initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 138

Numérotation du verset  138,1 
In finem
interl.|  Christum
psalmus 
interl.|  attribuitur
David. 
interl.|  toti Christo
marg.|  IN  FINEM  PSALMUS  DAVID. CASSIODORUS. Psalmus profunditate mysteriorum plenus unde et obscurissimus. Hec autem obscuritas mysteriorum ex peccato primi parentis accessit cui dictum est. In dolore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. Ex primo ergo peccato hanc penam subimus quo in sudore vultus nostri et labore manducamus panem qui est Christus qui ait : « Ego sum panis vivus » etc. In prophetis velatus in evangelio manifestus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Loquitur totus Christus tamquam unus et integer vir propter nimiam unionem capitis et corporis que signata est in primorum parentum condicione quia et femina de viro est unde dicitur iam non duo Christus et Ecclesia sed una caro quia de nobis carnem suscepit non autem una nobiscum divinitas est quia ille creator nos creatura. Quidquid ergo loquitur ex persona suscepte carnis et ad caput pertinet quod iam ascendit in celum et ad membra que peregrinantur in terra ut sint duo in voce una sicut duo in cane una.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primo de notitia Dei que omnia opera comprehendit et reversi et exultantis que quasi cogit eum qui latere non potest reverti maxime cum manus Dei ibi eum tetigerit. Secundo dicit non esse a Deo fugiendum sed ad ipsum ibi. Quo ibo. Tertio quanta sit exultatio reverti ad Deum ibi. Confitebor tibi. Quarto quomodo mali ei non noceant ibi. Si occideris.

Io. 6, 41 ; Io. 6, 51.

Codd. ( Ps. 138 ) : D30 Rusch Ps-G | psalmus David] inv. Ps-G | David] + Vox Petri apostoli penitentis D30
Numérotation du verset  138,2 I
Domine probasti me 
interl.|  secundum quod ego homo
interl.|  ut in passione
interl.|  experimentis
marg.|  DOMINE  PROBASTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iam in Hierusalem restitutus memor discessionis sue in qua Deum latere non potuit in qua et eum secuta est manus Domini deliberat non esse ab eo fugiendum sed ad eum per eum unde sibi magna non nocent mala hec est persona totius humane nature revertentis.
et cognovisti me \
interl.|  non quod ante non noverat sed aliis tunc notum fecit
interl.|  ut in resurrectione
tu cognovisti 
interl.|  voluisti approbasti secundum voluntatem suam factum est ut enim Christus caput sedit et resurrexit sic et sui sedent humiles in patientia surgunt erecti in spem vite eterne sedent confitentes peccata surgunt iustificati gratia
sessionem meam 
interl.|  humilitatem in passione
et resurrectionem meam
interl.|  glorificationem in resurrectione

resurrectionem Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] surrectionem Ps-G ( R L ) cum Ps-H | < divisio. > me \... meam1 D30 ] me... meam Rusch
Numérotation du verset  138,3 II
intellexisti cogitationes meas {t. 2 : Erfurt, f. 319ra ; facsim., p. 637a} [Rusch, f. 319ra ] de longe \ semitam meam 
marg.|  artiora precepta
interl.|  limitem
et funiculum meum
interl.|  vel directionem
interl.|  hereditatem
investigasti. 
marg.|  DE  LONGE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum adhuc in peregrinatione sum antequam ad patriam veniam ut filio minori redeunti occurrit pater quia intellexit eius cogitationes de longinquo qui apud se dixerat egestate confectus. Surgam et ibo ad patrem meum.   semitam meam. Scilicet malam quam ivi patrem deserens.
Numérotation du verset  138,4 III
Et omnes vias meas
interl.|  opera
previdisti \ quia non est sermo
interl.|  sine veritate
interl.|  vel dolus
in lingua mea. 
interl.|  et vere previdisti quia
Numérotation du verset  138,5 III
Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua \ tu formasti me 
interl.|  secundum hominem

Domine tu Ps-G D30 ω1 ΩP] inv. Ps-G (R² I ΨB*) ΩM Ed1530 cum Ps-R , om. Rusch
et posuisti 
interl.|  vel gravasti
interl.|  ut iuvares unde : manus enim mea auxiliabitur ei
super me manum tuam. 
interl.|  quod non super primum
marg.|  INTELLEXISTI. CASSIODORUS. Prescientia deitatis hic ostenditur.  LONGE non loco sed tempore quia omnia antequam sint videt.  SEMITA ad tacitas cogitationes pertinet.  VIE ad humanos actus.  FUNICULUS vel directio ad iusta iudicia.  NOVISSIMA de incarnatione ut Verbum caro factum.  ANTIQUA eterna. In principio erat Verbum. Hec sunt nova et vetustissima de quibus in Levitico dicitur vel in lege vel in Deuteronomio. Vetustissima veterum comedetis et novis supervenientibus vetera proiicietis. Alia enim sunt vetera. Alia nova. Alia vetustissima. Vetera sunt promissiones legis et prophetarum de venturo tunc Christo. Nova sunt promissionum impletio veritatis exhibitio. Vetustissima que ad divinitatis eternitatem pertinent. Novis ergo supervenientibus vetera sunt proiicienda sed vetustissima servanda. Quia exhibita veritate dominici adventus figura et promissio cessare debet. Inde est quod tres misse in natali Domini celebrantur. In prima de eterna filii genitura cantatur Dominus dixit ad me. In secunda de promissione adventus lux fulgebit. In tertia de impletione promissionis : « Puer natus » etc. Et quia ille idem qui est Dei Filius factus est hominis filius ; ideo in illo misse officio ubi cantatur de eterna genitura « Dominus dixit » legitur evangelium de temporali Christi nativitate liber generationis. Et in missa, ubi de temporali cantatur nativitate, legitur evangelium agens de eterna Verbi genitura. Cantatur enim « Puer natus est ». Et legitur : « In principio erat Verbum ». Et quia veritate exhibita figure cessare debent, ideo officium ad promissionem pertinens sequentibus diebus non repetitur sed illud quod pertinet ad promissionis completionem scilicet « puer natus est nobis ».

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
Evangelium ad missam in die Nativitatis Domini.
Numérotation du verset  138,6 IV
Mirabilis 
interl.|  hominibus quibus tot arcana patuerunt
facta est scientia tua
interl.|  per illum scilicet primum hominem despicablis
marg.|   Scientia Patris per eum predicata   mirabilis facta est hominibus quibus tot arcana patuerunt et   confortata est in pectoribus hominum.   non potero . Ecce veritas humane condicionis quia homo assumptus divine substantie non potest equari.
ex me \
interl.|  per meam predicationem
confortata est 
interl.|  infirmata per illum Adam
et non
interl.|  tamen

et Ps-G (plerique codd. edd.) D30 ω1 Rusch ] om. Ps-G (F L)
potero ad eam. 
interl.|  veritas humane condicionis ostenditur
marg.|  ET  FUNICULUM  MEUM. Vel limitem quousque perveni longe quidem Hierusalem sed tu ibi. Ut deprehensus fugitivus loquitur sequente se vindicta Dei.   et omnes vias previdisti antequam irem eas et permisisti me in labore ire ut redirem si nollem laborare hoc fateor quia non est dolus in lingua mei iam in tua gratia iustificati.   novissima mea quando porcos pavi.   antiqua quando partem substantie petii hoc secundum parabolam. Sed mystice antiqua quando per antiquum peccatum lapsi sumus.   novissima pena quando in hanc mortalitatem venimus que est ultima si redire volumus alioquin restat eterna.   formasti me ad labores ad quos omnes nati sumus.   posuisti manum vel gravasti vindicem gravantem superbum salubriter ut erigat humilem. In gravata manu.   ex me id est ex peccato meo.  MIRABILIS et incomprehensibilis mihi.   facta est scientia tua non est mihi facile contemplari te quem superbus reliqui ut prius erat cum essem apud te quando dixi da mihi partem sustantie.   confortata vel invaluit.   et non potero ad eam attingere ex me.   posuisti super me manum tuam .
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In Exodo legitur Dominus dixisse Moysi :"Non poteris videre faciem meam. Sed ponam te in foramine petre et protegam te dextera mea donec transeam tollamque manum meam et cum transiero posteriora mea videbis". Moyses est iudaicus populus manus Domini super eum ut non videat faciem transeuntis. Cecitas est in Iudeis ut non cognoscant divinitatem Christi donec per passionem transeat de hoc mundo ad Patrem. Post transitum tollit Dominus manum suam et videt Moyses posteriora quia post resurrectionem ablata est cecitas eorum qui crucifixerant Dominum. Sicut ergo super gentilem populum posita manu Dei incomprehensibilis facta est scientia Dei. Ita gravata manu super Moysen id est Iudeos non potuerunt videre Christum esse Deum donec transiit ad Patrem. Tunc enim predicante Petro multi de illis conversi sunt. Conclusit ergo Deus omnes vel omnia in infidelitate ut omnium misereatur. Et cum fugitivus te non lateo cuius limitem vides. quo ibo a spiritu quo plenus est mundus. Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum.   quo a facie tua fugiam vertit se hac et illac quasi querens locum fuge.   si ascendero si me extulero invenio repressorem si de iustitia mea superbiero.   Tu ibi es cuius vere est iustitia.   si descendero peccando venero.   ad infernum  vel in profundum et nolens confiteri dicam : quis me videt ?   ades ut vindices. Invenit consilium sed sic potero fugere iratum.   si sumpsero pennas duas alas caritatis quas perdideram.

Cf. Ex. 33, 20-22.
Numérotation du verset  138,7 V
Quo ibo
interl.|  quasi nusquam
a spiritu tuo et quo a facie tua
interl.|  presentia
interl.|  ab ira

a Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch ] ab Ps-G (R F)
fugiam ? 
marg.|  QUO  IBO  AB. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Secunda pars ubi iam deliberat non esse ab eo fugiendum sed ad eum ab irato ad placatum quod erit per ipsum.
Numérotation du verset  138,8 VI
Si ascendero in celum 
interl.|  mente ad supercelestes angelos
interl.|  nusquam quia
interl.|  ut in ascensione fecit
tu illic es \
interl.|  quia quod perstitit angelus tuum est
interl.|  ubi locandus sum ad dexteram tuam
si descendero 
interl.|  ut fecit cum expiravit
ad infernum 
interl.|  ad eos qui non perstiterunt

ad Rusch Ps-G ] in Ps-G (R M² Q Ωs) D30 edd. cum Ps-R
ades. 
interl.|  per vindictam
interl.|  cuius virtute aerias potestates debellavit
aerias] corr., aereas Rusch
Numérotation du verset  138,9 VII
Si sumpsero
interl.|  si bona facere volo non sine te
pennas meas 
interl.|  virtutum
marg.|  PENNAS. CASSIODORUS. Que mee potestatis id est efficaciam dietatis qua corpus de sepulcro levavit has sumpsit diluculo ante lucem id est tempore resurrectionis et habitavit in extremis maris hoc est super seculi amplissimum finem.
diluculo \
interl.|  vel in directum ut nec erigar presumptione nec mergar desperatione
et habitavero in extremis maris. 
interl.|  non in medio ubi mergeret
marg.|  ET  HABITAVERO  IN  EXTREMIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mente in fine seculi ut non seculum amem sed eius finem in quo sit mihi requies sed et ipse illuc ducit unde subdit etenim illuc manus tua etc. Considerans autem longinquitatem vie subdit.   et dixi forsitan tenebre conculcabunt me abundat iniquitas seculi qua penne caritatis refrigescere possunt et quia in nocte desperavi transire mare nox mihi facta est illuminatio venit mulier sapientia Dei que drachmam ubi est imago regis id est hominem perdiderat accendit de se lucernam que de luto est id est carnem et nocte illuminata invenit drachmam.
Numérotation du verset  138,10 VIII
Etenim 
interl.|  quia
interl.|  scilicet ades
interl.|  ut erigar quasi in acre non tangens celum per elationem nec terram per desperationem
et tenebit me
interl.|  ne recidam
dextera tua. 
interl.|  gratia
interl.|  Filius Verbum mihi unitum
Numérotation du verset  138,11 IX
Et dixi 
interl.|  mihi

< divisio. > dixi+ D30 ²
forsitan
interl.|  Ironia irrisio hoc opinantium quod ipse qui lux conculcetur a tenebris
tenebre 
interl.|  tot mala seculi
conculcabunt me \ et nox
interl.|  illi qui prius nox
illuminatio mea
interl.|  erit
interl.|  illuminabuntur a me

mea Ps-GB V D) D30 ΩS ω1 ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
in deliciis meis. 
interl.|  delicie nostre Christus in quo exultamus
marg.|  ET  DIXI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deliberavi   forsitan tenebre tenebras dicit illam inferiorem partem rationalis creature contrariam insistentem scilicet iniquos homines vel carnem unde timet. Et est   tenebre id est inferior rationalis creatura sinistram tenens viam.   conculcaverunt me ita timebam sed   nox fac. I  lluminatio erit in deliciis meis id est illi qui prius nox illuminati erunt in deliciis.   quia tenebre peccatores N  on obscurabuntur a te et nox peccator de gentibus   sicut dies id est sancti de Iudeis.   sicut tenebre ita et lumen etc. quia quatenus agnoscis eatenus ignoscit sed unde hoc mihi quia tu possedisti renes meos.
Numérotation du verset  138,12 X
Quia tenebre
interl.|  peccata et homines mali mystica Scripturarum
non obscurabuntur a te 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed flagellando erudis et vera luce illuminas
marg.|  QUIA  TENEBRE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui non confitetur peccata suas tenebrat tenebras sed si confiterur Deus illuminat.
et nox
interl.|  huius noctis
interl.|  tenebrosus et obscurus sermo
sicut dies 
interl.|  patefiet sicut apertus sermo
illuminabitur \
interl.|  a te
sicut tenebre 
interl.|  et cum hoc sit
eius
interl.|  Scripture
interl.|  noctis sunt
ita 
interl.|  indifferenter
interl.|  quia in utrisque in opertis et apertis simul veritas est et utraque per Christum revelata sunt
et lumen eius. 
marg.|  NOX. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Que erat horror illuminata est delicie.
marg.|  SICUT  TENEBRE  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nostre noctis id est humane vite miserie. Nox est seculi adversitas dies eiusdem prosperitas sed si Deus habitat in anima promittens aliam lucem et docens non letari prosperis vel frangi adversis incipit homo his indifferenter uti et sic est ei nox huius noctis ut dies eius et in omni tempore benedixit Deum ut Iob etsi hoc est tenebre non conculcabunt quem lumen non extollit.
Numérotation du verset  138,13 XI
Quia tu possedisti renes meos \
interl.|  ut sine peccato fieret conceptus meus
marg.|  QUIA  TU  POSSEDISTI  RENES  MEOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Unde hec differentia tibi ? Quia interior possessor non solum cor, id est cogitationes, tenet sed et   renes, id est delectationes, ut non delectet lux noctis sed lux sapientie sue.
interl.|  et
suscepisti me 
interl.|  prepostere hoc dicit prius enim est suscipere quam possidere
de utero matris mee. 
interl.|  virginis Marie
interl.|  de consuetudine mee civitatis Babylonie in qua prius natus sum captivus non indifferenter habebam lucem et tenebras noctis
interl.|  ideo
Numérotation du verset  138,14 XII
Confitebor tibi 
interl.|  laudabo
marg.|  CONFITEBOR  TIBI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tertia pars ubi dicit revolanti ad Deum Deo illuminante renes possidente quanta est exultatio et multiplicatio.
quia10  terribiliter
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. eo ipso quo te miramur terribilis es et ita cum tremore gaudemus quia timemus ne superbi perdamus quod humiles percepimus

10  quia Ps-G D30 ] quoniam Rusch Ed1530 tantum
magnificatus es \
interl.|  per illum scilicet Adam decidit homo per me eminuit quam sis magnificus
interl.|  non modo tu
interl.|  circa me

11  mirabilia Ps-G ΩP Rusch ] mirabiliter ΩM tantum
et anima mea
interl.|  quia nemo cognovit Patrem nisi Filius
cognoscet nimis12 
interl.|  vel valde
marg.|  ANIMA  MEA  COGNOSCET. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iam cognoscit anima mea valde ante erat mira scientia tua ex me nec poteram ad eam sed modo possum quia noctem illuminasti renes possedisti de utero suscepisti id est quia venit mihi gratia tua et illuminavit me.

12  cognoscet Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ΩP Rusch ] cognoscit Ps-G (L M ΦB) Clementina
Numérotation du verset  138,15 XIII
Non est occultatum os meum
interl.|  divinitas
marg.|  NON  EST  OCCULTATUM  OS  MEUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Os ab osse non ab ore. Est ergo quedam firmitas interior que est abscondita hominibus sed tu qui fecisti eam vides que frangi non potest occidi enim possunt sancti sed flecti nequeunt unde hominibus extra tristes videntur Deo autem qui intus videt gaudent unde apostolus. Quasi tristes semper autem gaudentes.
a te13  quod fecisti in occulto \
interl.|  id est malis occultum

13  a] ad ΩK*
et substantia mea
interl.|  secundum hominem
in inferioribus terre. 
interl.|  ille inter angelos non tamen stetit
interl.|  id est de fragili terra
Numérotation du verset  138,16 XIV
Imperfectum meum viderunt oculi tui14 
interl.|  et ideo misericorditer viderunt

14  < divisio. > tui+ D30 ²
et in libro tuo
interl.|  in me scilicet
omnes scribentur \
interl.|  instruentur
marg.|  SUBSTANTIA  MEA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In carne et tamen os non cedit malis huius inferioris non ita mirum si angelus est fortis quam si caro fortis quod est ex osse occulto sed quid de his in quibus non est hec fortitudo Christus qui ut caput dicit Patri.  IMPERFECTUM et titubantes respicis ut Petrum ne pereant.  ET  OMNES  SCRIBENTUR nominabuntur non modo perfecti sed et imperfecti non ergo desperent.
marg.|  IMPERFECTUM  MEUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui hucusque locutus est ex persona corporis hic iam loquitur ex persona capitis.
dies15 
interl.|  vel : dii
interl.|  maiores ut apostoli de quibus dies diei eructat verbum
interl.|  in me a quo perfectionem gratie sumunt

15  dies Ps-G ( M Q² W U ΩJ K ΨB V D) D30 Ω ΩP edd. Rusch cum Ps-R Ps-H] die Ps-G , dii Ps-G (R* ΦRG) cum Ps-MozX
formabuntur et nemo in eis. 
interl.|  meorum
interl.|  quia non dicuntur Petri vel Pauli sed Christi a quo christiani
marg.|  DIES  FORMABUNTUR. Vel per diem errabunt dies hic manens adhuc erat Christus unde dicebat ambulate dum lucem habetis. Qui inter suos multa mira fecerat et tamen imperfecti trepidabant ut et Petrus ne in morte eum perderent. Et hoc est quod hic ait. Omnes scribentur sed tamen per diem errabant imperfecti adhuc de Christo non recte sentientes et nemo prorsus fuit in illis qui non erraret nec ille qui dixerat tecum ero usque ad mortem scilicet Petrus qui illum ante confessus fuerat Dei Filium sed tunc timuit ne sicut filius hominis moreretur et non resurgeret ut Dei Filius. Erat utique Filius Dei erat et filius hominis. Filius Dei in forma Dei Patri equalis. Filius hominis in forma servi in qua Patre minor est. Timuit ergo Petrus ne in forma servi periret forma Dei et non potius presumpsit quia ex forma Dei revivisceret forma servi. Per diem ergo erraverunt cum hic positum Dominum non intellexerunt sed non perierunt quia imperfectum meum viderunt oculi tui unde et subdit. Et si errabant inde tamen nimis honorati sunt idem ipsi qui errabant et in quibus nemo fuit qui non erraret. Amici tui facti sunt o Deus et mihi honorati nimis quia factum est in illis os in occulto post resurrectionem quando induti sunt virtute ex alto qua confirmati verbum Dei ubique predicaverunt et pro eius nomine passi sunt in cuius passione trepidaverunt. Et nimis confortatus est principatus quia facti apostoli duces et pastores Ecclesie.
interl.|  sed tamen
Numérotation du verset  138,17 XV
Mihi autem nimis 
interl.|  valde
honorificati sunt
interl.|  quia sunt
amici tui Deus \ nimis 
interl.|  ultra quam dici possit
confortatus est16  principatus eorum. 

16  confortatus est Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] confirmati sunt Ps-G (R² F L), confortati sunt Ps-G (R* Q W ΦV U ΩJ²)
Numérotation du verset  138,18 XVI
Dinumerabo eos 
interl.|  merito confortavi quia dinumerabo vel putas ne paucos bonos per eos natos esse dinumerabo eos qui sunt stelle et multiplicabuntur super Iudeos qui arena propter sterilitatem
marg.|  DINUMERABO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi merito ego illos confortavi quia ego non aliquis homo dinumerabo eos quos in fide genuerunt. Et ipsi enumerati super arenam multiplicabuntur. Quasi tam innumerabiles nati sunt per illos qui per diem erraverunt quam innumerabilis est arena. Et dum ait dinumerabo ostendit quod Deo numerabiles sunt. Subdens vero super arenam ostendit nobis innumerabiles esse unde et in promissione dictum est Abrahe : Multiplicabo semen tuum sicut stellas celi et sicut arenam maris.
et super arenam 
interl.|  tam innumerabiles nati sunt per illos qui per diem erraverunt
interl.|  nobis innumerabiles
multiplicabuntur \ exsurrexi
interl.|  hoc totum ideo quia
interl.|  a morte
et adhuc sum tecum. 
interl.|  donec omnibus videar in iudicio
marg.|  ADHUC  SUM  TECUM. Sicut ante mortem quod putaverunt se tulisse Iudei. Vel adhuc id est ipsa morte quod non videtur de mortuo vel et si resurrectio sit signum deitatis tamen adhuc sum occultus pluribus tecum id est ut tu.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Adhuc sum tecum. Nondum cum ipsis per notitiam quia nondum agnoscunt quia non mox post resurrectionem Christum agnoverunt. Vel toto hoc tempore tecum sum in occulto ad dexteram Patris antequam reveletur in ea claritate qua venturus est.
Numérotation du verset  138,19 XVII
Si 
interl.|  id est quando
interl.|  tecum sum sed tamen adhuc patior ab hereticis in corpore meo
interl.|  in futuro
interl.|  cum per superbiam amittunt gratiam
occideris Deus peccatores17   : 
interl.|  hereticos qui fastu superbie ab aliis se dividunt

17  occideris D30 ΩP Rusch ] occiderit ΩS
viri sanguinum18 
interl.|  dicens
interl.|  qui oderunt fratres

18  viri Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] et praem. Ps-G (L I V), et virum Ps-G (F)
declinate a me. 
Numérotation du verset  138,20 XVIII
Quia dicitis19 
interl.|  de preconibus meis

19  dicitis Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] dices Ps-G (F), Ps-G (R I L)
in cogitatione \
interl.|  quod peius est quam in ore
interl.|  vel : accipient

20  accipiant Ps-G (I ΦRP D) D30 * Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 ] accipient D30 ² (super ras.) Ps-G
in vanitate
interl.|  non quidem in eternitate
civitates suas21 
interl.|  populos suos
marg.|  SI  OCCIDERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quarta pars quomodo a malis non noceatur ei.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si occideris. Subdit quid interea patitur pro commixtione malorum in Ecclesia et per separationem hereticorum dicens : si occideris Deus etc. Ordo verborum. Si occideris Deus peccatores. Accipient occisi in vanitate. CIVITATES  SUAS id est populos suos vanos qui inflatos nomine iustitie sequuntur unitate dirupta. Est autem occasio inflatis hereticis seducentibus populos separandi se et illos ab unitate quia mali ibi sunt id est in Ecclesia quibus nolunt misceri et sunt vere non modo boni quos infamant sed et certe mali et hac occasione se et alios corporaliter a bonis dividunt. Et etiam ideo quia movet bonos ut a malis se separent. Ideo interponit viri sanguinum declinate a me quoniam dices (alia littera) in cogitatione id est ideo seducunt in separatione propria vanos populos quia tu o Deus dices id est immittes in cogitatione iusti ut dicat malis. Viri sanguinum declinate a me id est mones bonos ut a malis se separent non corpore vel loco sed mente non aperte adhuc ne et bonos deserant sed puritate vite. Quod modo dicit Deus malis in cogitatione bonorum in iudicio dicet aperte : amen dico vobis non novi vos discedite a me.

21  suas Ps-G (plerique codd. edd.) D30 ΩP Rusch cum Ps-R] tuas Ps-G (F L ΦRGV ΩJ* K* Clementina )
Numérotation du verset  138,21 XIX
Nonne qui oderunt te Domine oderam \ et super inimicos tuos tabescebam ? 
interl.|  irascendo peccatis eorum
interl.|  zelo domus tue vidi insensatos et tabescebam
marg.|  NONNE  QUI  ODERUNT. Quasi si occideris nonne qui oderunt te oderam illos et ego occidam.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi heretici non intelligentes accusant in boniscommunionem malorum. Sed quid calumniantur dicit corpus Christi de commixtione malorum nonne qui oderunt. Quasi sacramentis malorum non factis communico. Et zelo domus tue super eos tabesco sed tamen perfecto odio id est iniquitates eorum odi non naturam quomodo ergo permixtione eorum contaminor.
interl.|  utique quia et
Numérotation du verset  138,22 XX
Perfecto odio oderam illos \ inimici 
interl.|  ipsi heretici
facti sunt mihi. 
interl.|  non tantum Dei
Numérotation du verset  138,23 XXI
Proba me 
interl.|  quam libere cuncta egerim
Deus22   
interl.|  tu quod non potest homo non hereticus
marg.|  PROBA  ME  DOMINE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hucusque de hereticis et aliis eos sequentibus ab Ecclesia separatis nunc etiam agit de malis vel vitiis sibi coniunctis quos patitur Ecclesia et gemit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi heretici se et alios separant ergo cum separatis occisis et suis sequacibus restent mali inseparati inter quos gemit Ecclesia quos et patitur. Quid autem proba me et scito cor hec conscientia est et spes filie regis intrinsecus que est inter filias ut lilium inter spinas quasi illi inimici tu vero Deus proba.

22  Deus Ps-G D30 ΩP] Domine Rusch tantum cum Ps-α Ps-Moz Ps-Med
et 
interl.|  pro id est
scito
interl.|  quia non consentio factis malorum
cor meum \ interroga me
interl.|  quasi questionibus interrogatus non potest negare que gesta sunt
et cognosce semitas meas. 
interl.|  consilia et cogitationes
Numérotation du verset  138,24 XXII
Et 
interl.|  ut quid
vide si via iniquitatis in me est \
interl.|  faciendo vel consentiendo si quid autem invenis in via mea quod displiceat quia via mea mortalis est tu deduc in via eterna que est Christus ubi nulla est iniquitas quia si quis pereat advocatum habemus apud Patrem Iesum
et deduc me
interl.|  me hominem ad dexteram tuam
in via eterna. 
interl.|  id est per Verbum tibi coeternum
interl.|  Christus eternus est qui dixit : « Ego sum via ».

Io. 14, 6.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 138), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_138)