initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 140

Numérotation du verset  140,1 
Psalmus David
interl.|  attribuitur
interl.|  Christo in persona hominis peccatis circumventi clamantis
marg.|  PSALMUS  DAVID. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus iste subobscurus est. Sunt enim in scrupturis sanctis profunda mysteria que ad hoc absconduntur ne vilescant, ad hoc queruntur ut exerceant, ad hoc aperiuntur ut pascant. Scriptura, si nusquam aperta esset, non te pasceret ; si nusquam occulta non te exerceret. Hic tamen non alia dicuntur quam in aliis psalmis dicta sunt sed eadem licet diverso modo. Ideo eadem quia oportet sepius commemorari quod cogit mundus oblivisci. Omnia ideo multipliciter dicta sunt ut varietas locutionis fastidium tolleret veritatis. Amant enim se invicem mali sed amor iste tartareus est. Alia est caritas christianorum quam Paulus diffinit dicens : finis precepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta alibi vero quasi scientibus finis legis est caritas et non dicit que caritas quia alibi dixit. Non enim omnia ubique dici aut possunt aut debent ideoque ibi non dixit qualis caritas sed ibi determinavit ubi addidit de corde puro quando secundum Deum diligis hominem que non inter malos et conscientia bona et fide non ficta. Illud autem de quo hic et in aliis psalmis tractatur est caritas. Caritas vero est amor sed non quilibet. Est enim amor ethereus et est amor tartareus.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Unus homo caput et corpus proprium capitis est loqui pro membris ut lingua nostra personam omnium membrorum suscipit ipsa pro omnibus verbo fungitur. Caritas enim unum facit nos cum Christo sive ergo caput loquatur sive membra Christi loquitur sed in voce eius quisque agnoscit suam aliquando dicit quod sibi soli competit non tamen separat se a nostris verbis sed a suis propriis ad nostra redit et a nostris interdum ad sua propria transit.
marg.|  Sciens propheta hominem peccatis implicari rogat ut audiatur subdens a quibusmaxime velit liberari. Secundo dicit quod a iusto correctus spernat falso auditores ibi : Corripiet.

1 Codd. : ( Ps. 140 ) D30 T79 Rusch Ps-G | David] + Vox Ecclesie contra hereticos D30
Numérotation du verset  140,I 
Domine clamavi 
interl.|  iam diu
ad te 
interl.|  quid
exaudi me \ intende voci mee
interl.|  et item adhuc clamo
marg.|  INTENDE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nondum enim finitus est clamor quia nondum finita est tribulatio. Si finita est tribulatio finitus sit et clamor. Si vero manet usque in finem numquam cesset clamor.
cum
interl.|  quando

cum D30 Rusch Weber ] dum T79 tantum
clamavero ad te. 
interl.|  intentione cordis
Numérotation du verset  140,2 II
Dirigatur oratio mea
interl.|  igne caritatis incensa
sicut incensum 
interl.|  id est sit tibi incensum id est bonus odor
in conspectu tuo \ elevatio manuum mearum
interl.|  operatio mea bona que fit pro eternis
marg.|  ELEVATIO  MANUUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc de capite omnes intelligant qui ad vesperam animam posuit iterum recepturus non amisit invitus sed tamen nos ibi figurati sumus quod enim illius pependit in ligno de nobis accepti. Vespertinum sacrificium passio Domini oblatio victime salutaris quod fecit ine resurrectione munus matutinum oratio ergo pure directa de corde fideli tamquam de ara sancta in incensum surgit. Subdit ex voce corporis.
sacrificium vespertinum. 
interl.|  placeat tibi ut sacrificium vespertinum
marg.|  DIRIGATUR. CASSIODORUS. Oratio sit incensum operatio vespertinum sacrificium quod acceptabilius erat in lege quia figura erat illius veri sacrificii quod in fine mundi in cruce oblatum est. Vespera nostra finis vite potest preterea sacrificium vespertinum dici penitentia qua in fine mundamur. Et est   elevatio manuum mearum sit tibi   sacrificium vespertinum id est opera mea bona sic tibi sint accepta ut penitentia que agitur in vespera id est in fine vite in quo si perfecte offerimus purgamur hoc dicit ut nemo desperet qui in fine penitet.
interl.|  et
Numérotation du verset  140,3 III
Pone Domine custodiam ori meo \
interl.|  vel cordi
interl.|  ne iniqua cogitet
marg.|  PONE  DOMINE  CUSTODIAM. CASSIODORUS. Nota quod et cordi et ori petit apponicus. Duplici munimine opus est ut nec cogitatio iniqua sapiat nec prava voluntas in fatua verba erumpat.
et ostium circumstantie 
interl.|  vel : continentie
marg.|  OSTIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. A similitudine illius qui circumstat   ostium ne intret vel exeat cui non licet.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Dicit enim Ieremias : Mors intravit per fenestras nostras. Et Petrus ait : « Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens circuit querens quem devoret ».

Ps-α.
labiis meis. 
interl.|  ne stulta promant
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ostium circumstantie vel continentie clauditur et aperitur aperiatur ad confessionem peccati claudatur ad excusationem et ita erit hotium continentie non ruine.
Numérotation du verset  140,4 IV
Non declines cor meum in verba malitie \
interl.|  ad hoc ut non
interl.|  Christus hoc dicit ex persona Ecclesie cum unus ex membris hoc orat ipse orat sicut alibi ex persona membrorum dicit quid me persequeris et esurivi et non dedistis mihi manducare
marg.|  NON  DECLINES. CASSIODORUS. Quasi ad hoc pone hostium ut non excusetur quod summum vitium dominatur hominibus unde tardius penitent ; unde in libro Regum quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatrie est nolle acquiescere.
ad excusandas excusationes in peccatis.
interl.|  quasi omnia casu agantur
marg.|  AD  EXCUSANDAS. CASSIODORUS. Consuetudo impudentium ut deprehensi primum per aliqua falsa excusent et inde convicti alia querunt tempori vel necessitati vitia imputantes nequando veritati cedant.
Numérotation du verset  140,V 
Cum hominibus operantibus iniquitatem \
interl.|  id est sicut excusant homines qui operantur iniquitatem
et non communicabo
interl.|  vel non combinabor id est non ero socius
interl.|  et si hoc fuerit non communicabo
marg.|  COMMUNICABO. CASSIODORUS. Vel combinabor. Combinati dicuntur quando duo simul ligantur ut alter alterum impediat ne sit fuga libera.
marg.|  Non combinabor ad similitudinem canis.
cum electis eorum. 
interl.|  non Dei
marg.|  CUM  ELECTIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Electi sunt qui se iustificant ceteros despiciunt ut Phariseus et peccata defendunt quibusque modis cum talibus non vult iste combinari id est sociari ne impediatur ab eis.
Numérotation du verset  140,5 VI
Corripiet me iustus
interl.|  quasi non communicabo cum istis ut defendam peccata sed potius
marg.|  CORRIPIET  ME. CASSIODORUS. Secunda pars ubi fidelis iste iam e contra a iusto correctus spernit falsos laudatores malis verbo et moribus profuturus in quo et petit custodiri.
marg.|  IUSTUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Christus vel quilibet frater, vel ipse idem secundum interiorem.   Corripiet se carnem quasi uxorem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non odit qui arguit et eo magis arguit quia non odit
oleum autem peccatoris
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. falsa laus adulatoris
marg.|  OLEUM. CASSIODORUS. Dilectio simulata que mentes a rigore veritatis emollit ad noxia.
non impinguet 
interl.|  vel : impinguabit
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non crescit capu-t meum de adulatione non me delectat oleum peccatoris

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 140, 13), CCSL 40, p. 2025.19 (textus psalmi) : « Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum ». Cf. Sabatier, t. 2, p. 274 (notae). Non inveni in Ps-R P-G Ps-H [MM2017].
caput meum. 
interl.|  mentem
interl.|  non impinguet quoniam adhuc
Numérotation du verset  140,VII 
Quoniam adhuc 
interl.|  futurum est quod dicam
marg.|  QUONIAM  ADHUC. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non combinabor cum malis corripiet me isutus quoniam adhuc expectatio primis temporibus vituperabantur christiani sed adhuc expecta et oratio mea erit in beneplacitis eorum id est veniet tempus quo placebit eis oratio mea ut dicant dimitte nobis sicut et nos dimittimus et item habemus advocatum Iesum.
et oratio mea
interl.|  quam docuit vel qua interpellat pro nobis
in beneplacitis eorum \
interl.|  orabunt pro eis ut ego
interl.|  beneplacebit eis
interl.|  et etiam
Numérotation du verset  140,6 
absorpti sunt 
interl.|  quod si qui sunt qui contradicunt absorpti sunt iuncti petere

absorpti Rusch ] absorti T79 Ps-G
iuncti petre
interl.|  vel iuxta petram
iudices eorum.
interl.|  doctores heretici iuxta et non supra petram quia communicant sacramentis non tamen sunt in Christo merguntur in profundum audient nec corrigentur et ideo magis rei
marg.|  IUDICES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Potentes docti qui de moribus iudicant ut Plato Arestotiles Pythagoras absorpti sunt iuncti petre id est comparati Christo vel absorpti sunt iuxta petram alia littera id est iuxta Christum idem sensus id est comparati Christo per se videntur aliquid dicere sed iunge et compara illos petre id est Christo et nihil sunt mortui iacent stulta eorum sapientia surrexit christus vincit regnat imparat quem omnes colunt.
Numérotation du verset  140,VIII 
Audient 
interl.|  quid ergo erit
marg.|  AUDIENT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aure obedientie non sicut Adam. Audivit enim Adam designo scientie boni et mali ne comederet sed non obedivit predestinati autem ad vitam audient aure et recurrentes ad Adam eiusque excessum recolentes dicent Adam fuit perditio nostra qui non stetit stemus nos ut repatriemus. Adam sicut crassa terra que pre abundantia spinas germinat ita pre divitiis liberi arbitrii quasi luxurians lignum vetitum usurpavit sed sicut agricola eam prescindit ne ultra luxuriet ita Deus dissipavit interiora nostra ubi osseos id est firmos nos esse oportuit id est infirmos et inconstantes fecit secus infernum proiectos id est maledictioni proximos.
verba mea
interl.|  prevaluerunt verba mea verbis eorum si locuti sunt diserte ego vere preterea verba mea predicant qui nec mori pro eis timent secundum illud. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et nolite timere eos qui occidunt corpus etc. quid ergo mortes illorum fecerunt. Ecce sicut crassitudo
quoniam potuerunt \
Numérotation du verset  140,7 
sicut crassitudo
interl.|  prosunt verba eis prosunt et mortes
interl.|  unde fit morbus in corporibus sic tabe malitie eorum dirupta
terre erupta est 
interl.|  vel dirupta

erupta D30 Cor2 Rusch Ps-G ] erecta ΩS, eructa T79
super terram.
marg.|  CRASSITUDO  TERRE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est quedam contemptibilia unde tamen terra accipit pinguedinem sic eo quod contempsit mundus accepit pinguedinem ut inde seges Ecclesie veracius pullularet mors sanctorum contemptibilis seculo pretiosa agricole qui ibi novit uberem succum unde crevit Ecclesia. Contemptibilia enim mundi elegit Deus et ea que non sunt ut ea que sunt evacuentur.
marg.|   Crassitudo terre . Quando eructuat aerem corrumpit et tunc lues in hominibus late diffunditur sic superbia eorum tabe malitie sue corpora martyrum sauciat qui sunt ossa et firmamentum fidelium vel fidei.
Numérotation du verset  140,VIII 
Dissipata sunt ossa nostra 
interl.|  id est corpora testium Christi
secus
interl.|  id est pro velle profundorum id est pro voluntate eorum qui sunt infernum id est profundi in vitiis
infernum+ 
marg.|  SECUS  INFERNUM. Dicit non in inferno quia etsi communi sorte moriuntur non tum descendunt in infernum ut mali sed vita eterna datur illis.
interl.|  sed
Numérotation du verset  140,8 
quia ad te Domine Domine oculi mei \
interl.|  non ad minas peccatorum novi quid pro me passus quid pro miseris
interl.|  auferri sinas
interl.|  sciebat multos adversis cedere
animam meam. 
interl.|  et si corpus perimitur
marg.|  QUIA  AD  TE  DOMINE. CASSIODORUS. Dicta fragilitate hominis ad divina remedia confugit.   ne auferas a bonis tuis sed spes mea semper sit in te et oculi mei semper te intendant non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt scilicet de seculo eripi et esse cum Christo. Per laqueos et scandala totius mundi mala breviter notat laquei sunt blandi nexus carnis desideria sed dum per hos diabolus non proficit nititur scandalis que per inquietos movet.   cadent in retiaculum aperta verba comparationi cum istis non vult combinari   singulariter , id est quia cum pessimis non ambulat.   Transeam ut viator huius mundi qui nulla voluptate capitur.
Numérotation du verset  140,9 IX
Custodi me
interl.|  potius
a laqueo 
interl.|  vel : muscipula
interl.|  deceptione ubi esca ducit ad laqueum

Ps-α.
quem statuerunt mihi \
interl.|  hoc persecutores
interl.|  mali
marg.|  CUSTODI  ME. Vel aliter et dicit : Statuentes laqueum persecutores manifestos. Operantes autem iniquitatem consentientes illis dicit qui timore persecutionis deficiunt. Et est ne  auferas animam meam . Sed potius custodi me a laqueo persecutionis quem statuerunt mihi.
et a scandalis
interl.|  hoc est qui consenserunt illis et apostotaverunt illos ne timeam istos ne imiter
operantium iniquitatem. 
interl.|  manifestis perturbationibus inquietorum
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc faciunt persecutores qui escam vite huius quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam in muscipulam cadit quia timore mortis persecutioni succumbit. Et custodi me a scandalis operantium iniqui id est a scandalo eorum qui consentiendo illis labuntur et ita iniquitatem operantur. Quasi diceret   custodi me a persecutoribus qui terrent et lapsis qui territi sunt.
Numérotation du verset  140,10 X
Cadent
interl.|  non modo alii sed ipsi primi herentes ori eius defecerunt quare hoc ? Quia solus sum tempore passionis donec transeam de mundo ad Patrem ; tunc confirmabo columnas quia in resurrectione didicerunt non timere mortem.
marg.|  CADENT. De vitio in vitium sed ego   singulariter sum.
in retiaculum*
interl.|  nam quasi quadam circuitione peccatorum clauduntur

retiaculum Ps-GJ² ΨB*) D30 T79 Rusch ] retiaculo Ps-G Ps-R , retiacula ΩJ* cum Ps-H
eius 
interl.|  iniquitatis
peccatores \ singulariter sum ego donec transeam. 
marg.|  SINGULARITER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Idem quod dicit nisi granum frumenti mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum affert. Item cum exaltatus fuero omnia traham ad meipsum nemo autem occiditur propter Christum id est propter confessionem nominis Christi ne pro nomine Christi moriendo antecederent Christum nec Iohannes pro Christi testimonio sed pro Herodis adulterio pro iustitia martyr non pro nomine Christi sic et alii antiqui.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 140), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_140)