initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 143

Numérotation du verset  143,1 
interl.| interl.| agens de victoria||
marg.| marg.| PSALMUS  DAVID AD  GOLIAM. CASSIODORUS. David Christus totus caput et corpus. Arma quibus armatus erat populus iudaicus circumcisio sacrificia et alia visibilia sacramenta. Sed quia lex per ista non potest vivificare ut prementia non ut adiuvantia. In tempore gratie Christus caput et corpus deposuit legis sacramenta et quinque lapides id est ipsam legem quinque scilicet libros Moysi tulit de flumine id est a populo illo qui per flumen significatur quia labitur omne seculum quia ergo in flumine id est in illo populo lapides vacabant inutiles sed ut lex esset utilis David accepit vas pastorale id est gratiam sine qua non potest lex impleri quia plenitudo legis caritas que est ex Spiritu Sancto. Hoc est ergo mittere lapides in vase pastorali quo lac mulgere solebat legi scilicet admiscere gratiam. Sic armatus procedit adversus superbum. Unum lapidem misit quo deiecit superbum quia unitas vincit diabolum. Percussit in fronte quia ex eo loco corporis sui occidit ubi signum Christi non habuit. Deiecto caput gladio eius abstulit quia quando magni eius credunt quos ille in manu habebat unde animas trucidabat contra eum loquuntur et sic caput eius gladio suo inciditur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. David Goliam Christus occidit diabolum humilitas superbiam Deus enim fit humilis ut superbi qui humiles sanctos dedignarentur sequi hunc saltem velint imitari de sua enim figurali et mystica gloria Christi agit ex qua processit et sua. Agens ergo Deo gratias de sua precatur ut ille veniat qui diabolum vincat et suos fideles liberet. Non insolescit de victoria ut solet homo sed virtuti Dei dat.||
marg.| marg.| De hac victoria quasi terminum omnium mundanarum rerum sibi fecit propheta non enim post hanc aliquid dicturus est vel de Ecclesie persecutoribus vel erumnis seculi vel penitentia vel lamentatione pia vel Antichristi elatione sed septem reliqui divinis preconiis et celesti letitia pleni sunt ut quasi repulsis nubibus peccatorum serenis mentibus ad laudes Dei perveniatur et quasi completis omnibus quibus humana ignorantia erat instruenda nunc ad sola preconia Dei vacandum est unde spiritaliter sequens psalmus laudatio intitulatur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Triumphalis psalmus agit primo de victoria quod David figuraliter vicit Goliam spiritaliter ipse cum aliis sanctis diabolum que tota victoria inde esse dicitur quia Christus de eius semine venit vincere superbiam mundi unde adventum eius precatur. Secundo promittit se victori cantare in novo et veteri testamento precans per eum liberari ibi : Deus canticum.||

1 Codd. ( Ps. 143 ) : D30 ΩP Rusch Ps-G | Psalmus… Goliam Ps-G (I V D) ΩS Rusch] David adversus Goliad Ps-G D30 (Goliath), + Vox Christi adversus diabolum D30
Numérotation du verset  143,I 
Benedictus
interl.| interl.| sit||
Dominus
interl.| interl.| omnium||
Deus meus 
interl.| interl.| cui me subieci et dedi||
qui docet manus meas
interl.| interl.| CASSIODORUS. si primo das te Deo tunc illo adiuvante et docente pugnabis||
ad prelium \
interl.| interl.| quod de prope fit||
interl.| interl.| contra carnem||
marg.| marg.| QUI  DOCET  MANUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Id est qui per Spiritum Sanctum dat mihi dona gratiarum quibus me facit et docet pugnare et procedere ad bellum contra principes tenebrarum et contra carnem cuius desideriis et illi mala proponuntur. Sed vincit ille qui lapidem mittit in lactis exceptorium id est qui gratiam attendit qui Spiritu Dei ducitur. Et quia in pugnando periclitaris dic quod sequitur : misericordia etc.||
et digitos meos ad bellum. 
interl.| interl.| quod de longe fit||
interl.| interl.| contra principes tenebrarum||
marg.| marg.| ET DIGITOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In digito notatur divisio operationis que est in radice veritas ut apostolus ait alii datur per Spiritum sermo sapientie. Alii etc. Quasi alii hoc alii illud sed omnes in eodem Spiritu omnia enim operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult.||
interl.| interl.| et unde mihi hoc||

et Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset  143,2 II
Misericordia mea 
interl.| interl.| in collatis beneficiis||
marg.| marg.| MISERICORDIA  MEA. CASSIODORUS. Quia prolixum est multas causas explicare breviter singula singulis verbis tangit. Misericordia quando ultimus fratrum in regem unctus est. Refugium quando contra Goliam consilium dedit ut petra deiceret eum cum quo non poterat armis pugnare. Susceptor quando fecit generum regis. Liberator a periculo regie ire. Protector quando in spelunca ius in Saulem accepit post tanta beneficia scit a tali spe non esse cessandum ideo subdit in ipso sperabo vel de futuro quia imperaturus erat populis vel semini suo Christo populos subditos predicit post tanta beneficia non solum se fatetur exiguum sed totum genus humanum beneficiis Dei indignum quia cum despectu et sub admiratione subditur Domine quid est homo etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Misericordia mea. Quia tu das mihi ut misericors sim et sic vincam quia de nullo alio sic vincitur diabolus inimicus ut de misericordia que in duobus consistit scilicet in dando et dimittendo. Qui enim dimittit et si peccavit dimittetur ei. Qui dat datur ei. De hac dicit Iacobus. Superexaltat misericordia iudicio id est superponitur iudicio quia in quo fuerit inventum opus misericordie et si habuerit forte in iudicio quo puniatur unda misericordie quasi aqua peccati ignis extiguitur. In quo non est iniustus Deus nec iudicii veritatem deserit cum talibus ignoscit quia iustitia est ut secundum quod quis fecit aliis fiat ei unde Dominus ait : in qua mensura mensi fueritis ea remetietur vobis ac si diceret : si ignoscis ignosco. Etsi est apud te mensura venie dande invenies apud me mensuram venie accipiende. Et si est apud te mensura retribuendi quod habes invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes dimitte ergo et dimitto da et do.||
et refugium meum \
interl.| interl.| turris in tribulatione||
susceptor meus 
interl.| interl.| ne cadam||
et liberator meus.
interl.| interl.| ne heream in via||
Numérotation du verset  143,III 
Protector meus
interl.| interl.| ne feriar||
et in ipso speravi \
interl.| interl.| in omnibus laboribus et preliis||

ipso Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP Rusch cum Ps-R] eo Ps-G (R F)
qui 
interl.| interl.| ecce caput loquitur nobis vel Pater||
subdit
interl.| interl.| vel subdis ||

subdit D30 Rusch] subdis ΩP Ps-G
populum meum sub me. 
Numérotation du verset  143,3 IV
Domine 
interl.| interl.| quasi qui per se nihil per te dignum quid||
quid est homo quia innotuisti ei \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. totum quod est inde est quia innotuisti ei||
interl.| interl.| per assumptam humanitatem||
aut
interl.| interl.| id est et||
filius hominis
interl.| interl.| quid est||
quia 
interl.| interl.| per hoc||
reputas eum. 
interl.| interl.| vel estimas||
interl.| interl.| alicuius pretii||
interl.| interl.| quod tanti eum facis||
marg.| marg.| QUIA  REPUTAS. Magnum est quod Deus estimat et tanti facit ut pro eo filium dederit cui etiam fit panis qui est panis angelorum non enim sic estimat hominem Deus ut homo qui carius emit equum quam hominem.||
Numérotation du verset  143,4 V
Homo 
interl.| interl.| quem tanti estimas||
interl.| interl.| et tamen innotuisti ei et estimas eum||
interl.| interl.| ecce quid per se||
vanitati similis {t. 2 : Erfurt, f. 322rb ; facsim., p. 643b} [Rusch, f. 322rb ] factus est \ dies eius sicut umbra pretereunt. 
interl.| interl.| dum est in nocte est||
interl.| interl.| CASSIODORUS. videtur sed non habet firmitatem manendi||
marg.| marg.| VANITATI  SIMILIS  FACTUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quando homo conditus est veritati similis factus est vanitati peccando vana sunt omnia transitoria comparatione semper manentis veritatis.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vanum est quod de sua substantia cadens vanescit ut fumus umbra ita et ipse homo tabescit unde subdit dies eius id est vita eius motoria id est transitoria sic preterit sicut umbra.||
interl.| interl.| sed o||
Numérotation du verset  143,5 VI
Domine inclina celos tuos
interl.| interl.| contempera hominibus apostolos humiles dicant aliis tuam excellentiam||
interl.| interl.| quasi talis per se est homo sed ut per te reformetur||
marg.| marg.| DOMINE  INCLINA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Humilis David ex persona Ecclesie plenus gratia presumens de Deo pugnans hic invocat adiutorium Dei. Quasi in lucta sumus sed ne deficiamus Domine inclina.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Domine. Idem aperit quod supra dixit innotuisti quia tunc innotuit quando incarnatus apparuit. INCLINA quia hec nisi inclinata divinitate fieri non poterant inclinati sunt celi quando honor et virtus supernorum ad hominem descendit et forma Dei formam servi suscepti.||
et descende \
interl.| interl.| per eos||
interl.| interl.| ad nos||
interl.| interl.| ad notitiam aliorum||
tange
interl.| interl.| de gratia tua||
montes 
interl.| interl.| elationes terre tumidos gentiles id est superbos||
et fumigabunt. 
interl.| interl.| confitebuntur peccata||
Numérotation du verset  143,6 VII
Fulgura 
interl.| interl.| vel fulgora ||
interl.| interl.| ecce bellum Christi contra diabolum||
interl.| interl.| contra eos autem qui conspirant contra te fulga coruscationem crebresce miraculis et territi nihil audebunt||

fulgura Ps-G (M² ΦV ΩJ* ΨB² V edd.) D30 Ω ΩP Rusch] fulgora Ps-G
coruscationem
interl.| interl.| vel : coruscationes ||

coruscationem Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP Rusch] coruscationes Ps-G (I) cum Ps-R
et dissipabis eos \
interl.| interl.| ab invicem||
emitte 
interl.| interl.| in fine autem||
sagittas tuas
interl.| interl.| verba tua||
et conturbabis eos. 
interl.| interl.| ad penitentiam||
Numérotation du verset  143,7 VII
Emitte manum tuam 
interl.| interl.| Christum||
de alto+
interl.| interl.| Dominus in tuba Dei descendet de celo||
marg.| marg.| EMITTE  MANUM. CASSIODORUS. Ad Patrem verba convertit emitte manum id est Christum de alto ubi cum Patre ut carnem induat.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesie. Quasi ita fac modo. Emitte manum tuam de alto id est Christum de celo ad iudicium veniet enim Dominus in voce angeli et in tuba Dei descendet de celo deinde ex persona Ecclesie subdit : Eripe me scilicet per eam manum. Et libera etc. ut in littera.||
eripe me et libera me de aquis multis \
interl.| interl.| he sunt aque contradictionis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. populis foris vel intus oppugnantibus||
et de manu
interl.| interl.| quid est de aquis de manu filiorum||

et Ps-G (Q* ΦRG K ΨB V D ) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530] om. Ps-G
filiorum alienorum. 
interl.| interl.| qui adverso patre diabolo nati sunt||
Numérotation du verset  143,8 VIII
Quorum os locutum est vanitatem \
interl.| interl.| exaggerat eorum malitiam unde addit et dexteram||
et dextera eorum dextera iniquitatis. 
interl.| interl.| id est dextera eorum est sinistra||
Numérotation du verset  143,9 IX
Deus
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quid tu inter eos in vase pastorali habens quinque lapides||
canticum novum
interl.| interl.| novi hominis novi testamenti||
cantabo tibi \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in lege decem preceptorum cantabo tibi canticum novum quia plenitudo legis caritas qua qui caret portare potest psalterium psallere non potest||
marg.| marg.| DEUS  CANTICUM. CASSIODORUS. Secunda pars ubi quasi ille quem precabatur victor etliberator venerit ei se cantare in novo testamento et veteri promitttit et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis.||
marg.| marg.| CANTICUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc alio nomine significat legem quam per quinque lapides significavit.||
interl.| interl.| strepitus aquarum non facit obmutescere||
Numérotation du verset  143,10 X
Qui das salutem regibus+
interl.| interl.| montibus iam fumigantibus||

das Ps-G (plerique codd.) D30 ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina Weber cum Ps-R] dat Ps-G (Edmaior.)
qui redemisti David servum tuum10   :
interl.| interl.| totum Christum caput et corpus||

redemisti Ps-G (M² K² ΨB V D) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Clementina] redemit Ps-G 10  tuum Ps-G (ΨB V D) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] suum Ps-G
de gladio maligno. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia est et benignus gladius quo Deus loquitur veritatem malignus quo illo loquuntur vanitatem||
marg.| marg.| GLADIO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quas superius dixit aquas ipsum hic dicit gladium unde et hic subdit quod ibi. Et erue me de manu filiorum alienorum.||
marg.| marg.| MALIGNO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De quo lingua eorum gladius acutus. Est et benignus gladius de quo Dominus ait : non veni pacem mittere sed gladium. Hic est gladius bis acutus utroque acumine prepotens scilicet veteris et novi testamenti quo omnis putredo a membris Christi abscinditur.||
Numérotation du verset  143,11 
eripe me.
Numérotation du verset  143,XI 
Et erue11  me de manu filiorum alienorum+ 12  quorum 
interl.| interl.| hac repetitione detestabiliores iniquos reddit||

11  erue Ps-G (plerique codd., edd. Edmaior.) D30 ΩP Rusch cum Ps-αγ Ps-Moz C] eripe Ps-G (R F I Edminor.) cum Ps-R 12  alienorum Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP Rusch cum Ps-R] alienigenarum Ps-G
os locutum est vanitatem \
interl.| interl.| quia terrena sunt beatitudo||
et dextera 
interl.| interl.| quia terrena pro dextera habent||
eorum dextera13  * iniquitatis. 

13  dextera bis D30 ΩP] dextra bis Rusch
Numérotation du verset  143,12 XII
Quorum filii sicut novelle14 
interl.| interl.| vel : novella ||
interl.| interl.| vel novelle stabilite||
marg.| marg.| QUORUM  FILII. Hic qui sint alieni et que illorum dextera iniquitatis et qualiter locuti sunt vanitatem exponit.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Felicitatem eorum enumerat hec est dextera eroum hec est vanitas quam loquuntur dum hec dicunt beatitudinem.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Quorum filii. Vel mystice hec possunt intelligere ab illo loco. Et agit de erroribus malorum et heresibus heresiarcharum et pessimis cogitationibus ostendens eos esse hereticos de quibus etiam quedam ad litteram exponuntur sic. Quorum scilicet predictorum filii sunt sicut novelle plantationis in iuventute sua id est filii eorum sunt sicut novella plantatio. Qui non de apostolis fundati sed de perversitate novitatis. Post mala ipsorum nunc et bona accusat.  FILII pravo dogmate generati qui non antiquis ritibus patrum viguerunt sed novis erroribus pullulaverunt.||

14  novelle Ps-G (Q² W ΦP U ΩJ K² Ψ B² V D² edd.) D14 D30 ΩP V Hi Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R] novella Ps-G
plantationes15   :
interl.| interl.| vel plantationis ||

15  plantationes Ps-G (Q² W ΦP U ΩJ² K V 1 D edd.) D14 D30 V Hi Ω ΩP Ed1455 Rusch Clementina] plantationis Ps-G cum Ps-R
in iuventute sua.
Numérotation du verset  143,XII 
Filie eorum composite \ circumornate ut similitudo templi. 
Numérotation du verset  143,13 XIII
Promptuaria
interl.| interl.| vel : cellaria ||

Ps-α
eorum plena \ eructantia ex hoc in illud.
Numérotation du verset  143,XIV 
Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis \
marg.| marg.| FILIE que non habent vires constantie.  Composite : non natura pulchre sed ab hominibus ;  composite he filie sunt cogitationes vel predicationes eorum que non habent veram Ecclesiam sed similitudinem.  Promptuaria : corda diversis rebus facta, unde pessimas eructuationes exalant que fetent.||
Numérotation du verset  143,14 
boves eorum crasse16  .
interl.| interl.| vel : crassi ||

16  crasse Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP Rusch] crassi Ps-G (M* ΦRGV) cum Ps-R
Numérotation du verset  143,XV 
Non est ruina macerie
interl.| interl.| vel sepis||
neque transitus \
interl.| interl.| vel exitus||
neque clamor in plateis eorum. 
interl.| interl.| nullus tumultus sed pax quieta||
interl.| interl.| sed quia||
Numérotation du verset  143,15 XVI
Beatum
interl.| interl.| non hoc arguo||
dixerunt 
interl.| interl.| filii alieni||
populum cui hec sunt \ beatus populus
interl.| interl.| quid tu David dicis||
cuius Dominus
interl.| interl.| voluntate||
Deus eius. 
interl.| interl.| potestate||
marg.| marg.| EX HOC IN  ILLUD instabiles quia non habent radicem veritatis.  Oves ad litteram quia vult eos ostendere caducis rebus herere. Quasi diceret peculium eorum fetosum cum ipsi fide steriles unde mystice discipuli eorum he oves sunt fetose quia ipsi alios plures in errore generant.  In egressibus non in ingressibus quia totum bonum quod habere videntur ab eis egreditur cito perituris.  Boves non labore macri sed otio pingues ut his qui affluunt divitiis cum ipsi sint a veritate ieiuni. Vel mystice boves magistri terrenis affluunt.  Maceria que de solis saxis in hortis vel vineis sed nec ipsa ruit illis adeo prosperi. Nec  transitus nec  clamor turbidus interrumpit quietem eorum. Vel mystice maceria ars philosophorum que non potest destrui ut transeant iusti nec clamor Dei qui in angusta via que ducit ad vitam est in plateis eorum id est in lata via eorum que ducit ad mortem.  beatum dixerunt. Non inde reprehendit quia his abundant sed quia pro dextera habent id est pro beatitudine et hec est vanitas quam locuti sunt his et Abraham et Isaac et Iacob abundavit felicitas est sinistra id est temporalis mortalis.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 143), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_143)