initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 145

Numérotation du verset  145,1 
Alleluia .
marg.| marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Vox ista quasi musica salutaris tamquam armonia celestis que non solum homines sed etiam angelos delectat laudem Dei exprimens que congrue huic psalmo prescribitur ubi vir iustus. Exhortatur animam ad laudem Dei quia in adversis aliquando velit nolit perturbatur anima. Unde supra : « Quare tristis es anima mea et quare conturbas me ? » Sed ut auferat ei perturbationem suggerit gaudium de spe si non in re : « Spera in Deo quoniam adhuc confitebor ».||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hac spe erecta anima Deum laudat hic.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo sibi quasi omnibus consulit laudare ne in vanis otietur et, quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo alios monet non sperare in homine ibi : nolite confidere. Tertio docet omnem spem in omnipotentem ponendam ibi :  beatus.||

a Ps. 41, 6 ; Ps. 41, 12 ; Ps. 42, 5.

1 Codd. (Ps. 145) : D30 ΩP Rusch Ps-G 2Alleluia Ps-G (W ΩJ D V) ΩS Rusch cum Ps-R] + Aggei et Zacharie Ps-G, + Aggei et Zacharie. Vox Christi ad populum D30
Numérotation du verset  145,2 I
interl.| interl.| quid de aliis satagis sta mecum in laude Dei||
marg.| marg.| LAUDA  ANIMA  MEA. Sed queritur a quo et cui hoc consulitur. Si dicitur caro consulere anime non videtur hoc esse verum cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium. Caro autem inferior est anima.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Anima enim licet vituperata quia peccatrix tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere quia spiritalis natura prestat corporee quam movet regit sensificat capit et ipsa infinita vicina est subtantie Dei. Sic aurum vituperatum quia sordidum preest plumbo in puritate laudato sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium anime a carne quamvis domita valde et pacata que tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam immortalis consulit anime quia semper infra animam est sed superior pars anime scilicet mens que cogitat sapientiam divinam illi inherens et in illam suspirans videt quasdam sui partes perturbari motibus seculi et cupiditate terrenorum ad exteriora rapi unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit lauda anima mea Dominum. Quid enim tibi placet in hoc seculo ? Divisa per tot secularium rerum amores collige te ad auctorem hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti quasi hic pregravata non valens desistere ut digum est laudabo in vita hic in morte laudabo tenuiter quia corpus aggravat animam et terrena inhabitaio sensum deprimit multa cogitantem hic spes pascit vita in futuro.||
laudabo
interl.| interl.| perfecte||
Dominum in vita mea \
interl.| interl.| eterna que vere vita||
marg.| marg.| IN VITA  MEA. CASSIODORUS. Cum ei perfecte inhesero a quo separari ut modo fit mors est sed spes consolatur in qua quodammodo vivens laudat.||
psallam Deo meo
interl.| interl.| sic laudabo ibi et hic psallam ubi non semper ero||
interl.| interl.| hic est homo et aliis intentus et ideo non semper et perfecte psallit sed in eterno esse non sic sed psallam immo quamdiu fuero||
quamdiu 
marg.| marg.| QUAMDIU. Non quod aliquando non sit quia in eternum erit et ideo vere diu.||
fuero.
Numérotation du verset  145,II 
Nolite 
interl.| interl.| vos alii maxime in novissimis temporibus positi||
interl.| interl.| vos autem pusilli qui nondum vel in etiam de Deo speratis interim dum mala sunt in Deo non in homine speretis. Et hoc est quod ait||
confidere in principibus \
interl.| interl.| tenebrarum||
interl.| interl.| demonibus||
interl.| interl.| qui temporalia amare suadent||
marg.| marg.| NOLITE  CONFIDERE. CASSIODORUS. Secunda pars dato consilio et affirmato ubi plene poterit quasi longe remotos et interim dum mala sunt quibus turbatur anima monet non sperare in homine sed in Deo.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel, quasi in fine seculi mente positus, cito finienda docet non amare pro eternis quasi : et meo exemplo nolite confidere.||
Numérotation du verset  145,3 
in filiis hominum 
interl.| interl.| id est baptistis||
marg.| marg.| IN FILIIS  HOMINUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In uno filio hominis est salus et in ipso sperate non quia filius hominis est sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te sed propter illud quod servavit in se.||

in D30 ΩP Rusch] Nec praem. Ps-G (D) ΩM, Neque Ps-G (Q²) cum Ps-R
in quibus non est salus. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia « Domini est salus » non principum seculi vel Baptistarum qui se iactant dare sancta. Si homo dare posset, minus a Deo peteretur.||

Ps. 3, 9.

in Ps-G (M Q*U V1 D) Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset  145,4 III
Exibit 
interl.| interl.| subito quando non vult vel scit||
interl.| interl.| vide enim quid sit spiritus||
spiritus eius
interl.| interl.| anima||
marg.| marg.| EXIBIT  SPIRITUS. CASSIODORUS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis ut post salutaria intendat monendo salubria.||
et revertetur 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. exeunte spiritu caro||
in terram suam \
interl.| interl.| CASSIODORUS. unde cepit initium||
in illa die
interl.| interl.| mortis scilicet||
peribunt 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. frustrabuntur||
omnes cogitationes eorum. 
interl.| interl.| que in diversos ambitus seculi tendebant||
Numérotation du verset  145,5 IV
Beatus cuius Deus
interl.| interl.| in quo ergo sperandum||
marg.| marg.| BEATUS  VIR. CASSIODORUS. Tertia pars ubi docet totam spem in omnipotenti ponenda quem ex factis describit ut gentilitas frequenter convicta quiescat.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Remotis noxiis docet quod salutis est scilicet in quo sperandum sit.||
interl.| interl.| est Deus||
Iacob 
interl.| interl.| non angeli vel homo sed Iacob||
interl.| interl.| id est qui sperat in illo qui fuit Deus Iacob||
adiutor eius+
interl.| interl.| veri scilicet Iacob sicut fuit illius actualis||
interl.| interl.| Iacob||
interl.| interl.| cur beatus quia||
spes eius in Domino Deo ipsius 
interl.| interl.| et si interim gemimus||
Numérotation du verset  145,6 
qui 
interl.| interl.| quo||
fecit 
interl.| interl.| CASSIODORUS. laus ab operibus quia et si non substantiam actus tamen eius aliquatenus capit nostra notitia||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. etiam si sunt multi dii et domini nobis unus ex quo omnia||
celum et terram \ mare et omnia
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et ita curat de te inter alia||
que in eis sunt
marg.| marg.| QUI  FECIT  CELUM. CASSIODORUS. Quia et cultoribus demonum spes est in Deo suo determinat in quo debet esse spes id est in Christo et hoc usque in finem psalmi ostendit describendo eum per omnia.||
marg.| marg.| ADIUTOR  EIUS. CASSIODORUS. Ipsius Iacob sic fuit adiutor ut de Iacob faceret Israel qui iam videret adiutorium fieret Israel id est videns Deum sic si hic non vides sed habes adiutorem Deum eris tandem de Iacob Israel et videbis et cessabit omnis gemitus et dolor dicit ergo. Beatus cuius Deus Iacob est adiutor eius id est huius veri Iacob sicut illius.||
marg.| marg.| OMNIA. CASSIODORUS. Ne quem alium putes creatorem vel id est etiam minorum.||

sunt Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ΩP Rusch cum Ps-R] om. Ps-G (R F)
Numérotation du verset  145,7 V
interl.| interl.| preter cetera hoc addit ad nos pertinens||
custodit veritatem
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. his verbis et amandum predicat et timendum||
in seculum+
interl.| interl.| in eternum||
marg.| marg.| QUI  CUSTODIT  VERITATEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Christus qui est veritas omnis homo mendax.||
facit iudicium
interl.| interl.| in quo custodit veritatem. Ecce||
iniuriam patientibus \
interl.| interl.| quibus||
dat
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| non homo iactet se quasi det solus enim Deus dat #iudicium et iustitiam||
escam 
interl.| interl.| utranque corporalem et spiritalem||
esurientibus.
interl.| interl.| beati qui esuriunt etc.||
marg.| marg.| FACIT  IUDICIUM  DAT  ESCAM. CASSIODORUS. Hec duo ad iustitiam pertinent Christus iudex vindicat patientes propter nomen suum et dat escam diligentibus se.||
marg.| marg.| INIURIAM  PATIENTIBUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non omnis molestia est iniuria quod iure pateris non est iniuria ut quod patitur latro et scelerati alii aliud ergo est pati iniuriam aliud supplicium. Supplicium enim iure quis patitur. Iniuria autem iuri contraria est.||
Numérotation du verset  145,VI 
Dominus solvit 
interl.| interl.| faciens immortales||
compeditos \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. mortali corpore vel a peccatis solvit||
marg.| marg.| DOMINUS  SOLVIT. CASSIODORUS. Hoc ad abundantiam suavitatis.||
Numérotation du verset  145,8 
Dominus illuminat cecos.
interl.| interl.| eos qui ceci sunt facit sapientes||
Numérotation du verset  145,VII 
Dominus erigit 
interl.| interl.| per humilitatem||
elisos :
interl.| interl.| per superbiam||
marg.| marg.| DOMINUS  ERIGIT. Quos diabolus elidit Dominus erigit.||

elisos D30 Ω ΩP Rusch etc. cum Ps-R] allisos Ps-G
Dominus diligit iustos. 
interl.| interl.| ideo facit iudicium iniuriam patientibus||
marg.| marg.| DILIGIT  IUSTOS. CASSIODORUS. Quos locat in eterna beatitudine.||
Numérotation du verset  145,9 VIII
Dominus
interl.| interl.| iusti sunt pupillum et viduam hos diligit custodiendo||
interl.| interl.| qui iusti et quomodo diligit||
custodit advenas+ 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnes qui dicunt non habemus hic manentem civitatem||
pupillum et viduam 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omni opere et auxilio destitutos in seculo ut sperent in Deum et qui habent terrena sed non in eis confidunt pupilli et vidue Dei sunt||
marg.| marg.| ADVENAS  PUPILLUM ET  VIDUAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omnis Ecclesia gentium adventicia est ad patres non carne sed imitando filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione quibus est absens pater. Et omnis fidelis anima est vidua sponso absente unde et magis patrem et sponsum desiderant et hos protegit Deus non visus sed desideratus.||
suscipiet \ et vias 
interl.| interl.| vel : viam ||
interl.| interl.| latas||

vias Ps-G (V D) D30 Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R Ps-Moz X] viam Ps-G cum Ps-R
peccatorum
interl.| interl.| qui hic nostram artam viam irrident quorum via exterminata est.||
disperdet. 
interl.| interl.| nobis quid restat ?||
Numérotation du verset  145,10 IX
Regnabit
interl.| interl.| in sanctis suis||
Dominus in secula +
interl.| interl.| quis Dominus ?||
Deus tuus
interl.| interl.| o||
Sion \
interl.| interl.| Ecclesia||
interl.| interl.| ad te pertinet, tu eius regnum, non Babylonia||
in generatione et generatione
interl.| interl.| id est semper||
interl.| interl.| exponit quod dixerat in secula ||
marg.| marg.| REGNABIT. CASSIODORUS. Hoc de magnificentia :  regnabit in nobis cum corda nostra erunt in eo firma quod non modo.||

in generatione Ps-G (F² M Q W Φ RGV U ΩJ K ΨB V D²) D30 Ω ΩP Ed1530 Ps-Moz C] in omni generatione Ps-G (D*) Rusch, in generationem Ps-G Ed1455 Clementina | et generatione Ps-G (F Φ GV ΩJ ΨB D) Rusch] et generationem Ps-G D30 Ω ΩP Ed1455 Clementina etc.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 145), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_145)