initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<27. *Prologi in libros Salomonis*>

<27.3> Incipit alius prologus

Numérotation du verset Prolsal. Prol.3,1 
prol.| Tres libros Salomonis, id est Proverbia, Ecclesiasten et Canticum canticorum, veteri septuaginta interpretum auctoritati reddidi, vel antepositis lineis superflua queque designans, vel stellis titulo prenotatis ea que minus habebantur interserens, ut plenius, Paula et Eustochium cognoscatis quid in libris nostris minus sit, quidve redundet. Necnon etiam illa, que imperiti translatores male in linguam nostram de greco sermone verterant, oblitterans et antiquans curiosissima veritate correxi, et, ubi prepostero ordine atque perverso sententiarum fuerat lumen ereptum, suis locis restituens feci intelligi quod latebat. Porro in eo libro, qui a plerisque sapientia {Erfurt, t. 3, f. 1va ; facsim., t. 2, p. 654a} [Rusch, f. 1va ] Salomonis inscribitur, et in Ecclesiastico, quem esse Iesu filii Sirach nullus ignorat, calamum temperavi, tantummodo canonicas Scripturas vobis emendare desiderans, et studium meum certis magis quam dubiis commendare.

a Fons   : § 1 : Hieronymus, Praefatio in libris Salomonis de graeco emendatis (CPL 0591 S (A)), Edmaior., t. 11, p. 6.

1 Codd. : <27.3> ΩL ( non contuli ) Rusch Edmaior. , om. ΩD ΩJ ΩR | Incipit alius prologus] Item prefatio eiusdem de editione ad liquidum ex hebreo translata ΩL
2 et] om. Edmaior. | 3 ut] quo Edmaior. | 4 Paula] o praem. Edmaior. | 5 quidve] quid Edmaior. | 6 calamum] calamo Edmaior. |
Numérotation du verset Prolsal. Prol.3,2 
prol.| Ideo greco et hebreo prefaticula utraque in libro premissa est quia nonnulla de greco hoc ad illuminationem sensus et legentis edificationem vel inserta hebraice translationi, vel extrinsecus iuncta sunt. Et idcirco qui legis semper Peregrina10  memento.

Fons   : § 2 : ibid. (appendix Peregrini).
greco et] et de greco et de Edmaior. | in] + hoc Edmaior. | hoc ad] ob Edmaior. | 10  Peregrina] Peregrini Edmaior. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prolsal. Prol.3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber27.xml&chapitre=27_Prol.3)