initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 131

Numérotation du verset  131,1 
Canticum graduum.
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. In tertio decimo gradu iam humilis et mansuetus satagit de edificatione spiritalis domus ut et David ad litteram fecit qui domum Deo edificare voluit. Et congrue post gradum humilitatis agit de edificatione domus quia per humilitatem efficitur aliquis domus Dei unde in Isaia. Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos.
marg.|  CASSIODORUS. Primo ostendens votum edificandi domum precatur ut impleat. Secundo ostendit domum edificatam ibi. Ecce audivi. Tertio dicit promissiones Dei factas edificate Sion ibi. Iuravit Dominus. Volens ergo edificare domum Domino ait in persona totius Christi capitis : o Domine memento etc.

1 Codd. : ( Ps. 131 ) D30 Rusch Ps-G | gr.] + Propheta ad Patrem de Christo dicit D30
Numérotation du verset  131,I 
Memento Domine 
interl.|  Pater
David \
marg.|  DAVID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad litteram mansuetus ut Sauli malum pro malo non redderet. Typice unus homo caput et corpus cuius humilitas et mansuetudo commendatur ad hoc memento.
et omnis mansuetudinis eius. 
interl.|  spiritalis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manu fortis quia in mansuetudine diabolum vicit
Numérotation du verset  131,2 II
Sicut iuravit Domino \
interl.|  firmiter promisit et ex voto voluntatis
votum vovit Deo Iacob. 
interl.|  futura attendentium
marg.|  SICUT  IURAVIT  ET  VOTUM  VOVIT id est ut impleat quod promisit nemo presumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine ut sit domus Dei quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est si sua non querit sed de communi gaudet de propriis fiunt mala unde ait : si introiero. Sciebat se proprio impediri ne fiat locus Dei.
interl.|  dicens
Numérotation du verset  131,3 III
Si introiero in tabernaculum domus mee \
interl.|  si quesiero que mea non que Dei
marg.|  SI  INTROIERO. Usque donec inveniam locum Domino littera suspenditur et est aposiopesis ac si diceret : si hoc vel illud fecero numquam de cetero mihi credatur. Quasi. Iuravit David Domino. Si introiero tabernaculum domus mee etc.

< Parall . > Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11).
si ascendero in lectum strati mei. 
interl.|  si acquievero carni
interl.|  ideo ascendero quia res privata superbos facit
Numérotation du verset  131,4 IV
Si dedero 
interl.|  qui dormit non facit locum Deo
somnum
interl.|  mentis, quasi : non dabo
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Terrene felicitates sunt somnia dormientium que cito transeunt
interl.|  id est carnalem vel terrenam delectationem
oculis meis \ et palpebris meis dormitationem. 
interl.|  et ut plus dicam
interl.|  quod minus est quam dormitio, quasi non dabo
marg.|  CASSIODORUS. Vel ex persona Christi ab illo loco. Si introiero in tabernaculum domus mee scilicet celestis habitationis.   Tabernaculum est celestis habitatio.   si ascendero ad dexteram Patris ubi lectus id est requies et finis laborum.   Somnum  : requies mortis triduane. Deinde aliis verbis idem repetit :   Et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob, id est donec Ecclesia sancta predicatione sit fundata ; aposiopesis est quasi non amplius credatur mihi.

Ps. 131, 5.
Parall. : Glossa ordinaria (Ps. 88, 36 ; Ps. 94, 11 ; Ps. 131, 3-4 ; Mc. 8, 12 ; Hbr. 6, 11).
Numérotation du verset  131,5 IV
Et requiem temporibus meis, 
marg.|  quasi : non dabo
interl.|  et ut etiam minus dicam id est quod minus est a me removeam
marg.|  ET  PALPEBRIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est qui non dormit sed dormitat modo retrahitur a terrenis modo illo revoluitur crebro inclinat caput.  ET  REQUIEM  TEMPORIBUS. A requie temporum somnus venit ad oculos quia dormituris tempora gravari incipiunt. Cum ergo incipit delectare ad peccatum aliquod temporale gravantur tempora sed ne des te illi delectationi et somnus non venit ad oculos. Ista cogitatione si quasi confricaris frontem excutis somnum.
donec inveniam locum 
interl.|  non introibo in tabernaculum donec non quod post illa faciat sed in loco parato in se et in aliis requiescat ac si diceret non illa faciam sed istud
Domino \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Secundum presentem statum ubi militatur in futuro domus pacis ubi pausabitur
marg.|  INVENIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicit quia diu quesivit.  LOCUM  DOMINO in se querebat qui super humilem et quietum requiescit. Locus autem Dei est si sua deserit re vel saltem amore si se non amat sed Deum.
tabernaculum Deo Iacob. 
marg.|  IN  TABERNACULO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Adhuc gemimus. In domo laudabimus quia gemitus est peregrinantium laudatio iam in patria commorantium.
marg.|  DEO  IACOB. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicit solvisse sicut supra dixit promisisse.
Numérotation du verset  131,6 V
Ecce 
interl.|  hoc promisit David et complevit. Nam
audivimus eam 
interl.|  vel : eum
interl.|  vel : ea
interl.|  locum scilicet et domum
marg.|  ECCE  AUDIVIMUS. CASSIODORUS. Secunda pars ubi ostenditur edificata domus et ubi et precatur ut exaltetur et ne Iudei sint penitus alieni.
marg.|  EA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel eam quam eam ? sedem Domini quod est   in Ephrata speculum domus ergo Dei futura in prophetis predicata est in quibus imago et umbra futurorum. Inventa autem est in gentibus unde subdit. Invenimus eum vel eam in campis silve id est in gentibus incultis ubi erant vepres idolatrie.
marg.|  Vel ad litteram. CASSIODORUS. Ecce audivimus eum scilicet Dominum nascitur   in Ephrata Bethleem ubi natus est Dominus auditum est nasci in Bethleem sed propter fidem gentium in campis silve compertus est.

eam Correc2 Rusch Ps-G ] eum ΦV D30 ² cum Ps-MozX, ea Ps-G (F M Q² ΦRGP ΨB V) ΩM cum Ps-R
interl.|  quia quod in imagine predicatum est Iudeis in fide gentium manifestatum est unde : misit Dominus Verbum in Iacob et cecidit in Israel
invenimus eam in campis silve. 

eam Correc2 Ps-G ] ea Ps-G (F M ) ΩM cum Ps-R
Numérotation du verset  131,7 VI
Introivimus
interl.|  vel : introibimus
interl.|  ut amplius confirmet dicit se introisse
interl.|  qui intrat ut habitet ipse a Deo habitatur
marg.|  INTROIVIMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nos quoque perseverando in militia non tantum introivimus vel introibimus in tabernaculum eius Dei Iacob ad hanc domum pertinet qui aliis tamquam vivis lapidibus caritate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit et qui intrat domus Dei efficitur.

introivimus Ps-G (F I M ² Q W) Rusch cum Ps-R ] introibimus Ps-GB²...) D30 Δ
in tabernaculum eius
interl.|  Dei Iacob

tabernaculum Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] tabernacula Ps-G (R F I M Q Φ U ΩJ K) Δ
adoravimus in loco 
interl.|  etiam
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est de eis erimus in quibus stant pedes eius hi sunt qui perseverant usque ad finem
marg.|  IN  LOCO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Domus Dei est ubi debet adorari preter quam non audit Deus ad vitam eternam ille ad domum pertinet qui est caritate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini Christus est in quo perseverant.

adoravimus Ps-G (F I M ² Q W) Rusch cum Ps-R ] adorabimus Ps-GB ...) D30 Δ
ubi steterunt pedes eius. 
interl.|  Domini
Numérotation du verset  131,8 VII
Surge Domine
interl.|  et o Domine te prius exaltato exaltetur postea Ecclesia
marg.|  SURGE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ei dicitur qui dicit « Dormivi conturbatus »   surge a morte   in requiem tuam ut iam non conturberis quia « mors illi ultra non dominabitur ».
in requiem tuam \ tu et arca sanctificationis tue. 
interl.|   surge ut et arca, id est Ecclesia, surgat quam sanctificasti
interl.|  non Noe vel testamenti que figura fuit sed
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hec sibi resurrectionem non promitteret nisi prius resurgeret caput
interl.|  et
Numérotation du verset  131,9 VIII
Sacerdotes tui induantur iustitia
marg.|  te eunte ad Patrem. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Regale sacerdotium induatur fide quia iustus ex fide vivit unde Petrus : vos estis genus electum regale sacerdotium gens sancta etc.

induantur Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Δ Rusch cum Ps-R ] induentur Ps-G (R I W U) | iustitia Ps-G Rusch cum Ps-R ] iustitiam Ps-G ( M * Q ΦRGV ΨB D) Δ D30 ΩS Ed1530 Clementina cum Ps-R (S T C D P Q R V X edd. )
et sancti tui exultent
interl.|  accepto pignore spiritus letentur membra spe resurrectionis
interl.|  id est minores subditi
marg.|  SACERDOTES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos scilicet omnes fideles vel per sacerdotes significat prelatos Ecclesie per sanctos subiectos fideles arcam ergo quam surgere precatus erat per partes Ecclesie distinguit.   Sacerdotes ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis trahi evangelici sacerdotes diversis vritutibus ad ornantur hec sunt ornamenta que Deus exigit. Que enim legales pontifices in vestibus gestabant illi evangelici sacerdotes in cordibus habere debent.

exultent Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Δ Rusch cum Ps-R (S T P Q R U V X edd. ) etc.] exultabunt Ps-G , letentur Ps-R
Numérotation du verset  131,10 IX
Propter David servum tuum \ non avertas faciem christi tui. 
interl.|  a Iudeis o Deus Pater
marg.|  PROPTER  DAVID. CASSIODORUS. Memento et bene dico propter David quia iuravit Dominus David veritatem. Propter David deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia enim Christus a Iudeis faciem avertit ad gentes rogatur Pater propter reliquias Israel ut salve fiant quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait propter David ac si diceret mei etiam memento ut propter me Iudeos funditus non repellas.
Numérotation du verset  131,11 X
Iuravit Dominus David
interl.|  illi vel Christo
marg.|  IURAVIT  DOMINUS. CASSIODORUS. Tertia pars ubi dicit promissiones Dei factas edificate Sion id est Ecclesie. Et loquitur David in sua vel in totius Christi persona.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iuravit vel penitebit. Peniteri dicitur Deus non propter consilii sed operis mutationem. Non enim penitentiam patitur Deus vel in aliquo fallitur ut velit corrigere in quo erravit. Sed quomodo homo quem penitet mutare vult quod fecit. Et sic ubi audis quia penitet Deum mutationem ipsam intellige aliter facit illam Deus aliter tu. Tu enim facis quia erraveras ille facit quia vindicat et liberat.
veritatem et non frustrabitur
interl.|  vel : penitebit

Ps-α. Cf. Ps. 109, 4 ; Hebr.7, 21.

frustrabitur Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Δ Rusch cum Ps-R ]] frustrabit Ps-G
eum \ 10   
interl.|  David
interl.|  dicens

10  eum Ps-G D30 Δ Rusch etc.] eam Clementina
de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Poterat dicere de fructu femoris tui. Sed significantius ait de fructu ventris tui quia de femina natus est Christus quo id est ad quam vir non accessit unde : et exivit per #clausam portam lux et decus etc.
interl.|  quos paries ad idem facit
marg.|  SUPER  SEDEM  TUAM. David scilicet. Iuxta illud. Et dabit illi Deus sedem David patris sui quia quod David temporaliter rexit Christus spiritaliter.
Numérotation du verset  131,12 XI
Si custodierint 
interl.|  non omnes sed custodientes testamentum
marg.|  SI  CUSTODIERINT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Meritum videntur facere parentes filiis suis per hoc quod dicit. Si filii custodierint et filii eorum sedebunt. Sed sciendum quod homines spem suam debent filios generare et relinquere filii spes eorum sunt ideo nomine filiorum spem posuit per filios autem filiorum fructus spei accepit. Et est sensus :   si custodierint filii id est spes.   et filii eorum in eternum seculum super sedem tuam filii fructus eorum id est tales fructus habebunt ut spes eorum non fallat sed veniat quo sperat. {t. 2 : Erfurt, f. 316ra ; facsim., p. 631a} [Rusch, f. 316ra ] Vel filios accipe homines per filios eorum imitatores. Et est sensus : Si custodierint filii tui id est homines ex te nati testamentum meum et testimonia mea hec que docebo eos hoc non mutatur. Et etiam filii eorum id est sequaces eorum in seculum sedebunt. Quid ergo si non custodierint perit promissio. Non quia si in te non impletur impletur in alio et filii David sunt non stirpe sed cultu Dei et fide si ergo non custodierint testamentum meum non filii non ergo glorieris de carne.
marg.|  SI  CUSTODIERINT. Vel ita ut per David intelligatur Christus. Et agit de promissionefacta Christo hoc modo.   iuravit Dominus pater david, id est Christo, veritatem   et non frustrabit vel penitebit eu dicens : de fructu ventris tui ponam super sedem tuam id est illos quos paries ad fidem o tu Christe faciam reges sui. Non tamen omnes sed custodientes testamentum ; unde subdit.   si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea hec que docebo eos hoc non mutatur.   et filii eorum s  i custodierint testamentum sedebunt super sedem tuam id est participes erunt tue beatitudinis ut sicut es regie potestatis ita et ipsi pro modo suo et hoc   usque in seculum seculi id est in eternum.
interl.|  pactum baptismi
et testimonia 
interl.|  precepta vite
mea 
interl.|  non que ipsi sibi constituant
hec que docebo eos.
Numérotation du verset  131,XII 
Et filii eorum 
interl.|  si custodierint
usque in seculum \
interl.|  quamdiu durabit hic vel cuius non est finis quasi non est temporale premium sed eternum
sedebunt super sedem tuam. 
interl.|  beatitudinis ut sicut es regie potestatis ita ipse pro modo suo
Numérotation du verset  131,13 XIII
Quoniam elegit Dominus
interl.|  hoc promisit gratis non pro meritis
Sion \
interl.|  Ecclesiam
elegit eam in habitationem sibi. 
interl.|  ubi spiritaliter habitet qui ubique est
interl.|  dicens
Numérotation du verset  131,14 XIV
Hec requies mea 
interl.|  verba Dei Patris
marg.|  HEC  REQUIES  MEA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sic amat nos Deus ut se dicat requiescere si nos requiescimus in illo.
in seculum seculi \
interl.|  hoc non ad litteram cum sepe eversa sit Hierusalem
interl.|  quia durat in eternum
hic 
interl.|  id est in Ecclesia
habitabo
interl.|  non pro merito suo
interl.|  sed
quoniam elegi eam. 
interl.|  dans benedictionem unde subdit
interl.|  et
Numérotation du verset  131,15 XV
Viduam eius benedicens benedicam \
interl.|  iugi benedictione
marg.|  VIDUAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vidua est anima que se intelligit desertam omni auxilio nisi solius Dei.
pauperes 
interl.|  non presumentes de Deo unde alibi : edent pauperes et saturabuntur superbi saturati sunt in se nec saturabuntur sed humiles quanto plus esuriunt tanto plus manducant et tanto plus esuriunt quanto inanes sunt a seculo plenus fastidit
eius
interl.|  Sion
saturabo panibus. 
interl.|  id est celesti pane
marg.|  PANIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus est panis qui in carne se lac fecit
Numérotation du verset  131,16 XVI
Sacerdotes eius
interl.|  genus electum scilicet omnes fideles
induam salutari \
interl.|  Christo
interl.|  unde : quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis
et sancti eius 
interl.|  idem qui et sacerdotes
exultatione exultabunt. 
marg.|  SACERDOTES  EIUS. Vel distingue inter sacerdotes et sanctos sicut supra. Et est   sacerdotes eius id est prelatos.   induam salutari id est Christo id est ut honesti sint ad docendum.   et sancti eius id est subditi.  EXULTATIONE  EXULTABUNT de Christo.
marg.|  EXULTATIONE  EXULTABUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia induti sunt salutari non enim in se lux sed in Domino unde subdit ibi suscitabo cornu David ut de Christo presumatur ipse est altitudo quam scilicet significat cornu non carnalis sed spiritalis. Ipse est qui baptisat potestate et auctoritate qui habitat in eo ergo secure exultavit.
Numérotation du verset  131,17 XVII
Illic
interl.|  vel illuc
interl.|  ideo exultabunt quia
producam 
interl.|  vel suscitabo
cornu David \
interl.|  id est Christum
marg.|  CORNU. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecclesie altitudo spiritalis que carnem excedit Christus cui Iohannes lucerna paratur unde subdit paravi lucernam Christo meo hec lucerna est Iohannes qui illum ostendendo predicat dicens hic est qui baptizat. Qui Iohannes precurrens Christum nuntiat homines baptismo assuefaciens viam preparat verbo ipse est enim preco verbi paranimphus sponsi lucerna Christi hinc est quod in diebus privatis unus cereus ante evangelium defertur hic est Iohannes qui Christum precessit predicando baptizando. In festivis diebus duo cerei precedunt per quod signatur quod bini et bini missi sunt apostoli ad predicandum in Iudeam ante Christi mortem et resurrectionem.
paravi lucernam christo meo. 
Numérotation du verset  131,18 XVIII
Inimicos eius
interl.|  Christi
induam confusione \ super {t. 2 : Erfurt, f. 316rb ; facsim., p. 631b} [Rusch, f. 316rb ] ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ipse sanctificat et nemo alius in eo floret ad gloriam sanctificatio in homine qui fenum est non posset florere
marg.|  INDUAM  CONFUSIONE. CASSIODORUS. Hoc faciet Filius cui omne iudicium datum. Sed nota Patrem qui hic loquitur facere quod Filius facit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 131), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_131)