initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 144

Numérotation du verset  144,1 
Laudatio 
interl.| interl.| fit||
ipsi David.
interl.| interl.| Christo qui de semine David||
marg.| marg.| LAUDATIO  IPSI  DAVID. CASSIODORUS. Breviter continet hic psalmus que in Scripturis divinis late diffunduntur ubicumque enim de laudibus Dei agitur legitur vel opera vel potentia vel aliquid ceterorum. Ad cuius preconia sequentes psalmi pertinent qui cum isto septem sunt ut septies in die laudem dixi tibi ut septem sunt spiritus gratiarum qui laudes concinnunt sicut in Apocalypsi legitur in his sufficienter Deus docuit quomodo velit laudari ne quis in eius laude errare posset.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Spiritu Sancto implet Deus sanctos ut laudent eum et ne erremus in laudando iter laudis in Scriptura constituit. Si homo laudat arrogantia est si Deus se misericordia est quia laudando se amabilem facit et nos amando meliores sumus non ipse. Ideoque spiritus eius in servis suis laudat eum quia laudari se facit.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Ut septem psalmi penitentie sic et septem spiritus iuxta illud sacramentum quod precepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere perpetuo lumine lucentes.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Primo propheta promittit infinitam laudem. Secundo omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit ibi : Generatio et generatio. Tertio eadem latius explicat ibi : Miserea.||

Codd. (Ps. 144) : D30 ΩP Rusch Ps-G | ipsi Ps-G (I V D) ΩS Rusch Ed1530 Clementina] om. Ps-G | David] + Vox Ecclesie ad Christum D30
Numérotation du verset  144,I 
interl.| interl.| notum facio predicando quod es||
interl.| interl.| creator et recreator||
rex \
interl.| interl.| Christe||
interl.| interl.| de Iuda unde reges in Veteri Testamento||
et benedicam 
interl.| interl.| laudabo||
nomini tuo in seculum 
interl.| interl.| hic||
et in seculum seculi. 
interl.| interl.| in eternum||
marg.| marg.| IN SECULUM  SECULI. CASSIODORUS. Qui hic non incipit in futuro mutus erit.||
interl.| interl.| exponit quod dixit||
Numérotation du verset  144,2 II
Per singulos dies benedicam tibi \ et laudabo nomen tuum in seculum et in seculum seculi. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ecce in seculum sine intermissione in letis vel tristibus||
marg.| marg.| PER  SINGULOS  DIES. CASSIODORUS. Qui hic per singulos dies in eterno die merebitur laudare continua exultatione.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Benedicit nunc per singulos dies ut cum venerit unus sine fine dies eat ex laude in laudem sicut ex virtute in virtutem.||
marg.| marg.| IN SECULUM ET IN  SECULUM  SECULI. CASSIODORUS. De qua laude alibi. In secula seculorum laudabunt quia semper amabunt quem semper videbunt qua visione nihil delectabilius.||
Numérotation du verset  144,3 III
Magnus Dominus
interl.| interl.| causam laudis subdit||
interl.| interl.| in essentia||
et laudabilis nimis \
interl.| interl.| vel valde||
marg.| marg.| NIMIS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene et ideo numquam cesses a laudibus.||
et magnitudinis eius non est finis. 
interl.| interl.| incomprehensibilis cogitatione vel loco||
interl.| interl.| ideo non potes laudem finire||
Numérotation du verset  144,4 IV
Generatio et generatio
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnis repetitio dicentis in infinitum misit animum cogitantis vel generatio qua in presenti nascuntur filii Dei et generatio qua filii resurrectionis unde dicitur in generatione cum sederit filius hominis id est resurrectione||
marg.| marg.| GENERATIO ET  GENERATIO. CASSIODORUS. Secundo omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit.||
laudabunt opera tua \
interl.| interl.| primus locus laudis||
marg.| marg.| OPERA  TUA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si in magnitudine deficimus vel de operibus laudemus operantem de conditis conditorem de creaturis creatorem.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Novem sunt opera potentia magnificentia sanctitas mirabilia virtus terribilium magnitudo memoria iustitia que post explicabuntur ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur.||

laudabunt Ps-G (R) Rusch cum Ps-R] laudabit D30 ΩP Ps-G
et potentiam tuam
interl.| interl.| secundus locus laudis||
marg.| marg.| ET POTENTIAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non enim opera laudant nisi ut virtutem operantis annuntient sed quidam eloquentes creaturam laudant creatoris obliti sancti vero laudatores si opera amant et laudant magis operatorem et propter hec illum amant.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si in rebus factis sentitur aliqua species utilitas virtus et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas et te qui es Dei opus. Et occurrit illud. Non te laudet os tuum ne arrogans videaris sed non est arrogantia quia Deum in te non te laudas.||
pronuntiabunt. 
Numérotation du verset  144,5 V
Magnificentiam
interl.| interl.| tertius locus laudis||
interl.| interl.| alii magnificentiam maiestatis tue et sanctitatem tuam loquentur||
glorie sanctitatis tue
interl.| interl.| quartus locus laudis||
loquentur \ et mirabilia tua
interl.| interl.| quintus locus laudis||
narrabunt. 
Numérotation du verset  144,6 VI
Et virtutem
interl.| interl.| sextus locus laudis||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non tantum blanditur sed etiam minatur blanditur ut exhortetur minatur ut terreat et corrigat||
terribilium tuorum
interl.| interl.| vel metuendorum||
marg.| marg.| ET VIRTUTEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si non minaretur nulla esset correctio si vero non blandiretur nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis si predicant regnum et nunc non tacent ignem eternum.||
dicent \ et magnitudinem tuam
interl.| interl.| septimus locus laudis||
interl.| interl.| cuius non est finis sed narrabunt cum talem esse laudabunt||
narrabunt. 
Numérotation du verset  144,7 VII
Memoriam 
interl.| interl.| octavus locus laudis||
interl.| interl.| non est oblitus nos oblitos eum et non oblitus facit nos reminisci sui||
interl.| interl.| foris||
interl.| interl.| intus ea pleni||
marg.| marg.| SUAVITATIS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est nos vocando gratia sua nos preveniendo inde nos eius.||
marg.| marg.| ERUCTABUNT. Dicit non manducabunt. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Manducat qui discit ructat qui docet hoc tamen eructuat quod manducat hec memoria quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut ructes.||
et iustitia tua
interl.| interl.| non sua||
interl.| interl.| nonus locus laudis||
interl.| interl.| quam memores tui accipiunt a te||
marg.| marg.| TUA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Nemo Deo tribuat quia est et sibi tribuat quia iustus est. Melius enim est quod sibi vult tribuere quam illi. Totum ergo illi da in totum ipsum lauda.||
exultabunt. 
Numérotation du verset  144,8 VIII
Miserator et misericors Dominus \
interl.| interl.| quasi hec predicta laudent et annuntient et quod de his laudant et exultant tu fecisti merito illorum bona tua sunt que per misericordiam eis prestantur||
marg.| marg.| MISERATOR ET  MISERICORS. CASSIODORUS. Tertio latius explicat que secundo breviter proposuit quasi merito in his laudabunt quia #miserator partes laudis ponuntur hic que superius sed non singule possunt explicari quis enim opera vel potentiam eius plene explicare.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Miserator et misericors quibus iam veniam dedit.  PATIENS his quibus nondum dedit sed expectat ut det.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Miserator. Ab operibus incipit ut miserator dicatur dum cadentes restituit.  MISERICORS natura etiam dum creat.  patiens hoc sumit de secundo loco laudis scilicet de potentia quam laudat non quod terras suspendit maria coercuit stellis celos depinxit et cetera sed quia tolerat peccantes ut convertantur.  Suavis de magnificentia sumitur quia nihil magnificentius quam suavem esse gustantibus et misericordiam omnibus operibus suis impendere non autem his que diabolus facit ea enim potius damnat.||
patiens et multum misericors. 
interl.| interl.| repetit de misericordia||
Numérotation du verset  144,9 IX
Suavis Dominus universis \ et miserationes eius super omnia opera eius. 
interl.| interl.| quia facit solem suum oriri super bonos et malos in huiusmodi. Et in hoc quid expectat et monet bene omnibus facit quod si punit severitas est non eius sed in tua opera||
marg.| marg.| ET MISERATIONES  EIUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si enim tollas  opera tua mala et non in te remaneant nisi opera eius non te dimittet miseratio eius. Si autem tu non dimittas  opera tua erit eius severitas in opera tua cum dicet : « Ite maledicti in ignem eternum ».||
Numérotation du verset  144,10 X
Confiteantur tibi Domine omnia opera tua \
marg.| marg.| CONFITEANTUR  TIBI  OMNIA  OPERA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Laudent. Sicut ea que non habent sensum laudandi que sunt materia laudis quia dum inquiris invenis magnam vim in eis que a Deo.||
et sancti tui 
interl.| interl.| in confessione operum sancti inspicientes benedicunt te quid enim dicent gloria regni quam potens Deus qui hec fecit et continet||
marg.| marg.| ET SANCTI. CASSIODORUS. Omne quod est confitetur vel per se vel per rationales creaturas. Vel sancti id est angeli et homines. Hoc de sanctitate ipsa est enim sanctitas Dei ut ei sancti debeant confiteri.||
benedicant tibi. 

benedicant Ps-G (Q* Edmaior.) D30 ΩP Rusch] benedicent Ps-G (Q² W U D*) cum Ps-R Ps-αγδ Ps-Moz C, Confiteantur Ps-G (R F I Edminor.)
Numérotation du verset  144,11 XI
Gloriam regni tui dicent \ et potentiam tuam
interl.| interl.| in regno||
marg.| marg.| GLORIAM  REGNI. CASSIODORUS. De mirabilibus ergo sumitur. Quasi quam mirabilis enim qui fecit celum et terram et diversis bonis implevit.||
loquentur. 
interl.| interl.| loquentur ad hoc utique||
Numérotation du verset  144,12 XII
Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam \
interl.| interl.| unde quidam timore pene quidam spe glorie convertuntur||
marg.| marg.| UT NOTAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De virtute terribilium hoc sumitur sanctis enim predicantibus nota facta est potentia Dei qua vindicat in malos et gloria regni quia coronat bonos ne ignorata minus quereretur et nota etiam facta est quando apostoli virtutes fecerunt et per notitiam utriusque scilicet potentie et glorie quidam timore pene quidam spe glorie convertuntur. Et nota quod post potentiam commendat decorem regni quod ideo facit ut potentia nominata amantem non terreat habet enim regnum quo delectemur et illud regnum habet decorem cui magnifico nihil comparatur.||

Ut Ps-G D30 ΩP Rusch etc.] Et Ed1455 tantum | facient Ps-G (I Q* ΨB* D*) Rusch] faciant D30 ΩP Ps-G
et gloriam magnificentie regni tui. 
Numérotation du verset  144,13 XIII
Regnum tuum
interl.| interl.| cuius non huius seculi regnum dico et quod decorem habet sed non ibi magnitudo decoris sed tuum||
marg.| marg.| REGNUM. CASSIODORUS. Laudat de perpetuitate et dominationis affectu et sumitur hoc de magnitudine si magnum est ad tempus imperare maius est dominationis terminum non habere.||
regnum omnium seculorum \
interl.| interl.| eternum||
et dominatio tua 
interl.| interl.| per quod ostenditur regnum esse forte||
in omni generatione
interl.| interl.| per successionem vel hac et futura||
et generatione.

generatione Ps-G (M ΦRVP ΩJ K ΨB* D) Ed1455 Rusch] generationem Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Cor2 ΩP, progenie Ps-G (R F I)
Numérotation du verset  144,XIV 
Fidelis Dominus
interl.| interl.| quidquid promisit dedit et per data fidem fecit ceteris dandis que promisit et quasi in chirographo scribi fecit||
marg.| marg.| FIDELIS. CASSIODORUS. De abundanti suavitate hoc sumitur unde supra. Memoriam abundantie suavitatis tue. Fidelis quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes  erigit elisos unde recordatio suavitatis habetur et in laudibus eius eructuatur.||
in omnibus verbis suis \ et sanctus in omnibus operibus suis. 
interl.| interl.| ut verax in promissis ita sanctus in omni operatione||
Numérotation du verset  144,14 XV
Allevat Dominus omnes 
interl.| interl.| non quod omnes sed quicumque allevantur hoc est per eum||
qui 
interl.| interl.| qui nondum corruerunt||
corruunt \
interl.| interl.| vel decidunt||
marg.| marg.| QUI  CORRUUNT. CASSIODORUS. A malis suis quos omnes allevat Deus. Vel ab his temporalibus sicut sancti ut Iob qui in seculo aliquid perdunt et abiecti fiunt decidentes sunt sed hos omnes confirmat quia septies cadit iustus et resurgit impii autem infirmantur in malis.||
interl.| interl.| qui ruinam peccati passi sunt||
marg.| marg.| ET ERIGIT  OMNES  ELISOS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ad se pertinentes quia superbis resistit.||
Numérotation du verset  144,15 XVI
Oculi
interl.| interl.| intentiones||
marg.| marg.| OCULI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De iustitia latius agit ut qui misericordem audit iustum timeat et iustitie est ut sperantes satiet corporaliter vel sipritualiter non semper enim danda est esca sed in tempore opportuno multis enim petentibus salubriter differtur.||
omnium in te sperant Domine : et tu das escam illorum in tempore opportuno. 
interl.| interl.| quasi egro quod convenit et quando convenit non ut homo desiderat||
marg.| marg.| ET TU DAS  ESCAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dat ergo medicus egro quod convenit et quando convenit non ut homo desiderat et petit ne obsit si det. Petit enim apostolus de angelo Satane ut auferretur ab eo et non accepit sed propter perfectionem suam quia tempus adhuc erat exercende infirmitatis. Petit diabolus temptandum Iob et accepit sed ad damnationem suam. Ipse Christus mori venerat et tamen transfigurans in se infirmos ait : Pater si fieri potest transeat a me calix iste et licet non acciperet quod petere videbatur ait : non quod volo sed quod tu benedicens Deum in omni tempore.||

Domine Ps-G (ΦP K² ΨB² V D*) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 6977)] om. Ps-G
Numérotation du verset  144,16 XVII
Aperis tu 
interl.| interl.| quasi quam escam||
interl.| interl.| quia omnia in eius potestate||
manum tuam 
interl.| interl.| benignitatem potentie tue||
marg.| marg.| APERIS TU  MANUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et si non das aliquando das tamen opportune differs quidem non aufers.||
et imples omne animal 
interl.| interl.| rationale quod potest benedici||
benedictione. 
Numérotation du verset  144,17 XVIII
Iustus Dominus in omnibus viis suis \
interl.| interl.| et quando cedit et quando curat. Sic confessi sunt Daniel et omnes sancti in tribulationibus quod iusta sunt iudicia Dei||
marg.| marg.| IUSTUS. CASSIODORUS. Ipso nomine iustitiam aperit ut manifeste ostendatur hic laus de iustitia esse. Vie sunt dispositiones et voluntates que omnes iuste etiam si verberat.||
et sanctus in omnibus operibus suis. 
interl.| interl.| plus patiens dator omnium bonorum||
marg.| marg.| VIIS  OPERIBUS. Sciendum quod vie ad dispositionem pertinent opera ad effectum hec secundum nos dividuntur. Sed apud illum hoc est velle quod facere quia ex eius voluntate res habent esse.||
Numérotation du verset  144,18 XIX
Prope est Dominus
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et si non statim facit ideo magis non facit quia propre est||
marg.| marg.| PROPE  EST. CASSIODORUS. Propitius qui ubique est hoc de iustitia.||
omnibus invocantibus eum \
interl.| interl.| sed quibus invocantibus ?||
omnibus invocantibus eum in veritate. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non secundum vana desideria que aliud quam ipsum querunt||
Numérotation du verset  144,19 XX
Voluntatem timentium
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si ideo timent ut faciant eius voluntatem||
marg.| marg.| VOLUNTATEM. CASSIODORUS. Et hoc de iustitia sumitur.||
se faciet+ 
interl.| interl.| aliquando et si non mox||
et deprecationem eorum exaudiet \ et salvos faciet eos. 
Numérotation du verset  144,20 XXI
Custodit Dominus
interl.| interl.| apud eum suavitas esse ostenditur||
marg.| marg.| CUSTODIT. CASSIODORUS. Concludit de iustitia equum est enim et diligentes custodire et peccatores perdere.||
omnes diligentes se \ et omnes peccatores 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. eos qui perseverant in peccatis||
disperdet. 
interl.| interl.| apud eum severitas esse demonstratur||
Numérotation du verset  144,21 XXII
Laudationem Domini 
interl.| interl.| concludit laude||
marg.| marg.| LAUDATIONEM  DOMINI. CASSIODORUS. Expositis omnibus sequitur brevis conclusio qua concludit quod non potest explicari.||
loquetur os meum+ 
interl.| interl.| quasi quoniam omnia ita se habent||
et benedicat 
interl.| interl.| et meo exemplo||
omnis caro
interl.| interl.| conversi ad Deum||
interl.| interl.| id est homo||
nomini sancto eius \ in seculum
interl.| interl.| hoc in presenti||
et in seculum seculi. 
interl.| interl.| id est in futuro||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 144), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_144)