initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 136

Numérotation du verset  136,1 
interl.|  iuxta

1 Codd. : (Ps. 136) : Hi D14 D30 Δ (= ω1 Ω2 P3255 T77 T79 Bo179 Fi) ΩP Rusch Ps-G | < divisio. > : $ IV nos² \ ω1 Ω2 T77 T79 Fi Rusch ] nos1 \ Hi | X exinanite1 \ ω1 Ω2 T77 Fi] exinanite² \ Hi T79 Rusch
Ieremiam. 
interl.|  quia agit de captivitate Iudeorum quam deflevit Ieremiam in figura nostri qui spiritaliter captivi tenemur
marg.|  PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Tertius psalmus de lamentatione Hierusalem de hoc quia a Babyloniis destructa precedunt alii duo scilicet ut quid Deus repulisti ubi agitur de captivitate facta a Romanis. Et Deus venerunt ubi agitur devastatione facta sub Antiocho hic autem de captivitate factam a Nabuchodonosor.

Psalmus... Ieremiam Ω] David Hieremiae Ps-G, David psalmus Hieremie D14, psalmus David et Ieremie lamentatio D30
Numérotation du verset  136,I 
Super flumina Babylonis
interl.|  omnia que hic amantur et transeunt que attendentes sancti non se eis amore immiscent sed supra sedent contemnendo et flent vel eos qui rapiuntur vel se qui captivi ibi sunt
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Due civitates sunt permixte corpore separate corde Hierusalem et Babylonia. Tenetur autem Hierusalem captiva in Babylonia sed non tota cives enim eius angeli sunt omnis miserie exortes sed tenetur captiva secundum homines predestinatos ad gloriam qui per peccatum captivi sunt et a patria peregrini. De ea ergo captiva per peccatum hic agit de reditu supra in te decet hymnus Deus in Sion. Ibi dicitur te decet hymnus in Sion hic super flumina Babylonia sedimus et flevimus. In atriis Hierusalem stamus spe hic sedemus humiles penitendo confitendo.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Habet Babylonia amatores suos propter laborantes sed quicumque in ea non superbe sed fideliter versantur ut quantum intelligunt fidem exhibeant quam possunt et quibus possunt eos non sinit Deus perire in Babylonia. Intellexit caritatem eorum et ostendit eis aliam civitatem pro qua laborent unde dicit Iesus : qui in modico fidelis est et in magno fidelis est. Et rursus : si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis. Sed talibus tamen non agit hic psalmus. Sed de illis qui mente et desiderio sunt cives Hierusalem.
marg.|  CASSIODORUS. Primo captivandos longe post per Nabuchodonosor quos deflevit Ieremias hic sua mala flere nec tamen et inter mala oblivisci Hierusalem inducit in figura nostri. Secundo contra hostes ad Deum fit conversio ibi : Memor esto.
marg.|  CASSIODORUS. Quasi laudibus stantium in domo excitatus captivus lamentationem hanc incipit desiderio patrie dicens : Super flumina etc.
propter] coniec. , pro/re p. cacogr. Rusch
illic 
interl.|  in tam notabili loco
sedimus 
interl.|  humiliati
et flevimus \
interl.|  ubi nihil fluit
dum recordaremur tui Sion. 
interl.|  non de alia re, ut multi
marg.|  DUM  RECORDAREMUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In hostilis terra dulcis recordation patrie.   sedimus non erecti per superbiam nec iacentes per ruinam.   flevimus incolatum. Multis flent fletu Babylonio qui et gaudent gaudio Babylonio quia gaudent lucris et flent pro damnis temporalibus ; utrumque de Babylonia est.
interl.|  sed

dum r. Ps-GJ* V D) Hi D14 D30 Ω ΩP Δ (d. recordaremus ω1!) Rusch Ed1455 Ed1530 cum Ps-R ] cum r. Ps-G tui Δ ΩP² Ed1455 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G Hi D14 D30 ΩP*
Numérotation du verset  136,2 II
In salicibus
interl.|  id est in malis
marg.|  IN  SALICIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Que rigantur fluminibus Babylonis sed steriles sunt in bono opera. Et sunt in medio Babylonis id est multum mali id est cupidi avari. Sunt enim aliqui in exterioribus non sic concupiscentiis obruti. Ab his porcis et canibus Scripturas avertimus non enim alligamus sed differendo suspendimus.
marg.|  CASSIODORUS. Vis doloris exaggeratur quando delectatio qua se solebant consolari suspenditur.
in medio
interl.|  que sunt
eius \
interl.|  Babylonis
suspendimus
marg.|  distulimus
interl.|  subtraximus
organa nostra. 
interl.|  Scripturas et promissa Dei
interl.|  quare
Numérotation du verset  136,3 III
Quia illic
interl.|  in Babylonia
interrogaverunt nos 
interl.|  temptantes non proficientes
qui captivos duxerunt nos \
interl.|  diabolus et angeli eius qui interrogare dicuntur dum illi interrogant in quibus operantur
verba 
interl.|  rationes aggratulationis nostre
cantionum.
interl.|  vel : canticorum
marg.|  VERBA  CANTIONUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel canticorum ut quid prodest Christus vel que est alia vita. Sed his qui pleni sunt malis non debemus percutere organum ut sonet sed suspendere. Dyobolus astute querit ut irrideat unde est respondem dum eis quomodo cantabimus. Passus autem undique interrogatores adulantes irrisores reprehensores quasi inter eos periclitans animum erexit ad recordationem Sion. Et constrinxit se iuramento dicens. Si oblitus etc.

Ps-α Ps-MozX
Numérotation du verset  136,IV 
Et qui 
interl.|  a societate angelorum
abduxerunt
interl.|  vel : adduxerunt
interl.|  ad has miserias
interl.|  ubi interrogaverunt verba cantionum dicentes

abduxerunt Ps-G D14 D30 ΩP ω1 (post corr. ) Ω2 T77 Bo179 Rusch cum Ps-R ] adduxerunt Ps-G (Q*) ΩS ω1* ? P3255 T79 Fi Cor2 cum Ps-R (H M Q R U V) Ps-Moz
nos \ hymnum cantate nobis de canticis Sion. 
interl.|  sed
interl.|  quasi ita dicunt nobis sed nos respondemus eis
Numérotation du verset  136,4 V
Quomodo cantabimus canticum Domini \ in terra aliena ? 
interl.|  illis non cantavi sed
interl.|  inter verba illorum
marg.|  QUOMODO  CONTABIMUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cavendum est ne quis timens talibus displicere affectet amicitias eorum et incipiat delectari in Babylonia.
Numérotation du verset  136,5 VI
Si oblitus fuero tui Hierusalem \
interl.|  ut illis placere velim
oblivioni detur 
interl.|  vel obliviscatur me
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. condicionem ponit quam necesse est fieri
dextera mea. 
interl.|  vita eterna
marg.|  DEXTERA  MEA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quidquid facis pro eternis dextera operatur si et alio intenderis sinistra se mimiscuit et in ea delectatus quasi in dextera perdis eterna.
Numérotation du verset  136,6 VII
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sic contingit ut pronuntiat
interl.|  id est obmutescam quia ut quid sonat qui canticum Sion non sonat
marg.|  ADHEREAT. CASSIODORUS. Mutus fiam in laudibus Dei quod est consolatio fletus et miseriarum.
marg.|  LINGUA  MEA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Canticum Hierusalem lingua nostra canticum seculi lingua barbara. Mutus est Deo qui oblitus est Hierusalem.
faucibus meis \ si non meminero tui.
interl.|  cum amore, unde subdit : si non proposuero
Numérotation du verset  136,VIII 
Si non proposuero 
interl.|  CASSIODORUS. id est si non est mihi precipua letitia de   te

proposuero Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi ΩP ΩS P3255 T77 T79 Fi Bo179 Ed1455 Rusch cum Ps-R ] te praeposuero Ps-α, preposuero Ps-G (R F L Q Φ ΩJ K) ω1 Ω2 D14 , + tui D14 * (eras.) D30 * (eras. et cancel. ) Ω2 ( cancel. ) T77 Fi Bo179 cum Ps-R .
Hierusalem \
interl.|  vel : te o   Hierusalem
interl.|  ibi est summa letitia ubi Deo fruimur
in principio letitie mee
interl.|  sed
interl.|  autem
interl.|  ego ita me habeo

principio T77 etc.] principibus T79
Numérotation du verset  136,7 IX
Memor esto 
marg.|  MEMOR  ESTO. Secunda pars ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Memor esto in die sequestrationis ut puniantur.
interl.|  o
Domine filiorum Edom \
interl.|  qui et Esau et Seir carnalium qui sunt inimici sanctorum
marg.|  FILIORUM  EDOM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Filii Edom id est Idumei impedimento fuerunt reedificantibus Hierusalem vel in destructione coniuncti Babyloniis unde dicitur :   filia Babylonis misera .   Edom . Moraliter est carnalitas que ad illicitos motus nos seducit.
marg.|  EDOM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Esau omnes carnales Iacob spiritales maior carnalis homo minor spiritalis quia prius quidem animale postea quod spiritale omnes carnales inimici sunt spiritalibus unde ait memor esto libera nos ab illis.
in die Hierusalem.
interl.|  quo evertere volunt Hierusalem
interl.|  sequestrationis Hierusalem ut ipsi mali puniantur et boni coronentur

in die Ps-G ( plerique codd. edd. ) D14 ² D30 ² ΩP Ω2 T77 T79 Fi cum Ps-R ] diem Ps-G (R F M ), in diem Ps-G ( M Q W Φ V D) D14 *(-m eras.) D30 *(-m eras.) Hi ΩM ω1 P3255
Numérotation du verset  136,X 
Qui dicunt10  exinanite exinanite \
interl.|  quidquid est in ea
marg.|  EXINANITE. CASSIODORUS. A simili cisterne unde si aqua hauritur ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere quibus in fundamento qui est Christus vita eterna est dum putant nocere mali coronas dant.

10  dicunt Ps-G ΩP Hi D14 D30 ω1 P3255 T79* Fi Bo179 Rusch ] + mihi T77 T79 (sec. m. corr. )
usque ad fundamentum 
interl.|  nec unus remaneat in Hierusalem
in ea. 
interl.|  Hierusalem
interl.|  Ecclesia
Numérotation du verset  136,8 XI
Filia Babylonis 
interl.|  sed o vel tu etiam
marg.|  FILIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per successionem facta est filia Babylonis civitas malorum sicut Ecclesia Hierusalem scilicet civitas bonorum per successionem filia Sion.
marg.|  CASSIODORUS. Filia Babylonis. Moraliter. Caro que confusionem peccatorum ingerit cui digna compensatio datur ut sicut concitat ad vitia repensa subdatur virtutibus. Quod carni retribuere beatorum est qui etiam parvulos qui de carne nascuntur id est motus malos antequam crescant ne sint liberi et allidunt ad petram Christum ut confracti dispereant.
misera11   : 
interl.|  in tua exultatione

11  misera] sub ÷ Ps-GG² K ) D14 ²
beatus 
interl.|  sed
qui 
interl.|  quia Deus
retribuet12  tibi retributionem tuam13   :
interl.|  odium pro dilectione nostra
interl.|  allisionem spiritalem pro allisione corporali

12  retribuet D30 ω1 T77 etc.] retribuit Ps-G ( Q* Φ R) Ω2 ? 13  tuam Ps-G ΩP Hi D14 D30 ω1 Ω2 P3255 T79 Fi Bo179] om. Ps-G (F ΨB*) T77 cum Ps-R
quam retribuisti nobis. 
Numérotation du verset  136,9 XII
Beatus qui tenebit \ et allidet parvulos suos14  ad petram. 
interl.|  Christum
marg.|  BEATUS  QUI  TENEBIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quam retributionem ? Ut Babylonia natos in mundo dum parvi sunt parentum et seculi suffocat erroribus. Ita qui iam iuvenes data agnitione Dei parvulos Babyloni elidunt, id est nascentes cupiditates, antequam robur accipant sic facilius vincuntur sed et maiores   ad petram occidende sunt.

14  suos Ps-G (R² ΨB D) Hi D30 * (?) Ω ΩP Δ Ed1455 Rusch cum Ps-R ] tuos Ps-G D14 D30 (super ras.)




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 136), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_136)