|
<26_8. Psalmi 109-151*>Psalmus 126
Numérotation du verset
126,1
Canticum graduum Salomonis1
.
interl.|
id est letitia de ascensu scilicet de edificatione et provectu Ecclesie quam Christus edificavit
marg.|
CANTICUM
GRADUUM. CASSIODORUS. Octavus gradus in figura novi testamenti quod octonario numero signatur ubi agitur de edificatione domus Dei id est Ecclesie per verum Salomonem facta id est per Christum qui est verus pacificus qui fecit utraque unum et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Iudeorum et gentium construxit.
marg.|
Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic additur Salomonis quia is edificavit templum in figura pacifici Christi qui edificavit Ecclesiam de duobus parietibus ne ergo acciperes illum salomonem ait : nisi Dominus edificaverit. In hoc spes ponenda sed in nullo hominum quia et ille Salomon cecidit qui templum edificavit.
marg.|
CASSIODORUS. Primo monet quomodo ascendentes se habere debeant scilicet ut discant quod edificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo dicit que sit hereditas et quomodo collecta ibi. Ecce hereditas.
1
Codd. : (
Ps.
126
)
:
Hi
D14
D30
ΩF
Rusch
Ps-G
| Salomonis]
om.
ΩF, + Vox Christi de futura Ecclesia
D30
Numérotation du verset
126,I
Nisi Dominus edificaverit domum2
\
interl.|
Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dominus Christus edificat sine quo operante interius frustra laborant predicatores foris loquentes ministri edificationis et custodes edificatorum domus est populus Dei templum Dei et civitas Dei
marg.|
NISI
DOMINUS
EDIFICAVERIT. CASSIODORUS. Quasi iam venit Iesus de captivitate reduxit iam civitas edificatur Hierusalem sed discant ascendentes quod edificatio et custodia non nisi a Deo et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro et si enim leti de gratia novi testamenti tamen in tanto munere non est presumendum alicui.
marg.|
DOMUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad hanc ascendit omnis qui proficit. Cadit ab hac omnis qui deficit amando Deum ascendis amando seculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium et quodam desiderio sancto flagrantium.
2
domum
Ps-G
] domus ΩF
tantum
in vanum laboraverunt
interl.|
CASSIODORUS. quia neque qui plantat neque qui rigat est aliquid sed qui incrementum dat Deus
marg.|
LABORAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnes in hac edificatione laborant qui in Ecclesia predicant verbum Dei.
qui edificant eam.
Numérotation du verset
126,II
Nisi Dominus custodierit civitatem \
interl.|
idem quod domus
marg.|
CIVITATEM. CASSIODORUS. De domo ad civitatem transit ut nec in singulis nec in munita collectione sit presumptio. Et quamvis domus et civitas secundum methaphoram que de diversis inducitur sint diversa una tamen est Ecclesia quam utraque significat.
frustra vigilat3
qui custodit eam4
.
interl.|
et
3
vigilat
Ps-G
(
plerique codd. edd.
) Hi
D14 D30
ΩF ΩP
Rusch
cum Ps-H] vigilavit
Ps-G
, vigilant ΨB*
cum Ps-R
4
eam
Ps-G
(
plerique codd. edd.
) Hi D14
D30
ΩF ΩP
Rusch cum Ps-R
(custodiunt) Ps-H]
om. Ps-G
Numérotation du verset
126,2 III
Vanum est vobis
interl.|
quasi diceret vanus est labor et custodia civitatis nisi Dominus opertur
ante lucem
interl.|
Christum
marg.|
ANTE
LUCEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si surgitis antequam lux surgat lux est Christus post quem surgendum est non ante ut ille facit qui se ei preponit volens hic esse altus ubi ille humilis fuit ut et filii Zebedei sed resurrectio id est exaltatio sequitur sessionem id est humiliationem ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus.
surgere \
interl.|
confidere in se
interl.|
surgere est exaltari securos esse
surgite5
interl.|
autem
5
surgite
Ps-G
(
M
² ΦVP K² V D) Hi
D14 D30
Ω ΩF ΩP
Ed1455
Rusch Ed1530
...
Clementina cum Ps-R
] surgere
Ps-G
postquam
interl.|
id est post humiliationem
sederitis
interl.|
per acta sessione
marg.|
SEDERITIS. Sessio aliquando significat honorem iudicandi hic autem humiliationem.
qui manducatis panem doloris.
interl.|
non dico sedere ad manducandum vel gaudendum sed ad humiliandum, unde subdit :
qui manducatis panem doloris
marg.|
MANDUCATIS
PANEM
DOLORIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manducat panem doloris qui gemit in hac peregrinatione id est in valle plorationis de afflictione se reficit dicens facte sunt mihi lacrime mee panes die ac nocte.
Numérotation du verset
126,IV
Cum {t. 2 : Erfurt, f. 314rb ; facsim., p. 627b}
[Rusch, f. 314rb ] dederit dilectis suis somnum \
interl.|
Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quando hoc erit post mortem surgent dilecti Dominus post mortem exaltatus est ergo et tuam exaltationem post mortem spera
marg.|
SOMNUM. CASSIODORUS. Mortem temporalem in qua secura pausatio.
Numérotation du verset
126,3
ecce hereditas Domini
interl.|
quasi qui sunt delicti filii qui sunt fructus ventris his tunc erit hereditas merces id est vita eterna
marg.|
ECCE
HEREDITAS. CASSIODORUS. Secundo que hereditas et quomodo collecta. Quasi dilecti post somnum surgent.
filii
interl.|
scilicet
interl.|
ecce
merces6
fructus ventris.
marg.|
FRUCTUM
VENTRIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Venter Ecclesie ut Eva in dolore parturit filios bonos et malos ut Rebecca geminos. Boni vero sunt
fructus ventris
ut Iacob dilectus matri. Eorum est
merces
resurgere post sessionem letari post panem doloris modo ergo dolor et gemitus sed in resurrectione hereditas tunc apparebit partus Ecclesie tunc qui fuit videbitur. Vel
filii
"nati ex aqua et Spiritu"a
sunt
hereditas
qui sunt merces reddita Christo homini qui est
fructus
uteri virginalis quia omnes acquisivit per obedientiam passionis ; undeb
: « Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam ».
a
Cf. Io. 3, 5. b
Ps. 2, 8. 6
merces
Ps-G
(
plerique codd. edd.
) Hi D14
D30
ΩF ΩP
Rusch
Ps-R (nonnulli codd.
et edd.
)] mercis Ps-R
Ps-G
Numérotation du verset
126,4 V
Sicut sagitte
interl.|
quasi quomodo collecti sunt filii
interl.|
celeriter omnia transeuntes et sine errore ferientes
marg.|
SICUT
SAGITTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed unde facta est tanta hereditas ? quia potens Dominus dum fortiter sagittas apostolos de arcu sacre Scripture excussit usque ad fines terre pervenerunt ille excusse sic sunt autem filii excussorum quomodo illi excussi .
in manu
interl.|
alicuius
potentis \
interl.|
hominis
ita filii excussorum.
marg.|
FILII
EXCUSSORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Filii apostolorum quibus dictum est excutite pulverem de pedibus vestris sed ita videntur dicendi excutientes non excussi verum et quod excutitur ut pulvis excussum dicitur et unde excutitur ut vestis. Vel excuti dicitur aliquid ut sAccus ut exeat quod intus latebat prophete ergo clausa continentes sacramenta excussi sunt a predicatoribus accedente eorum diligentia et Domino aperiente abscondita prodierunt aperta. Sicut illud Isaie : cognovit bos possessorem suum et asinus presepe domini sui Israel autem me non cognovit. Hoc involutum predicatorum aliquis excutiens dixit. Venit bos triturans de gente Iudeorum quia inde triturantes apostoli. Omnis enim qui predicat verbum Dei #movem obiurgat terret triturat aream et vobis implet officium. Asinus vero est populus veniens de gentibus ut insideat ei Christus significatus in evangelio per pullum asine cui nullus insederat quia ad eum nec lex missa nec propheta utrique autem populo Christus appositus est in presepio id est utrique cibus est in altari. Ecce qualiter illud involutum excussum est. Ideoque prophete dicuntur excussi quibus excussis generati sunt apostoli et ita apostoli excussorum sunt filii qui manu Dei missi sunt usque ad fines terre.
Numérotation du verset
126,5 VI
Beatus
interl.|
apostoli filii prophetarum sunt missi a manu Dei
interl.|
Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui enim plenus est seculi desiderio non est quo intret quod illi predicaverunt
vir7
interl.|
est ille
7
vir]
om.
ΩF cum Ps-α² Ps-Med
qui implevit8
desiderium suum ex ipsis \
interl.|
sagittis
8
implevit
Ps-G
(
plerique codd.
ΩF
edd.
) D14
D30
ΩF ΩP Δ
Rusch cum Ps-R
(nonnulli codd.
edd.
)] implebit Ps-R
Ps-G
Hi
non confundetur
interl.|
non erubescet qui in Christo loquitur et eius honorem querit non suum
cum loquetur9
inimicis suis
interl.|
hereticis
9
confundetur... loquetur
Ps-G
(
F² Ψ
B
² V D) D14 D30 Hi
Ω ΩP
Δ
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R
] confundentur... loquentur
Ps-G Cor2 (
hebr. et Ieron. et nt. et grecus... non est ibi in singulari
)
in porta.
interl.|
in Christo
interl.|
in communi
interl.|
ut omnes noverint quid loquatur
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 126), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_126) |