initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 137

Numérotation du verset  137,1 
Psalmus ipsi David
interl.| interl.| Christo cui fit huius psalmi tota confessio||
marg.| marg.| PSALMUS  IPSI  DAVID. CASSIODORUS. Captivus qui fleverat quasi reedificata Hierusalem et templo et quasi concivis illi parti Hierusalem que non fuit captiva id est angelis exultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesie que in superioribus est spe expectans ibi esse in re ait.||
marg.| marg.| Primo commendat beneficia sibi data. Secundo dicit quomodo hec ad omnes dilatentur ibi. Confiteantur tibi Domine etc.||

1 Codd. (Ps. 137) : D30 ΩP ω1 Rusch Ps-G 2 Psalmus Ps-G (V) ΩS Rusch] om. Ps-G | ipsi] om. D30 | David] °+ et Hieremie lamentatio D30
Numérotation du verset  137,I 
Confitebor tibi Domine 
interl.| interl.| laudabo||
in toto corde meo \
interl.| interl.| totum cor in aram tue confessionis impono totum accende flamma tui amoris||
quoniam audisti verba oris mei.
interl.| interl.| interioris mei cui prope est Deus adherens iniquitati intus non clamat et si extra vociferetur||
interl.| interl.| et||
Numérotation du verset  137,II 
In conspectu angelorum psallam tibi \
interl.| interl.| coram angelis psalterium et gaudium meum est non coram hominibus qui nesciunt gaudium iusti sed putant miserum quem vident flagellari||
marg.| marg.| IN CONSPECTU. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In laudando propono mihi angelos quibus equari sicut nunc ita post dignitate expecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt quam ipsum. In conspectu ergo angelorum in ea puritate qua te conspiciunt angeli ut in te solo sibi acquiescant ego psallam.||
Numérotation du verset  137,2 
interl.| interl.| id est pro eternis ut sim socius angelorum||
marg.| marg.| AD TEMPLUM  SANCTUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Intra nos est qui adoremus unde templum Dei sanctum est quod estis vos tamen et in angelis habitat Deus angeli sursum fideles deorsum sed si gaudent de spiritalibus non de terrenis ad illud templum adorant futuri socii illorum pro quibus venit Dominus angelorum.||
et confitebor nomini tuo. 
interl.| interl.| id est laudabo te||

< divisio. > $ II tibi \... tuum D30 ω1] tibi’... tuum \ Rusch
Numérotation du verset  137,III 
Super misericordia tua 
interl.| interl.| qua peccatorem respicis||
interl.| interl.| qua vocas||
marg.| marg.| SUPER  MISERICORDIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Universe vie Domini misericordia et veritas non sunt alie vie quibus ad nos venit non sunt alie quibus ad eum veniamus has Deo reddemus misericordiam in subveniendo veritatem in iudicando.||
et veritate tua \
interl.| interl.| qua promissionem reddis||
interl.| interl.| qua remuneras||
quoniam magnificasti super omne 
interl.| interl.| celestium terrestrium et infernorum||
nomen sanctum tuum. 
interl.| interl.| Christum||
marg.| marg.| SUPER  OMNE  NOMEN. CASSIODORUS. Vel  super nomen sanctum tuum cum nobis cultura tua innotuit.||
interl.| interl.| ergo||

nomen D30 Ps-G ΩP²] om. ΩP*
Numérotation du verset  137,3 IV
In quacumque die
interl.| interl.| tempore vel sine nube||
interl.| interl.| ut quando sine nube cupiditatis||
invocavero te exaudi me \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia iam non terrena peto novo instructus testamento sed hoc multiplicabis in anima mea virtutem plene exprimit secundum desiderium||
multiplicabis in anima mea
interl.| interl.| non in carne peto||
marg.| marg.| IN ANIMA. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio addit virtutem quasi non aliud in anima peto nisi virtutem.||

multiplicabis D30 Ps-G (plerique codd., edd.) ΩP ω1 Rusch] + me Ps-G (F* L)
virtutem
interl.| interl.| non aliud in anima||

virtutem D30 ΩP ω1 Rusch] virtute Ps-G
Numérotation du verset  137,4 V
Confiteantur tibi Domine
interl.| interl.| hoc iam fit quotidie||
marg.| marg.| CONFITEANTUR. CASSIODORUS. Secunda pars ubi dicit quomodo hec bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo. Confiteantur etc.||
omnes reges terre \
interl.| interl.| moderati viri qui carnem regunt et spiritui subdunt||
interl.| interl.| cur||
quia audierunt 
interl.| interl.| obedienter||
omnia verba oris tui. 
interl.| interl.| que prius abscondita in una gente Iudeorum quibus credita sunt eloquia Dei||
marg.| marg.| OMNIA  VERBA  ORIS  TUI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Que modo ubique revelata sunt et ad omnes gentes missa quod dignificatum est i vellere Gedeonis. Qui iturus contra Madianitas petiit signum a Domino scilicet ut vellus irrigaretur sicca manente area deinde petiit ut vellere siccato complueretur area. Area orbis terrarum vellus gens Iudeorum in medio orbe terrarum habens gratie sacramentum non in manifesto sed in nube secreti tamquam pluviam in vellere sed expresso vellere pluvia in area manifesta est non operta. Solus Christus suavitas pluvie est id est gratie hunc solum nescis o Iudee in scrupturis propter quem facte sunt quem orbis terrarum recipit quo irrigata est area . Et ita vellere siccato audierunt omnia verba etc.||
Numérotation du verset  137,5 VI
Et 
interl.| interl.| reges terre ut viatores||
cantent in viis Domini \
interl.| interl.| que sunt misericordia et veritas||
quoniam 
interl.| interl.| hoc cantent||
magna est gloria Domini. 
interl.| interl.| non regum||
marg.| marg.| MAGNA  EST  GLORIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si humiles sunt hoc amant et cantant nam si se extulerint timeant quod sequitur quoniam excelsus Dominus.||

est D30² ΩP] om. D30* Ps-G
Numérotation du verset  137,6 VII
Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si ergo volunt respici sint humiles||
marg.| marg.| HUMILIA  RESPICIT. CASSIODORUS. Non est hic humana condicio ubi humilis despicitur superbus respicitur. Sed Dominus humiles respicit.||
et alta 
interl.| interl.| superbos||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si superbi non eum latent sed a longe videntur||
a longe cognoscit. 
interl.| interl.| quia per gratiam non est cum eis||
marg.| marg.| ALTA A  LONGE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non hoc agit superbus ut minus perfecte videatur a Deo sed ut non sit cum illo quo videtur. Sed si contingit iustis tribulatio adest Deus vivificator. Vel alta longe alia littera id est valde superbos qui non invenerunt tribulationem et dolorem huius peregrinationis quia nesciunt vel non amant veram patriam his ergo nescientibus evenit tribulatio quia eam non agnoscunt. E contra in medio tribulationis sunt qui in hac vita degentes eam totam tribulationem esse et miseriam agnoscunt lugentes hunc incolatum unde subdit. Sed SI  AMBULAVERO IN  MEDIO  TUI. Aliter non vivificat nisi in medio tui unde beati qui lugent ve ridentibus.||
Numérotation du verset  137,7 VIII
Si ambulavero in medio tribulationis
interl.| interl.| que semper instat saltem a diabolo||
interl.| interl.| si in hac vita fuero eam totam miseriam reputans et veram patriam querens||
interl.| interl.| super id quod possunt inimici est manus tua possunt enim ut plus occidere sed non a te separare vel amplius vindicans dum diutius licet eis conterere me quia vel moriuntur vel convertuntur ut pauci iam aperte impugnent nomen christianum||
marg.| marg.| SUPER  IRAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc ipsum quod irascuntur mihi tua est in illos animadversio id est punitio. Est enim eis irasci pena non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis super eos vindicte manum extendis.||

et Ps-G (M² ΦRP ΨB D) D30 ΩS ΩP Ed1455 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G Rusch
inimicorum meorum extendisti manum tuam’ et salvum me fecit dextera tua.10   
interl.| interl.| non sinistra que temporaliter salvat||
marg.| marg.| DEXTERA  TUA. Non habet Deus dexteram vel sinistram. Sed dextera Dei dicitur felicitas eterna. Sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos sed semper salvat eos in dextera.||

meorum Ps-G D30 Rusch] tuorum Ed1455 tantum10  < divisio. > $IX me \... tuam D30 ω1 ΩP] me... tuam \ Rusch
Numérotation du verset  137,8 X
Dominus 
interl.| interl.| quasi non ego sed Dominus||
interl.| interl.| vel Domine retribues||
interl.| interl.| pro me pretium redemptionis||
retribuet pro me \ 11 
interl.| interl.| quasi nolo diem hominis qui temporalis sed eternum||
marg.| marg.| RETRIBUET  PRO ME. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod ego non possum unde non vosmetipsos defendentes carissimi sed date locum ire unde : mihi vindicta et ego retribuam dicit Dominus. Vel tangit illud quod in evangelio legitur de Christo qui cum vellet censum solvere pro se et pro Petro illis qui tributum exigebant dixit Petro vade et mitte hamum in mare et piscem qui primo ascenderit tolle et aperi os eius et invenies ibi staterem id est duas didrachmas, id est quattuor drachmas quem ut posta addidit, da illis  pro me et pro te. Hoc specialiter fecit Christus qui quod non rapuit pro nobis solvit. Christus ergo primus piscis hamo mortis captus primus surgens de mari quia primogenitus a mortuis in cuius ore invenimus duas didrachmas id est quattuor drachmas quattuor licet evangelia quibus a vexatione huius seculi liberamur nec iam debitores remaneamus. Ibi enim omnia peccata nostra solvuntur. Pro nobis ergo reddidit qui pro se nihil debuit in quo princeps mundi peccatum non invenit quare occideret.||

11  pro Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP Rusch] propter Ps-G (R* F L M* Q ΦRGV K)
Domine misericordia tua in seculum’
interl.| interl.| in eternum||
opera manuum tuarum12  ne dispicias13 
interl.| interl.| quasi homines sumus vel iustificati a te nostra opera si videris damnas tua si videris coronas||

12  tuarum D30 Ps-G ω1 ΩP] + Domine P3255* (rubr. cancel.)13  despicias Ps-G (F L M² W ΦGP ΩJ * Ψ B D) D30 Ω ω1 edd. Rusch] despicies ΩP tantum | < divisio. > $X me \... seculum’ D30 ω1] me... seculum \ ΩP Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 137), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_137)