initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 141

Numérotation du verset  141,1 
 Intellectus
interl.|  quem habuit

1 Codd. : (Ps. 141) D30 ΩP T79 Rusch Ps-G
David 
interl.|  totius Christi
cum esset in spelunca 
interl.|  in seculo vel in carne vel in sepulcro
oratio. 
marg.|  INTELLECTUS  DAVID. CASSIODORUS. Psalmus iste quintus est eorum qui nomine orationis intitulantur ubi non alia dicuntur quam que in aliis dicta sunt psalmis sed eadem.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia autem repetitione huiusmodi communi consulitur infirmitati non supervacue iterantur ut repetita melius memorie commendentur unde scriptum est in Proverbiis : Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis quia sapiens que audierit cogitat retractando ruminat . Vir autem stultus glutit illum, id est non cogitat, oblivioni dat et hec sunt illa munda animalia in Lege que ruminant ista immunda.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. David fugiens Saulem in spelunca latuit de quo tamen hic non agitur sed de significato. David enim significat Christum. Spelunca vero carnem vel seculum vel sepulcrum. David ergo Christus cum membris in seculo vel Christus in carne vel in sepulcro.
marg.|  CASSIODORUS. Primo ponitur oratio contra mala, secundo agit de fine malorum ibi :   clamavi ad te Domine .
marg.|  Monet ergo nos orare. Et in persona totius Christi quasi de spelunca ad Deum clamantis ait.

oratio] + Vox Christi D30
Numérotation du verset  141,2 I
Voce mea
interl.|  interiori
interl.|  non strepitu labiorum
ad Dominum clamavi \ voce mea ad Dominum deprecatus sum. 
interl.|  hic exponit quasi deprecatus sum quia clamant ad Deum etiam qui blasphemant
marg.|  DEPRECATUS  SUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quod dixit clamavi exponit deprecatus sum. Quasi diceret clamor meus deprecatio est non murmur non blasphemia.
interl.|  et quid adhuc
Numérotation du verset  141,3 II
Effundo
interl.|  ut purum fontem copiose
in conspectu eius 
interl.|  ubi videt in abscondito conscientie qui reddet si homines reddent ante eos effunde
marg.|  IN  CONSPECTU  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia Dominus redditurus est in occulto ora unde in evangelio. Tu autem cum oraveris intra in cubiculum tuum et clauso hostio ora Patrem tuum qui videt in abscondito etc.
orationem meam \ et tribulationem meam
interl.|   orationem que fit in tribulatione

orationem Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 T79 ΩP Rusch ] deprecationem Ps-G (R F I) et Ps-G (M² ΨB² V² D ) D30 Ω ΩP T79 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
ante ipsum pronuntio. 
interl.|  id est intus de conscientia vel innocentia securis in occulto ad eum dirigo
Numérotation du verset  141,4 III
interl.|  et hoc facio dicit Ecclesia
interl.|  vel dum defecit a me spiritus meus quod fit me de suis viribus presumat si tuus deficit loquitur Dei unde non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris meis etc.
et tu cognovisti semitas meas.
interl.|  preceptorum Dei
interl.|  per quas illis cadentibus securus ambulo
marg.|  ET  TU  COGNOVISTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc addit ne audientes defecit spiritus meus putarent eum deiectum. Ac si diceret. Si illi putant me deiectum quia spiritus meus defecit. Tu me stantem vides cuius spiritus me vivificat.
marg.|  SEMITAS. Iustitie quas illi non vident.
Numérotation du verset  141, IV 
In via hac 
interl.|  Christo hoc zelant quod Christi sum
interl.|  caritate que in me omnia tolerat
marg.|  IN  VIA. Multe vie quia multa precepta una via quia omnia ad unum id est caritatem rediguntur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In via secundum votum eorum iuxta secundum veritatem. Christus enim est via qui non sinit eos laqueum ponere in via ut non sit nobis quo eamus sinit tamen ponere iuxta viam ne a via declinemus.
qua ambulabam \
interl.|  pro te patiendo
absconderunt superbi 
interl.|  qui pro Christo me persequuntur
interl.|  hoc quantum ad se id est opinionem suam

superbi ΩSP Rusch cum Ps-MozX Ps-Med] om. Ps-G D30 Cor2 T79 ; cf. Ps. 139, 6.
laqueum mihi. 
Numérotation du verset  141,5 V
Considerabam ad dexteram
marg.|  AD  DEXTERAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quam mali non videbant et hoc est et non erat qui cognosceret.
marg.|  CASSIODORUS. Cum enim pateris omnia quis novit quid attendas ?
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. AD  DEXTERAM. Qui in   dexteram attendit videt qui in sinistram excecatur vel apostoli non stabant ad dexteram quia carnali timore dispersi sunt sed ego perstiti periit fuga tam corporis quam mentis.   Et non est qui requirit etc.
marg.|  CASSIODORUS. Quia nulla ei consolatio sed solus ad passionem relictus est.

Considerabam] Considerabo T79 tantum
et videbam \
interl.|  illis undique frementibus ad eterna respicio
et non erat qui cognosceret me.
Numérotation du verset  141,VI 
Periit fuga a me \
interl.|  quasi persecutores absconderunt mihi laqueum sed tamen non fugi
marg.|  PERIIT  FUGA A < ME>. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Circumclusum se dicit periit fuga quia non fugit animo corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore quia non potest. Fortis non fugit mente quia non vult.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Periit fuga, concluso vel forti, fuga quidem. Unde dicitur in evangelio : « Videt lupum venientem et fugit » ubi Dominus mercennarium vituperat. Sed alia est fuga corporis quam Dominus permittit dicens : « Si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam ».

Io. 10, 12.
Si vos… aliam] Sententialiter ; cf. Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». Cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me », ut ref. Augustinus Hipponensis infra laud. et passim et alii (vide infra). Cf. Sabatier, t. 3, p. 58. [MM2016]
Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 141, 11), CCSL 40, lin. 1-4 : « Tamquam circumclusum se dicit : periit fuga a me. insultent persecutores, oppressus est, captus est, circumclusus est, uictus est; periit fuga ab illo. ab illo periit fuga, qui non fugit. qui autem non fugit, patitur quidquid potest pro christo; id est non fugit animo. nam corpore fugere licet, concessum est, permissum est, domino dicente : si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. qui ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. sed interest quare non fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est; et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. quae ergo fuga cauenda est? quae fuga a nobis pereat? de qua dominus dicit in euangelio, quia pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis; mercenarius autem et qui non est pastor, cum uiderit lupum uenientem, fugit ».
vituperat] vitu/tuperat cacogr. Rusch
et non est qui 
interl.|  de illis persequentibus
persequentibus] peresquentibus cacogr. Rusch
requirat animam meam. 
interl.|  non dico ad persequendum sed ad imitandum
marg.|  ET  NON  EST  QUI  REQUIRIT  ANIMAM. Queritur anima aut a persecutoribus aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis et a capto et a forti.

requirat Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 ΩP T79 Rusch ] requirit Ps-G (F Edminor.), requiret Ps-G (R I ΦP Edmaior. )
Numérotation du verset  141,6 VII
Clamavi ad te Domine 
marg.|  CLAMAVI. CASSIODORUS. Secunda pars ubi agit de fine malorum.
dixi tu es spes mea \
interl.|  hic ubi omnia tolero
portio mea10   
interl.|  non hic sed

10  mea] + sit T79 tantum
in terra viventium.11   
interl.|  ubi seipsum videndum dabit
marg.|  SPES. CASSIODORUS. Quia te ex omnibus eligo.   portio humiliter dicit et communiter portionem sibi esse in terra viventium cum tota sit sua. Hoc patet ex hoc quod latroni dixit : « Hodie mecum eris in paradiso » qui est   terra viventium eternaliter.
interl.|  ideo

11  < divisio. > $ VIII Domine... mea \ Rusch ] Domine+... mea \ D30, Domine \... mea ΩP
Numérotation du verset  141,7 VIII
Intende ad deprecationem meam \ quia 
interl.|  et necesse est
humiliatus sum nimis.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. humilio enim me intus humilior a persecutoribus extra visibiliter
interl.|  et
Numérotation du verset  141,IX 
Libera me
interl.|  nunc corpus non ruat sed anima
a persequentibus me \ quia confortati sunt super me. 
interl.|  occidendo
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. crevit numerus persequentium abundat iniquitatis friget caritas
marg.|  A PERSEQUENTIBUS. Diabolus enim per vasa sua id est per filios diffidentie agit persecutionem corporis ut intus fiat cordis ruina.
Numérotation du verset  141,8 X
Educ de custodia
interl.|  sepulcri
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. vel carcere hec spelunca est quma titulus dicit
animam meam
interl.|  id est carnem anime reddendam
marg.|  EDUC. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ex persona Ecclesie loquens exponit unde liberandus.
marg.|  DE  CUSTODIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia in corruptione que est pena corporis angustiatur post quas angustias in domo Dei tota vita erit confessio id est laus Dei modo impedit carcer confiteri.
marg.|   Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. De custodia. Hic carcer vel spelunca mundus potest dici ubi omnia vana unde rogat educi animam que inde multa patitur. Vel carcer dicitur corpus sed non est magnum de corpore exire quod et mali habent et omnes cito vel sero nec est caritas si iustus ad hoc nimis festinat. Vel potius corpus est carcer non utique secundum id quod Deus bonum fecit sed corruptio eius ex peccato de qua vult educi ut fiat incorruptibilis. Merita carcerem faciunt. Unum habitaculum incluso carcer est custodi domus. Libertas domum facit servitus carcerem ita non caro quam Deus fecit sed corruptio eius et temptatio carcer est.
ad confitendum nomini tuo \
interl.|  ut confiteatur
interl.|  ut pariam confitentes quia me expectant
me expectant iusti 
interl.|  hoc ex capite quale supra singulariter sum donec transeam
donec retribuas mihi. 
interl.|  CASSIODORUS. resurrectio passionis est retributio




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 141), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_141)