initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 150

Numérotation du verset  150,1 
Alleluia. 
marg.|  ALLELUIA. CASSIODORUS. Athomus est hic psalmus in quo intenditur ut laudetur Deus quia sanctos congregavit et deposita fragilitate sue imagini restituit iam conformes glorie sue ubi omnis abundantia.
marg.|  CASSIODORUS. De laude Dei in sanctis eius qui glorificati sine fine laudant.
marg.|  CASSIODORUS. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur que nuptiali dulcedine cantatur.


1 Codd. (Ps. 150) : D30 ΩP Rusch PL113 Ps-G, def. ΩF | Alleluia] + Alleluia Ps-G (F ΦR U), Vox Christi D30 , Psalmus David ΩD
2 psalmus] + et tertius eorum qui sine divisione hic agitur Rusch | 3 sue] + in beatitudine locavit Rusch | 4 P106 (f. 198ra) Rusch PL113 |
Numérotation du verset  150,I 
Laudate Dominum in sanctis eius \
interl.|  pro his que sanctis suis dedit
laudate eum in firmamento virtutis eius. 
interl.|  id est pro eo quod morte sua diabolum vicit et credentes ad celum perduxit.
marg.|  LAUDATE  EUM  IN  FIRMAMENTO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Virtus est in firmamento. {Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 650b} [Rusch, f. 325vb ] Est enim virtutis magne quod sancti iam non morientur et potentatus Dei dicitur in eis qui regnant cum eo in eternum. Ipsi etiam sunt multitudo magnitudinis quia magnos fecit et tam multos scilicet millia millium. Unde millia millium ministrabant et decies centena millia assistebant ei, id est ipsi sancti sunt in omnibus musicis pro significantia divine laudis. In tuba propter excellentissimam laudis claritatem. In psalterio et cithara id est de celestibus et terrestribus tamquam eum qui fecit celum et terram. Psalterium enim a superiori sonat ut dictum est. Cithara ab inferiori ideo per psalterium celestia per citharam terrestria significantur. Tympanum fit de corio siccato et firmato. Organum est generale nomen omnium vasorum musicorum licet usu dicatur organum quod inflatis follibus sonat. Quod non hic accipitur sed aliquid quod cordas habet. Corde : caro iam a corruptione libera quibus addit organum, non ut singuli sonent sed ut diversitate concordi consonent ut ex diversis vocibus sed non adversis sit cantus suavis. Cymbala invicem se tangunt ut sonent ideo labiis nostris comparantur sed melius in cymbalis qui invicem se honorantes dant laudem Deo.

Codd. : Rusch PL113 (inc. et expl.)
Numérotation du verset  150,2 II
Laudate eum 
interl.|  cui flectitur « Omne genu celestium, terrestrium et infernorum »

Cf. Phil. 2, 10.
in virtutibus eius \ laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. 
interl.|  id est sine fine sicut non est finis magnitudinis eius.
marg.|  CASSIODORUS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, iam in illa Hierusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit et credentes ad celum perduxit. In virtutibus vel potentatibus quia omnia subiecta pedibus ejus. Secundum multitudinem magnitudinis eius. Quomodo hoc, cum magnitudinis eius non est finis ? sed spiritalibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit : Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo : cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis vel in bello sumitur vel in adventibus regum apparatur. Psalterium a summo, cithara ab imo sonat. Hec omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare.

Codd. : Rusch PL113
magnitudinis eius PL113 ] om. Rusch
Numérotation du verset  150,3 III
Laudate eum in sono tube \
interl.|  id est ut regem et quia vos in bello diaboli vincere fecit
laudate eum in psalterio 
interl.|  ut Deum et quia vos fecit summos
interl.|  de celestibus et terrestribus ut eum qui fecit celum et terram
et cithara. 
interl.|  ut sponsum et quia vos ab imis liberabit.
Numérotation du verset  150,4 IV
Laudate eum in tympano 
interl.|  carne mutata sine omni corruptione et vocum concordium consonantia
interl.|  Tympanum de corio fit, extenso in ligno.
et choro \
interl.|  Chorus est contemperata10  vocum collectio
10  contemperata] temperata Rusch
laudate eum in cordis et organo. 
marg.|  IN  CORDIS  ET  ORGANO. CASSIODORUS. Cordas ponit pro omni instrumento musico quod cordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans et11  ut hec omnia de hominibus acciperes, ad os hominis12  venit.13 
marg.|  Et exponens quid sit laudare in cordis et organo subdit LAUDATE  EUM  IN  CYMBALISetc.14  Cymbala   bene sonantia labia nostra sunt15  , in quibus est similitudo cymbalorum et armoniam reddunt et ideo bene inter musica instrumenta sunt16  .17 

13  Codd. : P106 Rusch PL113
17  Codd. : Rusch PL113
11  et Rusch PL113 ] om. P10612  os hominis Rusch P106] inv. PL113 14  Et exponens… -… CYMBALIS etc. Rusch PL113 ] om. P106 | 15  sunt Rusch PL113 P106 ] + que cordi concinna in laudibus Dei bene sonant Rusch PL113 | 16  sunt] om. P106 |
Numérotation du verset  150,5 V
Laudate eum in cymbalis benesonantibus+ 18 
interl.|  in his qui se invicem monentes delectant Deum
marg.|  IN  CYMBALIS  BENE  SONANTIBUS. CASSIODORUS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permixtis metallis parvissime phiale que acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritaliter intelligi vult19  , apto fine concludit :   Omnis spiritus , angelicus et humanus20  ,   laudet Dominum. N on caro et sanguis, non ambitus seculi, sed quod est in natura rerum sublimius, quod21  celestia sapit, eterna capit, brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritaliter omnia laudent, in his totius musice perfectio est. Est enim22  flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritalis armonia que non auribus, sed pura mente advertitur. 23 
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tria sunt genera sonorum voce : voce per chorum, flatu ut per tibias, pulsu ut per citharam. Hec omnia ad hymnos nuptiales pertinent.

Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 150), CCSL 98, p. 1329.120-137 : « Cymbala quoque bene tinnientia, sunt ex permixtis metallis paruissimae phialae compositae, uentricula sua in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisae, acutissimum sonum delectabili consonatione restituunt. Sed quoniam sanctissimus propheta uniuersa quae dicta sunt, spiritaliter uolebat intellegi, aptissimo librum fine conclusit, omnis spiritus laudet dominum. Non utique caro et sanguis, non mundi ambitus, non illecebra saecularis; sed illud quod est in natura rerum sublimius, hoc laudet dominum; quod caelestia utique sapit, quod aeterna praemia concupiscit. Quapropter uniuerso operi breuem perfectamque sententiam dedit, ut dominum saluatorem spiritaliter debeant cuncta laudare. His igitur decursis totius musicae disciplinae assignata perfectio est. Flatus in tuba, pulsus in cithara, tinnitus in cymbalis, uox in choro, spiritali harmonia dulcissimus ille concentus, qui non auribus carneis auditur, sed contemplatione purissimae mentis aduertitur”.

23  Codd. : Gr80 Rusch PL113 ( om. lem. init.), om. Gr79

18  < divisio. > benesonantibus] benesonantibus+ D30² , benesonantibus ΩD
19  intelligi vult] inv. Gr80 | 20  angelicus et humanus] om. Gr80 | 21  quod] quia Gr80 | 22  Est enim] om. Gr80 |
laudate eum in cymbalis iubilationis \
interl.|  Ne putes cymbala sine anima addit iubilationis.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Est enim iubilatio ineffabilis laus Dei que non nisi ab anima proficiscitur.
Numérotation du verset  150,6 
omnis spiritus laudet Dominum. 
marg.|  {Erfurt, f. 326ra ; facsim., p. 651a} [Rusch, f. 326ra ] Quod valet quindecim in ordine singulorum, id est unitatum, hoc centum quinquaginta in ordine denariorum et mille quingenti in ordine centenariorum, et quindecim millia in ordine millenariorum. Ideo quod significatur per quindecim, hoc idem per centum quinquaginta et alios duos numeros. Quindenarius significat concordantiam duorum testamentorum. In Veteri observatur sabbatum qui est dies septimus, in Novo dominicus qui est octavus post septimum, idem et primus post sabbatum et primus in prima rerum conditione. Secundum hoc mysterium numerus est psalmorum. Quinquagenarius constat de septima septimanarum addito uno tamquam ipso octavo ad determinandum quinquagenarium. Per septenarium septiformis spiritus figuratur et per ipsum quoque quinquagenarium. Tot enim diebus completis post resurrectionem venit Spiritus sanctus super congregatos in Christo qui spiritus septenario numero precipue in Scripturis commendatur. Quinquagenarius in quadragenarium et denarium dividitur. Unde quadragesima die post resurrectionem ascendit. Inde post decem spiritum misit. Per quadragenarium temporalis habitatio huius mundi ostenditur et lex Moysi. Per quaternarium temporalis habitatio. Per denarium lex. Quaternarius in quadragenario ex quattuor et decem in se ductis multiplicato pervalet quantum ad signifcationem. Quattuor enim partes habet mundus et annus et quattuor sunt elementa ex quibus omnia corpora constant. Denarius autem legem significat propter decalogum mandatorum que fuerunt scripta in tabulis. huic autem numero scilicet quadragenario additur denarius ut quinquaginta compleantur. Denarius vero vitam eternam significat. Constat enim ex tribus et septem. Ternarius vero ad sanctam Trinitatem refertur. Septenarius vero, qui constat ex tribus et quattuor, ad duplicem hominis naturam qui constat ex anima et corpore ad animam pertinet, {Erfurt, f. 326rb ; facsim., p. 651b} [Rusch, f. 326rb ] ternarius propter triplicem vim anime. Ad corpus quaternarius propter quattuor elementa. Tunc enim in nobis eternitatis beatitudo perficietur cum utriusque nature nostre sabbatismo potiti Trinitati increate coniungemur. Addito ergo denario quadragenario velut mercede pro impleta in hac vita lege reddita, ipsa eternitas figuratur. Quinquagenarium autem cum Trinitas multiplicat fiunt centum quinquaginta.24 
marg.|  Queri solet utrum unus liber Psalmorum an plures. Hieronymus HIERONYMUS. Quinque libros dicit propter quinque distinctiones que fiunt per fiat fiat. Cui obviare videtur quod dicitur in Actibus apostolorum. Sicut scriptum est in libro psalmorum non in libris dicit sed in libro quasi unus sit liber non plures quod tamen superiori non repugnat. Bene namque multi libri unus liber dicuntur ut multe Ecclesie una multi celi celum unum. Aque super firmamentum id est celum « et aque que super celos sunt laudent’ » etc. idem significans per celos et firmamentum id est celum. Potest etiam dici in libro Psalmorum id est in aliquo libro illorum quinque. Duodecim etiam prophetarum unus liber dicitur. Omnes etiam canonice Scripture unus liber dicuntur eo quod mirabili unitate concordent.25 
marg.|  Non vacat quod primus quinquagenarius de penitentia est, secundus de misericordia et iudicio, tertius de laudibus Dei in sanctis eius. Sic enim ad eternam vitam tendimus prius peccata damnamus vocante Deo ad penitentiam quos apud se in occulto predestinavit. Inde per misericordiam bene vivimus ne iudicium in futuro timeamus Deo vocatos in iustificante per misericordiam et timorem iudicii ubi de civitate Domini ‘disperguntur qui operantur iniquitatem.’ Tandem ad vitam glorificati intramus ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinet quod Dominus ait : « Ecce eiicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consummor ». Q. quod etiam in sua passione et dormitione et vigilatione ostendit in cruce de diabolo triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione exultavit. Penitentia cruciat iustitia tranquillat, vita eterna glorificat atque iocundat. Penitentie igitur vox est « Miserere mei Deus », iustitie vox : « Misericordiam et iudicium cantabo ». Vite eterne vox est. Omnis spiritus laudet Dominum . 26 
marg.|  Liber iste psalmorum ter quinquagesimos habens per ipsos quinquagenarios aliquid dignum consideratione habet. Hoc scilicet quidem quinquagesimus de penitentia est, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad beatam tendimus vitam. Primum peccata nostra damnando, deinde bene vivendo ut post vitam mala<m> condemnatam et bonam gestam mereamur eternam.27 

Ps. 148, 5-6.
Ps. 91, 10.
Lc. 13, 32
Ps. 50, 3 ; 55, 2 ; 56, 2
Ps. 100, 1.
= Glosa media, Ps. 150, loc. cit. (Val44, f. 172) quasi ad litteram.
= Glosa media, Ps. 150 (Val44, f. 116v) > Beda (pseudo), « Argumentum Psalmi 150 (!) », In librorum psalmorum exegesis, PL 93, 1098C : « Hic psalmus proprie scriptus David extra numerum, quando pugnavit cum Goliath. Quinquagesimus est de poenitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de Dei laude in sanctis ejus. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam; primitus nostra peccata damnando, deinde bene vivendo, ut post vitam condemnatam malam, et gestam bonam, mereamur aeternam [!]. Vocati enim, renuntiamus diabolo per poenitentiam ne sub iugo eius remaneamus; iustificati sanamur per misericordiam, ne iudicium timeamus; glorificati transimus in vitam aeternam, ubi Dominum sine fine laudemus » > Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 150, 3), CCSL 38, p. 2193.4-10, 2194.22-25 : « Non enim frustra mihi uidetur quinquagesimus esse de penitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad eternam beatamque tendimus uitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene uiuendo, ut post condemnatam uitam malam gestamque bonam, mereamur eternam. [...] Vocati, renuntiamus diabolo per paenitentiam, ne sub iugo eius remaneamus : iustificati, sanamur per misericordiam ne iudicium timeamus; glorificati, transimus in uitam aeternam, ubi deum sine fine laudamus ». Cf. Odbertus de Sancto Bertino, Psalterium glosatum, Ps. 151, Boulogne-sur-Mer, 20, f. 168r infra laud.

24  Codd. : Rusch , om. PL113
25  Codd. : Rusch , om. PL113
26  Codd. : Rusch , om. PL113
27  Codd. : Gr79, f. 116v ; om. Rusch PL113 ; cf. Ps-G (Od) in Ps 151 infra laud.
LIBER HYMNORUM SIVE SOLILOQUIORUM DAVID FINIT.28 
marg.|  Cantica in locis suis require.29 

29  Codd. : Rusch , om. PL113 etc.

28  Liber… finit] om. D30 ΩD ΩP, def.F




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 150), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_150)