo dicitur pax in terra divitibus non sed hominibus bone voluntatis
in lacrimis \
interl.|  in hac vita plena lacrimis
in exultatione metent. 
interl.|  fructum eterne beatitudinis
marg.|  IN  LACRIMIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Spiritualis seminatio semper in lacrimis unde beati qui lugent qui vero seminant in carne cum letitia seminant sed post fletus quia extrema gaudii luctus occupat.
marg.|  IDEM. Zaccheus."Ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus. Et si quem defraudavi" etc. Ad hoc enim retinuit dimidium non ut haberet quod possideret sed unde redderet debita. Magna voluntas multum dedit multum seminavit. In hac etiam voluntate illa vidua que duo minuta misit non parum seminavit immo tantum quantum Zaccheus minores ferebat facultates sed parem habebat voluntatem. Si attendis quid dederunt diversa invenies. Si attendis unde dederunt paria invenies. Sed est et aliud vilius quo seminato metitur illa messis scilicet calix aque frigide dicente Domino : Qui dederit calicem aque frigide non perdet mercedem.

Lc. 19, 8.
Numérotation du verset  125,6 VII
Euntes 
interl.|  et ideo si cum fletu seminant tamen exultant et hoc est
marg.|  EUNTES. CASSIODORUS. Provectu melioris vite.  MITTENTES ante se premittentes in illo seculo.  SUA non de rapina sed de proprio labore venientes ad iudicium hoc commune omnium sed ad gaudium non nisi boni veniunt.

Euntes Ps-G D14 D30 Δ ΩP] Exeuntes Rusch tantum
ibant et flebant \
interl.|  quia miseri inter miseros
marg.|  ET  FLEBANT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia miseri etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Melius est ut nullus sit miser quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros crudelem habet misericordiam. Sicut crudelis est medicus qui ut exerceat artem suam optat multos esse egros.
mittentes semina sua.
interl.|  misericordiam hinc ascenditur

mit(t)entes Ps-G ( M ² K² V D ΨB²) D30 Δ ΩM ΩS ΩF ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 ... Clementina ) Rusch cum Ps-R ] portantes D14 Ps-G
Numérotation du verset  125,VII 
Venientes
interl.|  ad iudicium
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. tunc erit triumphus letantium et ipsi morti insultantium in qua hic gemebatur

cum Ps-G ( M ² V D) D14 D30 Ω Δ ΩF ΩP Rusch edd. ] in Ps-R Ps-G
portantes manipulos suos. 
interl.|  fructum seminis id est coronam gaudiorum et exultationis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 125), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_125)