initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 132

Numérotation du verset  132,1 
Canticum graduum.
marg.| marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Quartus decimus gradus caritas que facit fratres habitare in unum unde benedictio et vita.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Et est hic psalmus athomus id est sine divisione de caritate ubi commendatur caritas proximi que nullam admittit alienationem mentis seu divisionem. Hic ergo vir iustus de cohabitatione fratrum exultans ait.||

1 Codd. : (Ps. 132) D30 Δ (= ω1 ω² T77 Bo179 P3255 Fi) Rusch Ps-G | graduum] + David Ps-G, + vox Ecclesie regnantis D30
Numérotation du verset  132,I 
Ecce 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quod ostendentis est||
quam bonum
interl.| interl.| utile||
et quam iocundum \
interl.| interl.| id est delectabile||
interl.| interl.| quia sunt bona que non delectant||
marg.| marg.| ECCE  QUAM  BONUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iste versus toto orbe notissimus ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit monasteria plurima peperit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ecce. Quasi plus ostensione quam lingua explicetur.||
habitare fratres
interl.| interl.| erat illis cor unum et anima una in Deum||
in unum. 
interl.| interl.| recte dispositis singulorum diversis officiis||
marg.| marg.| HABITARE IN  UNUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc de omnibus christianis sed proprie convenit monasteriis a quibus tamen ad ceteros benedictio descendit ut etiam illis fratribus de Iudea de quibus dicitur erat illis cor unum et anima una.||
Numérotation du verset  132,2 II
Sicut unguentum
interl.| interl.| inunctio Spiritus Sancti que prius fuit in capite Christo||
interl.| interl.| a similitudine regum et sacerdotum qui figura sunt Christi||
interl.| interl.| ita bonum et iocundum est habitare fratres in unum||
in capite \
interl.| interl.| Christo||
quod descendit
interl.| interl.| a capite Christo||
in barbam barbam 
interl.| interl.| determinat in cuius barbam subdens  barbam Aaron ||
Aaron.
interl.| interl.| veri sacerdotis Christi||
marg.| marg.| BARBAM  AARON. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ecce determinatio. Id est in apostolos et alios primitivos sanctos qui primo pro fide certaverunt sed vinci non potuerunt quia iam caput passum precesserat.||
marg.| marg.| AARON. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Sacerdos qui se ipsum obtulit id est Christus qui intravit in sanctasanctorum qui fuit victima et sacerdos qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret se ipsum obtulit qui cum Ecclesia est unus et totus Christus. In capite eius unguentum quia in eo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter cui non est datus Spiritus ad mensuram sed a capite Christo ascendente ad celos venit Spiritus Sanctus  in barbam id est fortes strenuos alacres quos barba significat que est indicium virilitatis primum in apostolos in illos qui primos impetus seculi sustinuerunt sed vinci non potuerunt. Ab illis descendit etiam in oram vestimenti. Vestis Christi Ecclesia"sine macula et ruga". Ora vestis finis in quo vestis perficitur hi sunt perfecti qui in unum habitant qui legem Christi implent que est alter alterius onera portate. Vel ora ad quam descendit unguem tuum non in lateribus sed que in capite ? tales sunt qui habitant in unum sicut per istas oras intrat caput hominis ut vestiat se sic per fraternam concordiam Christus intrat ut ab Ecclesia vestiatur. Et significantur idem qui et prius per oram vestis sed iuxta aliam proprietatem.  Ros de celo gratia qua fratres in unum habitant non suis viribus vel meritis.||

Cf. Eph. 5, 27.
Numérotation du verset  132,III 
Quod 
interl.| interl.| unguentum||
descendit 
interl.| interl.| postea||
in oram vestimenti
interl.| interl.| id est in illos perfectos qui in unum habitant et fit comparatio inter cohabitationem fraternam et spiritalem unctionem tamquam inter causam et effectum||

oram Ps-G (L ΩJ ΨB² V D edd.) D30 ω² T79 Rusch, horam ΩM T77 Bo179 Fi, cum Ps-R (T D* P R V Q U edd.)] ora Ps-G D14 P3255, hora ΩS ω1 (al. m. forte corr. : ora) cum Ps-R
eius \
interl.| interl.| Christi||
marg.| marg.| IN ORAM. CASSIODORUS. Vel per  oram que est finis vestis intelliguntur sancti qui erunt in novissimis temporibus Ecclesie scilicet tempore Antichristi. Et est sensus : descendit  in ora vestimenti eius id est usque ad extremitates Ecclesie et in fine mundi que est tunica indivisibilis, deinde aliis verbis idem notantibus idem dicit  : sicut et ros etc.||
Numérotation du verset  132,3 
sicut ros Hermon
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mons pascualis sicut et mons Sion gratia quam gentes receperunt prius descendit in Sion id est super Iudeos||
marg.| marg.| HERMON. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad litteram mons trans Iordanem. Mirum ergo quod ab eo in Sion ros descendat sed  Hermon dicitur lumen exaltatum id est Christus prius in cruce post in celo exaltatus a quo ros gratie descendit in Sion id est Ecclesiam non enim in uno est Ecclesia nisi eius dono et gratia. Idem Sion quod barba et ora vestimenti idem ros  Hermon quod supra unguentum scilicet gratia per quam fit cohabitatio. Qui enim in uno sine rore caritatis sunt inquietum iumentum in iunctura quod non trahit sed turbat hi etiam murmurant de quibus dicitur precordia fatui rota carri fenum portat et semper murmurat hi sunt qui relinquuntur in mola in agro in lecto qui in unum solummodo corpore ceteri assumuntur qui in unum sunt corde.||
qui descendit in montem Sion. 
interl.| interl.| ideo bonum et iocundum habitare fratres in unum||
marg.| marg.| ROS. CASSIODORUS. Tenuis aqua unde terra germinat et significat gratiam qua peccatores convertuntur.  Hermon anathema accipiuntur peccatores per Sion Ecclesia.  Ros eius id est  Hermon qui peccatores nuturit in bono descendit in Sion quando convertuntur ad Ecclesiam que eos recipit. Et est sensus : Ita est illud bonum  sicut ros Hermon id est gratia nutriens peccatores.  Qui descendit in mon<tem> Sion id est quo illi convertuntur ad Ecclesiam.||

montem Ps-G (plerique codd., edd.) D14 D30 ΩS Δ Rusch cum Ps-R] montes Ps-G
Numérotation du verset  132,IV 
Quoniam illic
interl.| interl.| in fratribus qui in unum precepit benedictionem ut concordes benedicent Deum. Concordes enim benedicunt Deum discordes non||
mandavit 
interl.| interl.| promisit||
Dominus benedictionem \
interl.| interl.| hic||
et vitam
interl.| interl.| in futuro duraturam||

< divisio. > $IV benedictionem \ et vitam ΩS- Δ Rusch, benedictionem et vitam \ D30, ÷ et : Φ RVG D14
usque in seculum. 
interl.| interl.| in eternum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 132), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_132)