initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 146

Numérotation du verset  146,1 
Alleluia
marg.| marg.| ALLELUIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hic item agit de laude Dei ubi propheta monet laudare colligentem Israel.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo ostendit quos colligat et quomodo. Secundo post predicta quasi adhuc herentes et dubios increpat ostendens unde possint laudare Deum scilicet si fuerint humiles ibi : Precinite.||

1 Codd. (Ps. 146) : D30 ΩP Rusch Ps-G | 2Alleluia Ps-G (I Q W V D ) Ωs Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] + Aggei et Zacharie Ps-G, + Aggei et Zacharie. Vox Ecclesie ad novellum populum D30
Numérotation du verset  146,I 
Laudate Dominum 
interl.| interl.| quare||
marg.| marg.| LAUDATE  DOMINUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc dicitur omnibus gentibus. Et quasi quereremus qualiter laudabimus laudis causam attulit quoniam bonus est psalmus.||
marg.| marg.| QUONIAM  BONUS  PSALMUS. CASSIODORUS. In laude Dei ipse actus est merces que et in futuro erit. Ideo laudandus quia edificat sic quia dispersiones Israel id est fidelium de toto mundo in fine seculi congregabit ad regnum. Et est hic laus de factis mirabilibus.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hec est tota merces laudantium. Ideo laudate quoniam bonum est laudare. Ipsa enim laus Dei est nostra beatitudo. Et notandum quod non dixit quoniam bona est laus sed ut laudis modum exprimeret dixit quoniam bonus est psalmus ipse enim psalmus laus Dei est qui fit non sola voce sed in organo manibus voci concordantibus per quod significatur quod voci debent opera consonare quorum laus cessare non debet etiam vocis laude intermissa semper ergo laudat qui semper bene operatur qui male agit blaphemat hec laus perficitur in eterna gloria ad quam perventuri modo exerceamur in hac laude bonorum operum.||

bonus est p. Ps-G (ΨB² plerique codd., edd.) Cor2 (Ieronimus interponit est) Ω ΩP Rusch cum Ps-R] bonus p. Ps-G (F I M W ΦRGW ΩJ) Cor2 (antiq.), bonum p. Ps-G (R) cum LXX
Deo nostro
interl.| interl.| ideo||
sit iocunda
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. iocunda est Deo que est speciosa quod non in ore peccatorum||
decoraque laudatio. 
Numérotation du verset  146,2 II
Edificans 
interl.| interl.| quis noster Deus||
Hierusalem
interl.| interl.| quam de vivis lapidibus extruxit ruinam angelicam reparans||
marg.| marg.| EDIFICANS  HIERUSALEM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel accepit Hierusalem generalem Ecclesiam cuius pars triumphat in celis pars militat in terris. Est eterna Hierusalem in celis ubi cives angeli sunt et ad eam pertinet etiam populus Israel qui modo per peccatum peregrinus est. Omnes illi qui sunt in illa magna civitate celesti gaudent quibus spectaculum est ipse Deus. Sed nos ab illa civitate peregrinamur peccato expulsi ne ibi maneremus et mortalitate pergravati ne illo rediremus. Sed respexit Deus peregrinatorum nostram. Et ipse est scilicet qui edificat Hierusalem et lapsam partem restituit et olim dispersos in Christo collegit quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis.||
Dominus \ dispersiones
interl.| interl.| fideles olim dispersos quos colligit ut de illis edificium celeste reformetur||
interl.| interl.| sic se commendat laudatoribus quid ergo eis daturus se ipsum||
Israelis congregabit. 
interl.| interl.| in una fide et caritate||

Isra(h)elis Ps-G (M² ΩJ²B² W ΦRGW D) D30 Ω ΩP Ed1455 Ed1530 Clementina] Israel Ps-G (M* ΩJ* ΨB* V Q) Rusch
Numérotation du verset  146,3 III
Qui 
interl.| interl.| sed quid agit ut congreget||
interl.| interl.| hic ex parte in futuro plenarie||
sanat contritos corde \
interl.| interl.| id est eos qui offerunt se sacrificium spiritus contribulati hos sanat elatos elidit. Sed in futuro perfecta erit sanitas ubi corruptibile hoc induet incorruptionem||
et alligat contritiones eorum.
marg.| marg.| ET ALLIGAT. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. A similitudine medici. Frangitur a medicis tortum ut fiat postea rectum sic pravum cor cui displicet in his que fiunt Deus debet frangi et conteri ut dirigatur. Quod si non potes dirigere vel frange et Deus diriget frange in quam confitendo puniendo quod significat pectorum tunsio; unde alibi : « Scindite corda vestra ». Ad hoc enim eliditur cor ut contritum dirigatur et sanetur. Male enim erigitur quod non primo per contritionem erigitur. Contere ergo cor tuum et Dominus alligat contritiones.
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Hierusalem in Hiericho quando vidit vulneratum iacentem in itinere colligavit vulnera eius. Ceterum de his qui non obtriverunt cor dicitur per Isaiam. Non est malagma imponere neque oleum neque alligaturas. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta quibus interim consolationem habemus que tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas.||

Ioel. 2, 13.

eorum Ps-G (plerique codd., edd.) D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R] illorum Ps-G (R F)
tunsio] scrips., tusio Rusch
Numérotation du verset  146,4 IV
Qui numerat
interl.| interl.| novit Deus qui sunt eius||
marg.| marg.| QUI  NUMERAT. Non est adeo magnum ad litteram sed stelle sunt luminaria in Ecclesia que lucent inter perversos de quibus apostolus. In medio nationis prave et perverse apparetis tamquam luminaria in mundo. Tales numerat Dominus in suos quia novit Dominus qui sunt eius. Si quis vero adumbrata fidei specie se talibus interserit novit ille qui numerat quia supra numerum est unde : multiplicati sunt super numerum quia intra parietes presentis Ecclesie plures sunt quam futuri sint in regno Dei. Ideoque ait qui numerat. Novit enim Dominus qui sunt eius. Numeratis nomina vocat quia horum nomina scripta sunt in libro vite hoc novit hoc est totum premium. Quibusdam donis spiritus male usis dicet in fine non novi vos discipulis etiam ait : nolite gaudere quia spiritus vobis subiecti sed quia nomina vestra scripta sunt in celo quod fit per caritatem sine qua et cetera que habentur dona ad tempus tolluntur. Sicut Dominus ait : qui habet dabitur ei et abundabit. Et qui non habet auferetur ab eo habent enim gratiam possidendi sed non caritatem utendi.||
multitudinem stellarum \ et omnibus eis nomina vocat
interl.| interl.| vel omnes in suo nomine vocat ||
marg.| marg.| ET OMNIBUS  EIS  NOMINA  VOCANS. CASSIODORUS. Vel et omnes nomine suo non alieno ut astrologi qui Iovem et Venerem nominant. Vel typice de sanctis quia cuique proprium donum dat vel omnes sunt in familiaritate a similitudine Domini qui famulorum suorum nomina novit.||

vocat Ps-G (V D) Ω Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-R] vocans Ps-G ΩP Rusch
Numérotation du verset  146,5 V
Magnus Dominus noster 
interl.| interl.| quid plura||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Plenus gaudio eructat quod non potest explicari||
et magna virtus eius \
interl.| interl.| laus a magnitudine||
et sapientie eius 
interl.| interl.| vel intelligentie||
interl.| interl.| ille ipse qui numerat stellas non potest numerari||
non est numerus. 
interl.| interl.| id est finis non potest enim ab aliquo comprehendi||
marg.| marg.| SAPIENTIE  EIUS  NON  EST  NUMERUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ipsam mensuram et numerum et pondus ubi Deus omnia disposuit nemo potest metiri vel numerare vel appendere. Sicut enim in libro Sapientie dicitur : disposuit Deus omnia in numero mensura et pondere id est in seipso qui est mensura omni rei modos prefigens. Et numerus id est omni rei speciem prebens. Et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens et terminans et formans et ordinans omnia diversa que omnia incomprehensibilia sunt. Conticescant ergo humane voces resquiescant humane cogitationes ad incomprehensibilia Dei nemo se extendat quasi comprehensurus sed quasi participaturus participes enim erimus non totum capiemus. Sed cuius rei participes erimus et qualiter participes erimus cum partes non sint apud Deum nec per partes dividatur. Quis ergo explicet quomodo sint participes unius etiam simplicis essentie plures. Non puto autem posse dici quam videatur. Confitere ergo infirmitatem qui pervenire vis ad divinitatem cuius intelligentie non est numerus sed in hac difficultate intelligendi esto mansuetus ut subdit ne accuses obscura Scripturarum que fecit Deus ut exerceat neque dicas sic melius diceretur sic enim dictum est ut dici debuit non corrigat eger medicamenta que medicus temperat. Novit quippe medicus ea temperare et modificare ei crede qui te curat ante ergo quam scias quare quid dictum sit non iudices. Crede ita debuisse dici ut dictum est. Et hec pietas facit te capacem. Si autem resistis adversus clausa Dei vide quid sequitur  humilians autem peccatores ad terram. Qui enim reprehendunt intelligibilia ideo sentiunt terrena de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Hec facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritalia simus mansueti pulsemus faciamus quod sequitur incipite Domino in confessione sic pervenietur ad intelligentiam sic imago Dei reformabitur.||
interl.| interl.| est||
Numérotation du verset  146,6 VI
Suscipiens 
interl.| interl.| ad intelligentiam arcanorum||
mansuetos {t. 2 : Erfurt, f. 324rb ; facsim., p. 647b} [Rusch, f. 324rb ] Dominus \ humilians autem peccatores
interl.| interl.| contrarios mansuetis||
usque ad terram. 
Numérotation du verset  146,7 VII
Precinite
interl.| interl.| vel : incipite | ||
marg.| marg.| PRECINITE. CASSIODORUS. Secundo ex predictis quasi adhuc herentes increpat et impellit ostendens unde possint intelligere si humiles et non superbi. Quasi et ut intelligere valeatis precinite etc.||

Ps-R.
Domino in confessione \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. te prius accusa inde Deum lauda||
psallite
interl.| interl.| post confessionem sequantur opera||

psallite ΩP] et praem. Rusch tantum
Deo nostro in cithara. 
interl.| interl.| ubi manus vocem sequitur ita vocem laudis sequantur opera||
Numérotation du verset  146,8 VIII
Qui 
interl.| interl.| cui Deo||
operit celum nubibus \
interl.| interl.| qui contegit Scripturam figuris et sacramentis ut incitet ad querendum||
marg.| marg.| QUI  OPERIT  CELUM. CASSIODORUS. Memorat opera per que potestas ostenditur. Ad hoc enim quedam obscura in Scripturis voluit esse ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum excipientium de nubibus Dei saginam letitie spiritalis.||
et parat terre pluviam. 
interl.| interl.| non meritis habetur||
interl.| interl.| ne timeas de operta quia inde parat pluviam terre||
Numérotation du verset  146,IX 
Qui producit
interl.| interl.| ecce fructus pluvie||
in montibus
interl.| interl.| et in excelsis seculi qui magis amant divitias||
fenum \
interl.| interl.| temporalia||
et herbam servituti hominum. 
interl.| interl.| predicatoribus||
marg.| marg.| SERVITUTI  HOMINUM. Predicatoribus qui hominibus serviunt unde apostolus ait : nos autem servos vestros per Iesum Christum. Hi seminant spiritalia et recipiunt ab excelsis seculi fenum et herbam id est temporalia. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Omnia enim que dantur Ecclesie a divitibus fenum sunt.||
Numérotation du verset  146,9 X
Qui dat iumentis
interl.| interl.| vel pecoribus id est gregibus Domini quas per homines pascit id est per predicatores||
interl.| interl.| simplicibus Ecclesie||

Qui Ps-G (plerique codd. ΩP edd.) D30 Ω Rusch cum Ps-R] Et Ps-G (R F)
escam ipsorum \
interl.| interl.| pabulum divini verbi||
et pullis corvorum
interl.| interl.| corvi gentiles nigri in peccatis||
marg.| marg.| ET PULLIS  CORVORUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iudei qui se solos iustos omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi nos autem non sic remanemus tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus corvus non invocat nos vero dimissi invocamus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio etatis ignorant paternas escas id est fetores cadaverum sic filii paganorum innocentes qui invocant.||
invocantibus eum. 
interl.| interl.| quasi iumenta pascit et puliis corvorum . Sed non habet voluntatem etc.||
Numérotation du verset  146,10 XI
Non in fortitudine equi 
interl.| interl.| vel : potentatu | ||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est in superbia de equo enim altior incedit homo et cervix eius vere indicat superbiam rapidus est etiam in cursu||

Ps-α
voluntatem 
interl.| interl.| beneplacitum||
habebit \ nec in tibiis viri
interl.| interl.| vel tabernaculis viri||
marg.| marg.| IN TIBIIS  VIRI. Id est in incomposito habitu presumptuosi et audacis. Per virum enim audacem presumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus.||
marg.| marg.| IN TIBIIS  VIRI. Vel, secundum aliam litteram,  in tabernaculis viri, id est in conventiculis hereticorum,  beneplacitum erit ei. Nota quod non ait ‘in tabernaculis Dei’ sed  viri, per hoc designans audaciam hereticorum.  Et tabernacula.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia est et tabernaculum Dei id est Ecclesia a qua se dividentes heretici ibi sibi tabernacula posuerunt. Unde pullus corvi forte in Ecclesia carens temporali honore ait : elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis {t. 2 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 648a} [Rusch, f.  325va ] peccatorum.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non enim extra Ecclesiam facit sibi tabernaculum in quo non sit beneplacitum Deo.||
Numérotation du verset  146,11 XII
Beneplacitum est Domino 
interl.| interl.| quasi in superbis et hereticis et incompositis non est beneplacitum Deo sed||
super timentes eum \
interl.| interl.| in his qui timent et sperant Iudas penitus timuit sed non speravit in misericordia qui timet Deum speret et ab ipso ad ipsum fugiat ab irato ad placatum||
et in eis qui sperant super misericordia eius. 
marg.| marg.| SUPER  TIMENTES  EUM ET IN  EIS  QUI  SPERANT. Timori spem coniunxit quia non valet timor sine spe venie. Iudas enim timens sed desperans laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum speret et in eo placabis autem eum si speres in misericordia eius atque de cetero ita peccare caveas ut de preteritis depreceris ut tibi dimittantur.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 146), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_146)