initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 133

Numérotation du verset  133,1 
marg.| marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Quintus decimus gradus caritas seculi.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Et est hic tertius psalmus de caritate Dei de qua hic agit sicut supra de caritate proximi.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus et alia qua et proximus. Sed quia diversos actus habet ipsa gratia et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo invitat pluraliter benedicere Deum, secundo optat benedi, ibi : Benedicat.||

1 Codd. : (Ps. 133) D30 Δ (= ω1 ω² T77 Bo179 P3255 Fi) Rusch Ps-G | graduum] + vox Ecclesie in futuro D30
Numérotation du verset  133,I 
Ecce nunc
interl.| interl.| in hoc tempore in his adversis||
interl.| interl.| tot gradus conscensis||
marg.| marg.| ECCE. Demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem determinat vos servi.||
benedicite Dominum : omnes servi Domini.
interl.| interl.| vos dico||
interl.| interl.| adunati in unum||

Dominum Ps-G D30 Δ] Domino Ps-G (I M* W) Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-H
Numérotation du verset  133,II 
Qui statis
interl.| interl.| perseveratis||
in domo Domini \
interl.| interl.| in penetralibus scilicet maiores et perfectiores in Ecclesia||
in atriis domus Dei nostri.
interl.| interl.| et vos etiam qui statis in ingressu scilicet incipientes||
marg.| marg.| STATIS. Servorum non est sedere in domo Domini. Vel de eisdem intelligitur. Et per domum intelligitur Ecclesia per atria latitudo caritatis. In caritate enim que extenditur usque ad inimicos latitudo est in odio angustia. Quasi diceret vos benedicite.  QUI  STATIS id est perseveratis. IN  DOMO  DOMINI id est in Ecclesia. Et qui statis IN  ATRIIS  DOMUS  DEI  NOSTRI. Id est in latitudine caritatis ubi nullus angustiatur.||
Numérotation du verset  133,2 III
In noctibus 
interl.| interl.| in adversis non solum in diebus prosperitatis||
extollite manus vestras 
interl.| interl.| corporis et operis||
in sancta \
marg.| marg.| EXTOLLITE  MANUS  VESTRAS. Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Israel contra Amalech.  Extollite dico  in sancta ut intentione eternorum bonum operemini ; aliter enim non valet.||
et benedicite Dominum
interl.| interl.| nihil boni vobis tribuentes sed totum Deo||

Dominum Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Δ cum Ps-R] Domino Ps-G (R* I M W ΩJ ΨB) Rusch Ed1530
Numérotation du verset  133,3 IV
Benedicat te Dominus ex Sion \ qui fecit celum et terram. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. qui tot gradus conscendit benedictionem supernam loco remunerationis accipit quia omne munus ascendentium benedictio est||
marg.| marg.| BENEDICAT  TIBI  DOMINUS. Secunda pars ubi optat benedici fideles. Quasi diceret benedicite et ut hoc possitis. Benedicat te Dominus benedictione que est ex Sion. Qui potest quia ipse est qui fecit celum et terram.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Benedicat. Supra hortatur plures benedicere Deum ipse vero unum benedicit tantum quia et si plures sint tamen in unum sunt et unitati convenit benedictio unde unus in piscina sanabatur qui prior descendebat. Esto ergo in uno et ad te perveniet benedictio.||

te Ps-G D30 ω1 ω² P3255 T77 Fi cum Ps-R] tibi ΩS Bo179 Rusch Ed1530 cum Ps-Moz x Ps-H




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 133), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_133)