initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<27. Prologi in libros Salomonis**>

<27.1> Epistola sancti Hieronymi presbyteri ad Chromatium et Heliodorum episcopos de libris Salomonis

Numérotation du verset Prolsal. ,1 
prol.|    {Erfurt, t. 3, f. 1ra ; facsim., t. 2, p. 653a} [Rusch, f. 1ra ] Iungat epistola quos iungit sacerdotium, immo carta non dividat quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos et Zachariam, Malachiam quoque poscitis. Scripsissem, si licuisset pre valitudine. Mittitis solacia sumptuum, notarios nostros et librarios sustentatis, ut uobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diversa poscentium, quasi aut equum sit me vobis esurientibus et aliis laborare, aut in ratione dati et accepti cuiquam preter vos obnoxius sim. Itaque longa egrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum, Masloth, quod Hebrei Parabolas, vulgata autem10  editio Proverbia vocat, Qoelet quem grece Ecclesiasten, latine contionatorem possumus dicere, Sir Asirim 11  quod in linga nostra12  vertitur Canticum canticorum.

a Fons : Hieronymus, Prologus in libris Salomonis de hebraeo translatis (CPL 0591 T (A)), Edminor., p. 957 ; Repertorium biblicum, n° 457.

1 Codd. : <27.1> CorS1 ΩR Rusch Edmaior., non percontuli : ΩD ΩL | Epistola sancti... Salomonis] Incipit prologus in Parabolis Salomonis ΩD, Incipit prologus in Parabolis Salomonis Incipit prefatio Eusebii Hieronymi presbyteri in libros Salomonis. Chromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus ΩL, Cromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus ΩR* ( cancel. ) Edmaior. , + Prologus in parabolis Salomonis ΩR
2 et Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. ΩD ΩR Edmaior. | 3 M. quoque Ed1455 Rusch Ed1530 ] et praem. ΩSL, M. quos ΓΩ ΩR Clementina , Malachiamque Cava... Φ ΨD ΩM Edmaior. | 4 pre valitudine ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] per valitudinem Edmaior. | 5 desudet Ω ΩR Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] sudet Edmaior. | 6 et ΩJ C X ΠH ΩM ΩS] om. Edmaior. , etiam ΩJ ΩR | 7 vos ΩR Rusch ] vobis Edmaior. | 8 nomini vestro ΩR Rusch ] inv. Edmaior. | 9 quod] quas ΩR Edmaior. | 10 autem ΓM ΩM ΩR Rusch Clementina ] om. ΩS ΩJ Ed1455 Edmaior. | 11 Sir Asirim CorS1 ] Syrasirin ΩJ ΩR Syrhasyrim Cor3 (hebr.) Sirhasirim CorS1 (hebr.) | 12 lingua nostra ΩJ² ΩR Rusch Ed1530 ] inv. Clementina, linguam nostram ΩS ΩJ* Ed1455 , nostram linguam Edmaior. |
Numérotation du verset Prolsal. ,2 
prol.|  Fertur et Panaretos 13  Iesu filii Sirach liber, et alius pseudographus14  , qui Sapientia Salomonis inscribitur, quorum priorem et hebraicum reperi, non Ecclesiasticum ut apud latinos, sed Parabolas prenotatum; cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut similitudinem Salomonis non solum numero librorum15  sed etiam16  materiarum genere coequaret. Secundus apud Hebreos nusquam est, quia17  et ipse stilus grecam eloquentiam redolet; et nonnulli scriptorum veterum hunc esse18  Iudei Philonis affirmant. Sicut ergo Iudith et Tobie19  et Machabeorum libros legit quidem eos20  Ecclesia, sed21  inter canonicas Scripturas non recipit, sic et hec duo volumina legat22  ad edificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Si cui sane Septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim23  emendatam. Neque enim nova sic24  cudimus25  ut vetera destruamus. Et tamen, cum diligentissime legerit, sciat magis nostra scripta26  intelligi que non in tertium vas27  transfusa coacuerint, sed statim de prelo purissime commendata teste, suum saporem servaverint.
13  panaretos] panarethos ΩJ, παναρετος Edmaior. | 14  pseudographus] ψευδεπιγραφος Edmaior. | 15  numero librorum] inv. Edmaior. | 16  etiam] et Edmaior. | 17  quia] quin Edmaior. | 18  esse ΩJ] om. Edmaior. | 19  Tobie CorS1=Cor3 (vel)] T(h)obiam S CorS1 (Thobia?) ΩS ΩJ, Thobie Rusch , Tobi Edmaior. | 20  eos Q Φ Z² S ΨD ΩS ΩJ Ed1455 Rusch ] om. Edmaior. | 21  sed] + eos Clementina | 22  legat CorS1=Cor3 (vel) Rusch ] legit CorS1 ΩJ | 23  a nobis –olim ΩD Rusch Edmaior. ] inv. ΩR tantum | 24  nova sic] inv. ΩD ΩR Edmaior. | 25  cudimus Cava X Σ T ΠH M Θ A ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] condimus ΩJ Amiatinus Y Φ Z* T S ΓM ΨD ΩM Edmaior. | 26  scripta T² Ω D Ω S Ω J Ω R Ed1455 Rusch Clementina ] om. cett . Edmaior. | 27  t. vas] inv. ΩD |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prolsal. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber27.xml&chapitre=27_)