initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Prv. 1,1 
Parabole
marg.| interl.| latine similitudo, hebraice masloth | ||
marg.| marg.| {Erfurt, t. 3, f. 1va ; facsim., t. 2, p. 654a} [Rusch, f. 1va ] 1. [b] Notandum quod vulgata editio « parabolas » - que hebraice masloth   - parthoemias , id est proverbia, dicit. Sed satis convenit . Que enim parabole, quia occulta sunt, nuncupantur ; etiam proverbia iure vocantur quia talia sunt que sepe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri10  . Etiam11  proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabole bene12  dicantur. Unde : « Hec13  in proverbiis locutus sum vobis » etc.| 14  ||
marg.| marg.| 2. Proverbiorum liber non ut simplices arbitrantur. Patentia habet precepta sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur, ita in eis divinus sensus altius est inquirendus.| 15    ||
marg.| marg.| 3. Parabole  Salomonis, secundum hebraicam veritatem translate ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente, Chromatio et Heliodoro episcopis.| 16  | |
marg.| marg.| 4. [a] Parabole grece, latine similitudines ; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non iuxta litteram intelligamus que dicit. In quo Dominum parabolice turbis locuturum significat sicut et nomine suo et regno pacifico regnum Christi et Ecclesie de quo : « Multiplicabitur eius imperium et regni eius non erit finis. Super solium David et super regnum eius sedebit ». Sicut templi constructione et dedicatione edificationem Ecclesie in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David et rex spiritalis Israel secundum testimonium turbe que occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus.| ||
marg.| marg.| 5. [c] Quid autem17  utilitatis habeant in titulo monstratur cum dicitur ad sciendam18  sapientiam et disciplinam, id est quomodo recte credere et vivere oporteat quemque quo intentionem cordis dirigere.19  | 20  ||

b Cf. Prv. 1, 1 : « מִ֭שְׁלֵי שְׁלֹמֹ֣ה בֶן־דָּוִ֑ד ».
c Cf. Prv. 1, 1 : « Παροιμίαι Σαλωμῶντος υἱοῦ Δαυιδ ».
d Io. 16, 25.
f Cf. Hieronymus, Commentarius in Qo. (Ecl.), 12, 9, CCSL 72, p. 357.293-358.300 : « Ex quo manifestum est et prouerbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur; ita in eis diuinum sensum altius perscrutandum ».
g Cf. Hieronymus, Apologia aduersus libros Rufini, lib. 2, § 31, CCSL 79, p.69.1-4 : « Salomonis etiam libros, quos olim iuxta septuaginta, additis obelis et asteriscis, in latinum uerteram, ex hebraico transferens et dedicans sanctis episcopis chromatio et heliodoro, haec in praefatiunculae meae fine subieci : 'si cui septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam ».
h Is. 9, 7.
i Cf. Mt. 21, 8-9 ; Io. 12, 13.
j Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 1, CCSL 119B, p. 23.1-24 : « Parabolae Salomonis filii Dauid regis Israhel. [a] Parabolae Graece Latine dicuntur similitudines. Quod huic libro uocabulum Salomon ob id imposuit ut sciremus altius et non iuxta litteram intellegere quae dicit in quo dominum significat per parabolas turbis fuisse locuturum, sicut etiam nomine proprio et pacifico regni sui statu regnum Christi et ecclesiae perenne denuntiat de quo scriptum est : Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium Dauid et super regnum eius, sicut templi constructione ac dedicatione aedificationem sanctae ecclesiae quae tempore resurrectionis in aeternum dedicabitur insinuat. Nam et ipse filius esse Dauid et rex spiritalis Israhel etiam turbarum testimonio quae ei Hierosolimam uenienti cum palmarum ramis et laudibus occurrere declaratur. [b] Notandum autem quod uulgata uersio pro parabolis quae Hebraice masloth uocantur parhoemias, id est prouerbia, dicit. Sed nec ipsum nomen abhorret a uero. Quae enim parabolae recte nuncupantur quia occulta sunt possunt non incongrue etiam prouerbia uocari quia talia sunt quae merito saepius in ore colloquentium uersari ac memoria debeant retineri, nam et prouerbia plerumque tam obscure dicuntur ut merito eadem possint etiam parabolarum nomine notari domino attestante qui ait : Haec in prouerbiis locutus sum uobis; uenit hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis sed palam de patre adnuntiabo uobis. [c] Quid autem utilitatis parabolae Salomonis conferant sub cremento tituli monstratur cum subditur : Ad sciendam sapientiam et disciplinam ».

15 Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch
20 Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; K6b , f. 5r ; Rusch

1 Parabole] Incipit liber proverbiorum Salomonis praem. ΩD ΩL, Parabole Salomonis praem. ΩR
2 similitudo] similitudines Md037v 3 hebraice maslhoth] om. P119 5 vulgata] + secundum Septuaginta que ubique dicitur vulgata nisi in Psalterio scol. K6 | 6 parabolas] + opus parabolarum scol. K6 | 7 masloth] maslot Md218 | 8 parthoemias Md218 Ox118 Rusch] parthohemias K6, parthemias Ox12, parohemias P119, + vel paroemias a para quod est iuxta et emos quod est sermo. In prohemium a protos et emos quasi primus sermo scol. K6 | 9 convenit] + scilicet nec si<gnificatio> ipsum aberrat a vero nec significatio horum nominum parabole para ? et proverbia scol. K6 | 10 debent retineri Md218, Rusch] inv. K6 Ox118 P119, debeant retineri Ox12 | 11 etiam] et Md218 K6 Ox12 | 12 parabole bene] inv. Ox12 | 13 Hec] Hoc K6 | 17 autem] om. Md037v | 18 sciendam] scientiam Md037v | 19 + Contra : motus non movetur, ergo scientia non scitur. R<esponsi>o : sciuntur ea que sunt sapientie id est fide articuli scilicet sic etiam glosa sovit scol. K6 |
Salomonis
interl.| interl.| pacifici| 21  ||
interl.| interl.| attentum facit| 22  ||
interl.| interl.|+ Hanc utilitatem conferrunt parabole ut per eas sciatur quid credentum sit et quo dirigenda intentio cordis et quid agendum dum conversantur in terris ut cogitatione et opere revertatur homo in celis.| 23  ||
interl.| interl.|+ Ut non sufficiat imbutis quod semel scientiam perceperunt et discipline virtutum inservire didicerunt, sed abscultent verbis prudentium quibus perfectiores fiant| 24  ||

21  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch
22  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch
23  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; om. Rusch
24  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; om. Rusch
filii David
interl.| interl.| a natura| 25  ||

25  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch | argumentum praem. Md037v
regis Israel
interl.| interl.| a convictu| 26  ||
interl.| interl.| a fortuna| 27  ||

26  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch
27  Codd. : Rusch ; om. Md037v-1, f. 1r  ;
Numérotation du verset Prv. 1,2 
ad sciendam28 
interl.| interl.| vel : dandam ||

28  sciendam ΩD ΩL Rusch Weber] dandam Y* ΓA ; cf. Lc. 1, 77
sapientiam
interl.| interl.| de fide| 29  ||
interl.| interl.|+ de cognitione divinorum| 30  ||

Fons : Cf. Petrus Lombardus, Sententiae , lib. 3, d. 35, c. 1, § 3, ed. I. Brady, p. 198.21-22, 199.1-2 : « Definitio sapientiae secundum philosophos. De hoc Augustinus ita ait:"Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia". [...]. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos. Verum iuxta distinctionem apostoli, qua dixit: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, illa definitio diuidenda est: Ut rerum diuinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum uero cognitio proprie scientiae nomen obtineat ». << Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 14, c. 1, CCSL 50A, lin. 48 : « Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia ».

29  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch
30  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; om. Rusch
et disciplinam
interl.| interl.| de vita| 31  ||
interl.| interl.|+ de dispositione temporalium| 32  ||
interl.| interl.| et post hec habita :||

31  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch
32  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; om. Rusch
Numérotation du verset Prv. 1,3 
ad intelligenda33  verba prudentie
interl.| interl.| quibus proficiant| 34  ||
interl.| interl.|+ prudentium in divinis| 35  ||
marg.| marg.| Ad intelligenda verba prudentie, id est non solum sapientiam quam perceperunt amplectantur et discipline virtutum inserviant sed etiam verba prudentie quibus pro ficiant auscultent et sollerter intelligant.| 36  | |

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 3, CCSL 119B, p. 24.29-34 : « Quod autem adiungit, Ad intellegenda uerba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae, monet eos quos imbuit ut non solum sapientiam quam semel ipsi perceperint amplecti et disciplinae uirtutum quam cognouerint sciant inseruire sed etiam uerbis prudentium quibus ad perfectiora proficiant libenter auscultare et haec sollerter intellegere curent ».

34  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch
35  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; om. Rusch
36  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; Rusch

33  intelligenda ΩD ΩL ΩR Rusch Weber] intelligendam Ed1455
et suscipiendam eruditionem
interl.| interl.|+ corde dicta intelligant, opere premonstratam doctorum suscipiant conversationem| 37  ||

37  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; om. Rusch
doctrine38  ,
interl.| interl.|+ doctorum in mundanis| 39  ||

39  Codd. : Md037v-1, f. 1r  ; om. Rusch

38  doctrine ΩD ΩL Rusch Weber] doctrinam Md037v tantum
iustitiam
marg.| interl.| qua40  secundum regulam veritatis bene operamur| 41  ||

41  Codd. : Md037v-1, f. 1r (marg.) ; Rusch| operamur] operemur Md037v
40  qua] valent etiam ad iustitiam ut praem. Md037v-1, f. 1r a
et iudicium
interl.| interl.| ut recta discretione cum proximis agamus||
et equitatem
interl.| interl.| ut sincera intentione in his que recte agimus vel iudicamus soli Deo placere contendamus||
Numérotation du verset Prv. 1,4 
ut detur parvulis astutia
interl.| interl.| qui nuper aurem sapientie commodaverunt||
marg.| marg.| [b] Astutia que incipientibus necessaria ut sophismatum cavere versutiam possint, ne abducantur a simplicitate sapientie que ducet ad vitam.||
et42  adolescenti scientia
interl.| interl.| comprehensio veritatis||
marg.| marg.| [a] adolescenti singulariter quia quos sapientia licet diversos suscipit in unam virtutis perfectionem erudiendo provehit. Unde in Acta Apostolorum : « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ».||
marg.| marg.| [c] adolescenti scilicet quia qui prudenter declinat falsa convenienter scientiam veritatis percipiet.| ||

Act. 4, 32.
Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 4, CCSL 119B, p. 24.42-52 : « [a] Et ideo fortasse paruulos plurali numero, adulescentem appellat singulari quia doctrina sapientiae quos diuersis animi motibus, diuersis uiuendi moribus deditos suscipit in unam uirtutis perfectionem erudiendo prouehit. De quibus iure dicatur : Multitudinis credentium erat cor et anima una[b] Vt detur, inquit, paruulis astutia. Haec etenim rudibus est et incipientibus necessaria per quam sophismatum dinoscere et cauere uersutiam possint ne falsorum fraudibus argumentorum abducantur a simplicitate uerae sapientiae quae ducit ad uitam[c] Adulescenti scientia et intellectus, quia qui prudenter declinat falsa consequenter scita ueritatis percipiet ».

42  et ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch] om. Cor3 (hebr. antiq. et Beda non interponunt) ΩL Weber
et intellectus.
interl.| interl.| subtilior||
Numérotation du verset Prv. 1,5 
interl.| interl.| incipit||
interl.| interl.| etiam minores dum quidquid utilitatis audit in corde recondit||
marg.| marg.| Audiens sapiens. [b] Pulchre a sapientia incipit, [a] quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit.||
marg.| marg.| [c] Audiens sapiens. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor maiorem et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem et sapientor factus est.|| |

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 5, CCSL 119B, p. 24.54-64 : « [a] Quia sapientiae amator extitit Salomon qui optione sibi data sapientiam petiit et accepit [b] pulchre initium parabolarum suarum a sapientia sumit. Quod autem ait sapientem cum audierit uerbum sapientiorem effici [c] ostendit neminem in hac uita ita sapientem fieri posse cuius sapientia nequeat augeri semper que moris esse sapientium ut dictis maiorum et aliquando etiam minorum auscultent et quicquid in eis utilitatis audierint ad se replicent suo que in corde recondant. Denique audiuit sapiens minor maiorem regina Saba Salomonem et sapientior rediit; audiuit Moyses socerum multo inferiorem, sublimior et sapientior redditus est; audierunt discipuli Christum et spiritum sapientiae percipere meruerunt; audiuit Nicodemus, audiuit Gamaliel, audiuit discipulus eius tunc Saulus nunc apostolus Paulus, sapientes utique uerbum euangelii et sapientiores sunt facti ».
sapientior erit
interl.| interl.| in rerum cognitione||
et intelligens gubernacula possidebit.
interl.| interl.| vite propre et aliene||
interl.| interl.| rectitudinem vite||
marg.| marg.| Et intelligens. Nemo iactet se de sua scientia, quia qui sapientium verba audire negligit, vitam suam gubernare non novit multoque minus alienam. Quod ergo ait :  Audiens sapiens sapientior erit ad cognitionem rerum que per sapientiam noscuntur respicit, sed hoc : I ntelligens gubernacula possidebit ad rectitudinem vite et congruit titulo quo dicitur : A d sciendam sapientiam et disciplinam etc.| ||

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 5, CCSL 119B, p. 25.72-79 : « Nemo se de sua iactet scientia quia qui sapientium uerba creber audire et intellegere neglegit uitam suam rite gubernare non nouit. Quanto magis alieno regimini praefici nequit qui se ipsum ad patrum disciplinam subicere contempsit. Quod ergo ait : Audiens sapiens sapientior erit, et ad cognitionem rerum quae per sapientiam noscuntur respicit; quod uero addit : Et intellegens gubernacula possidebit, ad rectitudinem uitae quae per eandem sapientiam discitur uel docetur pertinet ».
Numérotation du verset Prv. 1,6 
Animadvertet
interl.| interl.| hoc Christus discipulis dedit ut eius parabolas intelligerent et enigmata legis||

Cf. Mt. 13, 10 ; Mc. 4, 10 ; Lc. 8, 9.
parabolam
interl.| interl.| que aliud dicit et aliud sonat||
et interpretationem
interl.| interl.| eius||
verba sapientium et enigmata eorum.
interl.| interl.| obscura dicta||
Numérotation du verset Prv. 1,7 
Timor Domini
interl.| interl.| servilis||
marg.| marg.| {Erfurt, t. 3, f. 1vb ; facsim., t. 2, p. 654b} [Rusch, f. 1vb ] Timor Domini etc. Beda Venerabilis BEDA. Duo sunt timores Domini : servilis qui  principium sapientie vel scientie est, amicalis qui perfectionem sapientie comitatur. Servilis  principium sapientie, quia qui post errata sapere incipit, primo timore Domino corripitur ne puniatur. Sed hunc perfecta caritas foras mittit. Succedit huic timor Domini sanctus permanens in seculum seculi quem non excludit caritas sed auget, quo timet filius ne vel in modico oculos amantissimi Patris offendat. Utique in futuro cessabit caritas numquam excidet.|| |

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 7, CCSL 119B, p. 25.91-104 : « Timor domini principium scientiae. Duo sunt timores domini, primus seruilis qui principium scientiae uel sapientiae uocatur, secundus amicalis qui perfectionem sapientiae comitatur. Timor seruilis principium est sapientiae quia quisquis post errorem delictorum sapere incipit primo timore diuino corripitur ne ad tormenta ducaturSed hunc timorem perfecta dilectio foras mittitSuccedit autem timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi quem non excludit sed auget caritas. Ipse est quo timet filius bonus ne uel in modico oculos amantissimi patris offendat. Nam inchoatiuo timore seruilis adhuc animus metuit ne ab irato domino poenis subigatur. Vterque autem timor in futura uita cessabit; caritas uero numquam excidit sed in plenitudine sapientiae perpetua manebit quod est cognoscere uerum et unum Deum et quem misit Iesum Christum ».
principium sapientie43  44  , sapientiam
interl.| interl.| recti dogmatis||

43  sapientie Edmaior. (A M Φ Υ* Z plerique codd.) Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Ed1455 Clementina cum Ps. 110, 10 (LXX : ᾿Αρχὴ σοφίας φόβος θεοῦ)] scientie Edmaior. (ΩJ C Σ ΠH Y² Θ T S) Ed1530. 44  Cf. Ps. 110, 10 ; Sir. 1, 10 : « Initium sapientiae timor Domini ».
atque doctrinam
interl.| interl.| pure conversationis||
marg.| marg.| Sapientiam atque. Dixit : A udiens sapiens etc. Dicit e contrario de stultis, quia sapientiam recti dogmatis et doctrinam, id est disciplinam pure conversationis non modo non assequuntur sed et nosse contemnunt.|||
stulti despiciunt.
interl.| interl.| ut Pharisei dicta et facta Christi||
marg.| marg.| Despiciunt. Pluraliter quia plures sapientibus stulti et omnium sapientium cetus unanimis est errantium dissimilis vita et dogma. Unde : S ingulariter audiens sapiens etc.|| |

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 7, CCSL 119B, p. 25.105-26.115 : « Sapientiam atque disciplinam stulti despiciunt. Dixerat de sapiente quod audito sermone sapientior fieret et intellegens rite suos gubernare disceret actus. Dicit e contrario de stultis quia sapientiam recti dogmatis et disciplinam purae conuersationis non modo non assequantur sed et nosse contemnant. Denique praedicante in carne ipsa sapientia sapientes quique gaudentes adcurrebant, at Pharisaei et principes sacerdotum salutaria eius dicta simul et facta spernebant. Et notandum quod sapientem singulari numero stultos describit plurali quod et plures sunt sapientibus stulti et sapientium coetus omnis uniformem tenet callem pietatis, porro errantium dissimile dogma, dissimilis est ordo uiuendi ».
Numérotation du verset Prv. 1,8 
Audi, fili mi,
interl.| interl.| tu autem fili mi||
interl.| interl.| sic enim Deum diligere et ei obtemperare debemus unitatem Ecclesie fraterna caritate serviemus||
disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tue,
marg.| marg.| AUDI  FILI MI  DISCIPLINAM. Hactenus proverbialiter de utraque parte, hinc sedulo quemque fidelem admonet ut disciplinam legis divine preponat blanditiis reproborum quia hinc corona, inde mors eterna. Unde et filium vocat quem paterne instruere curat.||
marg.| marg.| Post ex persona Dei Patris dici mater Ecclesia que tunc Synagoga vocabatur vel ipsa Dei gratia apud Hebreos enim spiritus qui gratiam prestat feminine ruha dicitur.| ||

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 7, CCSL 119B, p. 26.116-129 : « Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae. Hactenus prouerbialiter de utraque parte disputat, hinc iam sedulus incipit ammonere quemque fidelem ut disciplinam legis diuinae blanditiis praeponat reproborum quia nimirum huius custodiam corona, illorum facinora mors sequatur aeterna. Unde et recte filium uocat quam pater sollicitudine curat instituerePotest et ex Dei patris persona dictum accipi, in nomine autem autem matris ecclesiae quae tunc sinagoga uocabatur intellegi. Et notandum quod ita nos disciplinam patris audire praecipit ut legem quoque matris nulla ratione dimittamus quia non sufficit ut quis se Deum diligere et eius praeceptis obtemperare dicat, si unitatem ecclesiae fraterna caritate non sequitur, nec uetat aliquid matrem ipsam Dei gratiam qua saluamur accipere, nam et apud Hebreos spiritus qui gratiam praestat genere feminino nuncupatur ».
Numérotation du verset Prv. 1,9 
ut addatur gratia
interl.| interl.| corona||
interl.| interl.| caritas mentis ut ardentius inflammetur||
marg.| marg.| ADDATUR  GRATIA. [b] His qui legem Domini servabant in adventu Christi addita est gratia Novi Testamenti cum spe regni celestis cuius splendor eximius sicut corona, vel  torques 45  nullo fine claudetur. Nobis quoque cum pro bonis que divina gratia prerogavit lux eterna tribuitur quasi capiti gratia et collo  torques additur. Unde : « Accepimus gratiam pro gratia », scilicet gratiam beate retributionis pro gratia recte operationis.||

Cf. Io. 1, 16.
45  torques] scrips., torquis Rusch
capiti tuo
interl.| interl.| sicut mos certanti legitime sic et nobis||
et torques46  collo tuo.
interl.| interl.| predicationi||
marg.| marg.| ET TORQUES. [a] Fulgor perfecte operationis predicationi que per collum procedit que confirmet indeficienti virtutum connexione.| ||

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 9, CCSL 119B, p. 26.135-147 : « [a] Additur enim gratia capiti cum caritas quae principale mentis ornabat ardentius inflammatur, additur et collo torques cum fulgore perfectae operationis sermo praedicationis qui per collum procedit confirmatur ac ne contemni ab auditoribus debeat indeficienti uirtutum conexione docetur. [b] Sed et his qui mosaicae legis decreta domino ueniente seruabant addita est gratia noui testamenti cum spe regni caelestis cuius splendor eximius ad exemplum coronae uel torquis nullo umquam fine claudetur. Nobis quoque cum pro bonis actibus quos diuina gratia praerogauit lux aeterna tribuitur gratia profecto capiti et collo torques additur iuxta illud euangelii quia de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia, gratiam scilicet beatae retributionis pro gratia rectae operationis ».

46  torques ΩD ΩL ΩR Rusch Edmaior. Weber] torquis Edmaior. (S X) ; cf. Glossa marg.
Numérotation du verset Prv. 1,10 
Fili mi,
interl.| interl.| ergo||
marg.| marg.| FILII MI. Affectu patris alloquitur filium blandiens ne acquiescat peccatoribus.| |

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 10, CCSL 119B, p. 27.148-152 : « Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne adquiescas. Duobus modis lactant peccatores quos decipiunt quia aut ad facienda scelera blanditiis illiciunt aut facta iam fauoribus quasi laudabiliter acta sustollunt. In utroque autem sapientia suos auditores ne talibus adquiescant hortatur ».
si te lactaverint peccatores
interl.| interl.| adulando||
interl.| interl.| vel ad facienda impellendo vel facta favoribus extollendo ab utroque nos removet sapientia||
ne acquiescas eis47  .

47  eis plerique codd. ΩL Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 1,11 
Si dixerint :
interl.| interl.| quilibet vel Iudei||
interl.| interl.| huiusmodi||
Veni nobiscum, insidiemur sanguini,
interl.| interl.| cuiuslibet vel Christi||
interl.| interl.| et||
marg.| marg.| INSIDIEMUR. Vel generaliter de latronibus qui innocentibus insidias param vel spiritaliter de illis qui vite auctorem neci tradiderunt.| |
marg.| marg.| Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat specialiter tamen ad Iudeos qui insonti Domino tendiculas absconderunt eiusque apostolos virtutibus pennatos dolis circumveniebant. Qui contra sanguinem et animas suas agebant, qui timentes ne terrenum regnum perderent, celi regem occiderunt et celi cives persequebantur in terra. Ideoque et quod in terris habebant et quod in celis acquirere regnum poterant perdiderunt. Generaliter autem dicendum quia quicumque oculos fidei habet apertos accipiet pennas a Domino ut columbe quibus eternam volet ad requiem frustra talibus nectunt laqueos mali et se potius presumendo perimunt.| ||

Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 10, CCSL 119B, p. 27.148-152 : « Si dixerint, Veni nobis cum insidiemur sanguini.Potest hic locus generaliter de latronibus dici qui innocentibus insidias et mortes uel damna inferunt. Potest de illis specialiter intellegi qui ipsum uitae auctorem neci tradiderunt ».
Cf. Ps. 54, 7.
Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 18, CCSL 119B, p. 28.214-29.227 : « Quod cum ad omnes qui sanguini insidiantur et fraude sibi uiuendum aestimant pertineat specialiter tamen Iudaeis congruit qui insonti domino tendiculas absconderunt eius que apostolos uirtutum pennis fultos dolis circumuenire satagebant. Contra suum namque sanguinem suas que animas agebant qui timentes ne terrestre regnum perderent caeli terrae que regem occiderunt caeli ciues persequebantur in terra ideo que et quod in terris habebant et quod in caelis adquirere poterant regnum perdideruntGeneraliter autem dicendum quia quicumque oculos fidei habet apertos accepit que a domino pennas ut columbae quibus aeternam uolet ad requiem frustra tali nectant laqueos mali se que ipsos potius hoc praesumendo perimant ».
abscondamus
interl.| interl.| «Licet censum dare Cesari an non ? »aa  et huiusmodi||

aa  Mt. 22, 17.
tendiculas48 
interl.| interl.| vel pedicas||

48  tendiculas Rusch Weber] tendicula Cava ΣT Q² ΦP S* Γ ΩR
contra insontem frustra,
interl.| interl.| quia ab illo in nullo lesi, immo multa beneficia experti||
marg.| marg.| Insontem. « Qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius ».| ab  |

ab  1Pt. 2, 22.
Numérotation du verset Prv. 1,12 
deglutiamus eum sicut infernus viventem
interl.| interl.| modo||
interl.| interl.| ne vixisse videatur||
et integrum
interl.| interl.| omnino||
quasi descendentem in lacum.
interl.| interl.| «Posuerunt me in lacu inferiori »| ac  ||
interl.| interl.| quia||
marg.| marg.| Deglutiamus etc. Extinguamus memoriam virtutum et doctrine illius ut etiam inter nos vixisse non memoretur.| ad  ||

ad  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 18, CCSL 119B, p. 27.162-165 : « Degluttiamus eum sicut infernus uiuentem et integrum quasi descendentem in lacum. Ita dominum impii desiderabant extinguere ut omnis memoria uirtutum et doctrinae illius tolleretur sed et hoc ipsum quod umquam talis inter eos uixerit obliuioni daretur ».
Numérotation du verset Prv. 1,13 
Omnem pretiosam substantiam reperiemus.
interl.| interl.| «Hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius ».| ae  ||
marg.| marg.| Omnem pretiosam substantiam. Homines scilicet quos Christo adherentes videbant quos {Erfurt, t. 3, f. 2ra ; facsim., t. 2, p. 655a} [Rusch, f. 2ra ] putabant ab eius amore et comitatu secernere si eum occiderent et spoliis talium domos suas replere, id est eorum animabus sua conventicula.| af  ||

af  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 13, CCSL 119B, p. 27.167-170 : « De hominibus dicebant quos Christo adhaerere cernebant. Putabant enim quia si eum occiderent, omnes qui crediderant ab eius possent amore et consectatu secernere talibus que animarum spoliis suarum conuenticula replere domorum ».
interl.| interl.| qua reperta||
domos nostras
interl.| interl.| conventicula||
spoliis.
interl.| interl.| animabus||
Numérotation du verset Prv. 1,14 
Sortem mitte nobiscum
interl.| interl.| communica||
marsupium sit unum 49  omnium nostrum.
interl.| interl.| omnia communia||
interl.| interl.| sed||
marg.| marg.| Sortem mitte etc. De latronibus generaliter patet, quia sociis quos conquirunt prede portionem promittunt, sed et Christi persecutores quoscumque sibi poterant adiungebant quos eum sequi videbant extra Synagogam faciebant, id est sua communione privabant.| ag  ||

ag  Cf. Beda Venerabilis, In Prvr. 1, 14, CCSL 119B, p. 27.175-180 : « Sortem mitte nobis cum marsuppium unum sit omnium nostrum. Marsuppium est sacculus nummorum. Patet autem de latronibus quia ut plures scelerum socios conquirant communionem eis praedae quam rapuerint spondent. Sed et persecutores nostri redemptoris quoscumque potuere sibi adiungebant, at quos illum sequi uidebant hos de sinagoga propulsantes sua communione priuabant ».

49  sit unum ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch Ed1530] inv. Weber, sit ΩM
Numérotation du verset Prv. 1,15 
Fili mi, ne ambules cum eis.
interl.| interl.| non ambulandum est cum impiis||
Prohibe pedem tuum a semitis eorum.
interl.| interl.| Christum credens Deum non communices cum Iudeis persequentibus eum. Unde Petrusah   : « salvamini a generatione ista prava ».||

ah  Act. 2, 40.
Numérotation du verset Prv. 1,16 
Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem.
marg.| marg.| Ad malum currunt. Non solum quod facturi sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant tanto ad penam pro facinore tolerandam propinquant.| ai  |

ai  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 16, CCSL 119B, p. 28.186-191 : « Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem. Non solum ad malum quod temporaliter operentur sed etiam ad malum quod perpetuo passuri sunt impii properant quoties ad patrandum homicidium uel aliud quid sceleris agendum festinant. Nam quantum uidentes ad facinus implendum ducuntur tantum non uidentes ad tolerandam pro facinore poenam propinquant ».
Numérotation du verset Prv. 1,17 
Frustra autem iacitur
interl.| interl.| laqueum in terra facile evadit qui oculos habet in celis||
rete
interl.| interl.| laqueus persecutionis vel prava doctrina||
ante oculos pennatorum.
interl.| interl.| virtutibus||
marg.| marg.| Frustra etc. Cetera de insidiatoribus Christi specialiter, hec de fidelibus generaliter. Frustra autem laqueus persecutionis aut mortis tenditur electis qui pennas habent spei et caritatis et aliarum virtutum quibus et celestia dum vivunt desiderent et post mortem contingant. Habent et oculos mentis quibus mala que patiuntur transitura bona que merentur mansura in eternum provideant et reproborum superbiam finiendam tormenta in eternum mansura.||
marg.| marg.| Vel per rete pravam doctrinam quam ab eo loco conteruit ubi ait :  Si te lactaverint peccatores hoc frustra iacitur ante eos qui oculis cordis superna prospiciunt qui dicunt cum prophetaaj   : « anima nostra sicut passer erepta de laqueo venantium ».| ak  ||

aj  Ps. 123, 7.
ak  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 17, CCSL 119B, p. 28.191-207 : « Haec de insidiatoribus nostri saluatoris ualent specialiter intellegi. Sequens autem uersiculus de fidelibus eius aeque prauorum malitiam sustinentibus generaliter inseritur : Frustra autem iacitur retis ante oculos pinnatorum. Frustra etenim laqueus persecutionis aut mortis tenditur electis qui pennas habent spei et caritatis ceterarum que uirtutum quibus et caelestia dum uiuunt desiderent et ad haec post mortem mereantur pertingereHabent et oculos mentis per quos et mala quae ab impiis sustinent ocius transitura et bona quae sustinendo meruerint aeternum mansura praeuideant. Quibus simul oculis et reproborum superbiam cito consummandam et tormenta sequentia semper mansura praespiciunt. Potest et ita accipi quod retem dicat perniciosam malorum doctrinam quam ab eo loco contexuit ubi ait  : Si te lactauerint peccatores, ne adquiescas, frustra que talis iaciatur retis ante eos qui mundis oculis cordis superna contemplentur, qui dicere norint cum propheta : Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium ».
Numérotation du verset Prv. 1,18 
Ipsi quoque50  contra sanguinem suum insidiantur
interl.| interl.| «Sanguis eius super nos et super filios nostros ».| al  ||
interl.| interl.| ut temporali morte plectantur||

al  Mt. 27, 25.

50  Ipsi quoque Amiatinus Φ ΨD T S Ω ΩL edd. Rusch] Ipsique Weber
et moliuntur fraudes contra animas suas.
interl.| interl.| ut anime eorum damnatione eterna puniantur||
Numérotation du verset Prv. 1,19 
Sic semite omnis avari
interl.| interl.| subtiles cogitationes quibus pecuniam curat augere||
marg.| marg.| Sic semite. Non solum qui rapinis et cedibus innocentium invigilant seipsos perdunt, sed similiter omnis avari cogitationes que aurum Deo preferunt, hunc ad interitum trahunt.||
marg.| marg.| Aliter. Sic semite omnis avari etc. Sicut prefatus sum avarus quisque perimit vel nudat eos qui possessionibus abudant ut ipse potius pereat. In pauperibus enim nihil habet cause.| am  ||

am  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 19, CCSL 119B, p. 29.232-239 : « Non solum ergo, inquit, hi qui ob filargiriam rapinis innocentium et caedibus inuigilant semet ipsos hoc agentes perdunt uerum eodem ordine tametsi minori reatu omnes auari meditationes quae aurum Deo praeferunt hunc ad interitum trahunt. Aliter. Sic semitae omnis auari animas possidentium rapiunt. Tali fine ut praefatus sum auarus quisque perimit uel nudat eos qui possessionibus abundant ut ipse potius hoc agendo pereat. Pauperes namque quos nil possidere cernit cur occidat quo spoliet non inuenit? Huc usque persecutiones quas Iudaei Christo intulere describuntur. Hinc referuntur ea quae ipse post passionem eisdem suis persecutoribus per apostolos loquitur ».
animas possidentium
interl.| interl.| qui pecunie inhiant||
rapiunt.
interl.| interl.| ad interitum||
Numérotation du verset Prv. 1,20 
Sapientia
marg.| marg.| Sapientia. Hucusque persecutiones quas Christo Iudei intulere, hinc ea que per apostolos persecutoribus eisdem de passione loquitur.||
marg.| marg.| Sapientia id est Christus loquitur  foris, id est in luce palam ut relicta infantia sint « parvuli malitia »an  .| ao  ||

an  1Cor. 14, 20.
ao  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 19, CCSL 119B, p. 29.240-243 : « Huc usque persecutiones quas Iudaei Christo intulere describuntur. Hinc referuntur ea quae ipse post passionem eisdem suis persecutoribus per apostolos loquitur. Sapientia foris praedicat, in plateis dat uocem suam, in capite turbarum clamitat ».
foris predicat,
interl.| interl.| contra sanguinem suum insidiantur sed sapientia foris predicat ||
marg.| marg.| Foris. [c] Aperte post resurrectionem quia misso Spiritu per apostolos seipsam declarabat. [a] Ante enim paucis mysteria divinitatis patefecit. Undeap   : « Nemini dixeritis visionem donec filius hominis a mortuis resurgat ». [b] Et potentiam suam magis operibus ostendebat impleta prophetia : « Non audiet aliquis vocem eius in plateis ».| aq  ||

ap  Mt. 17, 9.
aq  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 20-21, CCSL 119B, p. 29.245-252 : « Sapientia quippe Dei Christus est qui in mundo conuersatus [a] paucis suae mysteria diuinitatis patefecit ipsis que praecepit ne ante passionem et resurrectionem suam quia ipse esset Iesus Christus praedicarent, ne gloriam eius quam in monte conspexerant cuiquam dicerent, magis que tunc suae [b] potentiam maiestatis operibus quam uerbis ostendebat impleta prophetia quae dixit : Neque audiet aliquis in plateis uocem eius[c] At post resurrectionem sapientia foris praedicabat quia misso desuper spiritu per apostolos aperte se ipsam mundo declarabat ».
in plateis
interl.| interl.| in latitudine plebium||
dat vocem suam,
marg.| marg.| In plateis dat vocem suam. Que ante paucos docuerat manifeste replicabat. Unde : « Que dico vobis in tenebris dicite in lumine ».| ar  ||

ar  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 20-21, CCSL 119B, p. 29.253-255 : « In plateis dabat uocem suam quia in latitudine plebium manifeste quae antea paucos docuerat replicabat impleto uerbo quod eisdem suis praeconibus ait : Quae dico uobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecta ».
Numérotation du verset Prv. 1,21 
in capite turbarum clamitat,
interl.| interl.| in principibus quibus mortem Christi ad memoriam revocabat et vocabat ad penitentiam||
in foribus
interl.| interl.| predicatoribus||
portarum urbis
interl.| interl.| Ecclesie||
marg.| marg.| In foribus portarum urbis. Urbs Domini Ecclesia ex utro populo adunata. Cuius portarum fores predicatores qui in eam introducunt. In his verba preferebat cum in apostolis loquebatur e quibus unus : « An experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus »as  . Vel fores synagogue maiores sancti in quibus sapientia disputabat cum per apostolos loquens legis peritos {Erfurt, t. 3, f. 2rb ; facsim., t. 2, p. 655b} [Rusch, f. 2rb ] Phariseos et sacerdotes ad gratiam suam revocabat ita ut sicut Lucasat  ait : « multa turba sacerdotum obediret fidei ».| au  ||

as  2Cor. 13, 3.
at  Act. 6, 7.
au  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 20-21, CCSL 119B, p. 29.260-30.270 : « Urbs domini ecclesia est ex utroque populo Iudaeorum uidelicet et gentium adunata. Cuius portarum fores sunt doctores qui uerbum praedicando credentes in eam introducunt. Et in foribus portarum eius uerba sua sapientia proferebat cum apostolis suis loquebatur, e quibus unus aiebat : An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? Possunt fores portarum urbis etiam sinagogae maiores intellegi in quibus sapientia disputabat cum etiam legis peritos Pharisaeos et sacerdotes per apostolos loquens suam reuocabat ad gratiam ita ut sicut Lucas ait multa etiam turba sacerdotum oboediret fidei ».
profert verba sua51  dicens :
interl.| interl.| hoc||

51  verba sua] vocem suam vel praem. ΩR tantum
Numérotation du verset Prv. 1,22 
Usquequo parvuli
interl.| interl.| sensu||
marg.| marg.| Usquequo. [b] Iam Christum in carne vidistis, iam miracula facientem quem sprevistis occidistis modo vel resuscitatum a morte diligite et dimittet quod peccastis.||
diligitis infantiam
interl.| interl.| [a] Vetus Testamentum novo clarescente, usque quo Moysen Christo, legem prefertis evangelio precepta rudibus data per servum eis que perfectis per Filium| av  ||

av  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 22, CCSL 119B, p. 30.272-278 : « Usquequo paruuli sensu [a] ueteris instrumenti caerimonias nouo clarescente diligitis? Usquequo Moysen Christo, euangelio legem praefertis? Quo usque decreta quae rudibus adhuc populis per seruum data sunt praeponitis eis quae filius ipse ueniens perfectis sensu contulit? Quamdiu, inquit, haec agitis? [b] Iam uidistis Christum in carne, iam miracula facientem et docentem non tantum spreuistis sed et occidistis. Saltim modo resuscitatum a mortuis et praesidentem caelo diligite et dimittet uobis scelus quod commisistis ».
et stulti ea que sibi sunt noxia cupient52 
interl.| interl.| litteram legis||

52  cupient plerique codd. ΩL ΩR Rusch Edmaior.] cupiunt ΩJ Amiatinus Σ ΩM Weber
interl.| interl.| evangelium||
Numérotation du verset Prv. 1,23 
Convertimini
interl.| interl.| o Iudei||
interl.| interl.| nolite diligere infantiam sed convertimini||
marg.| marg.| Convertimini etc. « Sapientia hortatur converti ad Deum et profert Spiritum »aw  .||

aw  Capitula libri Proverbiorum, Edmaior. (Prv., series A, § A, forma b) ; De Bruyne, Sommaires et rubriques, p. 165a.
ad correctionem53  meam.
interl.| interl.| per apostolos eo quod credere nolebant||
marg.| marg.| AD CORREPTIONEM etc. Per apostolos Iudeos corripit et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.| ax  ||

ax  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 23, CCSL 119B, p. 30.287-289 : « Conuertimini ad correptionem meam. Corripuit per apostolorum ora Iudaeos quia credere noluissent et uel tunc eos postquam resurrexit et ascendit monuit conuerti ».

53  correctionem ΩS ΩJ Weber] correptionem ΩML Edmaior. Rusch
En proferam vobis
interl.| interl.| et si adhuc negligitis||
spiritum meum
interl.| interl.| vindictam||
marg.| marg.| Spiritum, id est vindictam. Undeay   : « Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare ». Et in Iobaz   : « Vidi impios flante Deo perisse et spiritu ire eius esse consumptos ».| ba  ||

ay  Ex. 15, 10.
az  Iob. 4, 9.
ba  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 23, CCSL 119B, p. 30.290-296 : « Si adhuc, inquit, conuerti neglegitis, proferam uobis uindictam quam meruistis et uerba quae de uestra perditione praedixi ostendam esse ueracia. Spiritum quippe suum potentiam ultionis nominat de quo Moyses ait : Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare; et in libro beati Iob dictum est iniquos flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos ».
et ostendam
interl.| interl.| esse vera||
verba mea
interl.| interl.| quibus perditionem vestram predixi||
Numérotation du verset Prv. 1,24 
quia vocavi et renuistis,
interl.| interl.| «Venite ad me omnes qui laboratis »| bb  ||

bb  Mt. 11, 28.
extendi manum meam
interl.| interl.| non tantum vocavi sed extendi||
interl.| interl.| primo benefaciendo, liberando omnes oppressos a diabolo, post in cruce||
et non fuit qui aspiceret.
interl.| interl.| sed etiam||
Numérotation du verset Prv. 1,25 
Despexistis
marg.| marg.| Despexistis. « Ve vobis scribe et Pharisei » etc. Generaliter « qui non credit iam iudicatus est »bc  .| bd  ||
marg.| marg.| «Consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est ».| be  ||

bc  Io. 3, 18. 
bd  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 25, CCSL 119B, p. 31.302-306 : « Despexistis omne consilium meum, dicentis : Paenitentiam agite, adpropinquabit enim regnum caelorum, et increpationes meas neglexistis, dicentis : Vae uobis, scribae et Pharisaei, hypocritae, quia tulistis clauem scientiae, ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis, et generaliter : Qui non credit iam iudicatus est ».
be  Ps. 13, 6.
omne consilium meum
interl.| interl.| mei dicentisbf   : « Penitentiam agite ».||

bf  Mt. 4, 17.
et increpationes meas
interl.| interl.| que solent terrere||
neglexistis.
Numérotation du verset Prv. 1,26 
Ego quoque
interl.| interl.| sicut vos modo||
marg.| marg.| Ego quoque. Similiter in Psalmobg   : « Qui habitat in celis irridebit eos et Dominus subsannabit eos ». Non quod buccis aut naso irrideat vel subsannet, sed sic vis designatur quam dedit apostolis qua previderent impios nihil contra eum insidiis facturos, nisi quod permitteret sed omnia eorum cepta evacuanda, eius vero gloriam post passionem per orbem terrarum dilatandam. Ideoque superbiam eorum etiam cum maxime valere conspicerent quasi nihilum contemnerent.| bh  ||

bg  Ps. 2, 8.
bh  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 26, CCSL 119B, p. 31.307-315 : « Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo. Tale est in psalmo de eisdem : Qui habitat in caelis inridebit eos, et dominus subsannabit eosNon quia buccis dominus inrideat aut naso subsannet sed ea uis designata est tali uerbo quam dedit apostolis ut praeuiderent nil prorsus impios contra eum supra quam ipse permitteret insidiis esse acturos, quin potius illorum coepta omnia euacuanda, eius uero gloriam post passionem per orbem terrarum esse dilatandam praenossent ideo que superbiam eorum etiam cum maxime ualere conspicerent pro nihili contemnerent ».
in interitu vestro ridebo
interl.| interl.| sapientia minatur contemptoribus suis||
et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit.
marg.| marg.| Quod timebatis etc.  Timebatis dicentesbi   : « Si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem ».||

bi  Io. 11, 48.
Numérotation du verset Prv. 1,27 
Cum irruerit54  repentina
interl.| interl.| subita||

54  irruerit] insonuerit ΩM
calamitas
interl.| interl.| a Romanis||
marg.| marg.| Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Hierusalem subitam et expugnationem totius provincie a Romanis factam dicit. De quabj   : « Videns civitatem flevit super eam ».| bk  ||

bj  Lc. 19, 41.
bk  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 26-27, CCSL 119B, p. 31.316-323 : « Cum uobis quod timebatis aduenerit, conferentes ad inuicem : Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et uenient Romani et tollent nostrum locum et gentem. Cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit. Obsidionem Hierosolimorum subitam et expugnationem totius prouinciae quae a Romanis facta est dicit quam et ipse dominus in euangelio uidens ciuitatem flens que super eam praedixit ».
et interitus55 
interl.| interl.| vehemens||

55  et interitus] om. ? ΩD (mf. illegibilis)
quasi tempestas ingruerit. Quando venerit super vos
marg.| marg.| Quando venerit super vos. Potest hec tota correctio sapientie de omnibus reprobis generaliter accipi quod in die iudicii clament ad Dominum ianuam regni sibi aperiri postulantes nec audientur. Quod enim sequitur mane consurgent et non invenient me. Tempus iudicii significat quod alii in vitam alii in opprobrium resurgent sempiternum.||
tribulatio
interl.| interl.| foris ab inimicis||
et angustia.
interl.| interl.| intus Deo non consolante||
marg.| marg.| Tribulatio et angustia. Sancti cum extra patiuntur spe certa salutis in corde dilatantur. Unde prophetabl   : « Cum invocarem exaudivit me Deus iustitie mee in tribulatione dilatasti mihi ».| bm  ||

bl  Ps. 4, 2.
bm  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 27-28, CCSL 119B, p. 31.333-337 : « At contra sancti cum exterius obprimuntur aduersis spe certa salutis in corde dilatantur scientes se ab illo exaudiri clamantes cuius se uerba iubentis audire meminerunt. Hinc etenim propheta ait : Cum inuocarem te exaudisti me Deus iustitiae meae, in tribulatione dilatasti me ».
Numérotation du verset Prv. 1,28 
Tunc invocabunt me et non exaudiam, mane consurgent et non invenient me
marg.| marg.| Invocabunt. Non leguntur Iudei in obsidione Dominum invocasse et si qui invocaverunt quia vere non penituerunt exauditi non sunt.| bn  ||
interl.| interl.| hoc illis||

bn  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 27-28, CCSL 119B, p. 31.325-330 : « Non leguntur Iudaei in illa obsidione dominum inuocasse sed tantum armis esse confisi quamuis desolationem patriae ruinam que templi amarissima mente conspexerint. Si qui tamen tunc eum inuocabant quia hi culpam pro qua sunt puniti intellegere ut uere paeniterent nolebant, frustra ad eum quem contempsere clamabant ».
Numérotation du verset Prv. 1,29 
eo quod exosam habuerint
interl.| interl.| non modo non habuerunt sed odiis persecuti sunt||
disciplinam
interl.| interl.| correctionem morum vel meorum||
et timorem Domini
interl.| interl.| qui est principium sapientie||
non susceperint,
marg.| marg.| Exosam etc. Iustus e contrabo   : « Iniquos, inquit, odio habui et legem tuam dilexi ».| bp  ||

bo  Ps. 118, 113.
bp  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 29, CCSL 119B, p. 32.347-348 : « At salutis filius : Iniquos, inquit, odio habui et legem tuam dilexi ».
Numérotation du verset Prv. 1,30 
nec acquieverint consilio meo
interl.| interl.| cum consulerem eis unde inexcusabiles||
et
interl.| interl.| immo||
interl.| interl.| quod peius||
detraxerint correctioni mee universe56  .

56  correctioni – mee universe ΩD ΩJ] universe correptioni Cor3 (alii), inv. ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 1,31 
Comedent igitur
interl.| interl.| quia detraxerunt nec acquieverunt||
marg.| marg.| Comedent igitur. Quia vias meas ingredi noluerunt ut viverent recipient mercedem viarum suarum ut in eternum pereant. At contra de illis {Erfurt, t. 3, f. 2va ; facsim., t. 2, p. 656a} [Rusch, f. 2va ] qui timent Dominumbq   : « Beati qui ambulant in viis eius. Labores fructuum tuorum manducabis beatus es et bene tibi erit ».| br  ||

bq  Ps. 127, 1.
br  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 31, CCSL 119B, p. 32.350-354 : « Quia, inquit, uias meas ingredi noluerunt ut uiuerent recipient mercedem uiarum suarum ut in aeternum pereant. At contra de his qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius dicitur : Labores fructuum tuorum manducabis, beatus es et bene tibi erit ».
interl.| interl.| de qua suprabs   : « Pedes eorum ad malum currunt ».||

bs  Is. 59, 7.
suisque consiliis saturabuntur.
interl.| interl.| meis noluerunt||
interl.| interl.| quia||
marg.| marg.| Suisque consiliis. Quibus dicebantbt   : « Abscondamus tendiculas contra insontem » quibus pro salvatore latronem eligebant ut scilicet vastarentur a latronibus et inter latrones damnarentur. Quod de omnibus verbi Dei contemptoribus sicut cetera potest accipi.| bu  ||

bt  Prv. 1, 16.
bu  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 31, CCSL 119B, p. 32.355-360 : « Quia in eo consilio quo illos saluare decreueram adquiescere rennuebant saturabuntur suis quibus aiebant : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra, quibus pro saluatore latronem sibi eligebant ut uidelicet uastentur a latronibus et inter latrones damnenturQuod etiam de omnibus uerbi Dei contemptoribus sicut et cetera potest accipi ».
Numérotation du verset Prv. 1,32 
Aversio
interl.| interl.| sua||
marg.| marg.| Aversio. [b] Aversio et prosperitas perdit cum a timore conditoris aversus animus ira eiusdem conditoris in his que peccat nihil sustinere videtur adversi sed, ut Iob aitbv   : « Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad infernum descendunt ».||

bv  Iob. 21, 13 : infernum Weber (F² K² Ed1455)] inferna Clementina Weber
parvulorum
interl.| interl.| sensu||
marg.| marg.| [a] Parvulorum sensu. Unde suprabw   : « Usquequo parvuli diligitis infantiam » qui sensu perfecti esse potuissent si non a consilio sapientie aurem avertissent sed quia avertunt se interficiunt.| bx  ||

bw  Prv. 1, 22.
bx  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 32, CCSL 119B, p. 32.366-372 : « [a] Paruulos non aetate sed sensu dicit quibus supra dictum est : Vsquequo paruuli diligitis infantiam, qui non paruuli sed perfecti sensibus esse potuissent, si non a consilio sapientiae auditum auerterent. Quo autem auerterant eo sese aeternae morti destinabant. Et prosperitas stultorum perdet illos, cum nullis retardantibus aduersis perfecerint actu quod meditantes aiunt : Omnem pretiosam substantiam repperiemus. Item, [b] Auersio paruulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos, quia saepe auersus a timore conditoris animus iam de ira eiusdem iusti conditoris patitur ut in his quae peccat nil sustinere uideatur aduersi, sed ut beatus Iob ait ducat in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendat ».
interficiet eos et prosperitas stultorum perdet eos57  .
interl.| interl.| quam putant beatitudinem||
interl.| interl.| expeditio dum nihil retardat ab eo quod meditantes aiunt : Omnem pretiosam substantiam reperiemus ||

57  eos ΩR Corpus antiphonalium officii officii (n° 6158 : B V)] illos Weber ; Corpus antiphonalium officii officii (n° 6158) ; illegib # ΩD
Numérotation du verset Prv. 1,33 
Qui autem me audierit absque terrore requiescet58  et abundantia perfruetur.
interl.| interl.| bonorum operum nunc tunc gaudiorum in premio ubi nihil adversi||
marg.| marg.| Qui autem etc. Potest et in hac vita intelligi et in futura qui enim Deo perfecte servit non terret, immo gaudet et in adversis et in morte, ut in ingressu vite letetur quietus a supervacuis cogitationibus et a temptationibus et cum transierit a seculo, in gaudio sperate resurrectionis quiescet.| by  ||

by  Cf. Beda Venerabilis, In Prv. 1, 33, CCSL 119B, p. 32.373-33.380 : « Qui autem me audierit absque terrore quiescet. Potest et in hac uita et in futura intellegi quia qui domino perfecte seruit nullis terretur aduersis immo gaudet in aduersis et in ipsa morte quasi de ingressu uitae laetatur quietum que semper a superuacuis cogitationibus ac tumultibus temptationum pectus iuuante sancti spiritus gratia gerit, quod requies septimi diei in lege mystice designabat. Sed et cum transierit e saeculo non solum absque timore malorum sed et in magno gaudio speratae resurrectionis quiescet ut Lazarus in sinu Abrahae».

58  requiescet ΩD Rusch Weber etc.] quiescet Corpus antiphonalium officii (n° 6158)
terrore malorum59  sublato.
interl.| interl.| qui corpus occidunt||

59  terrore malorum ΩS Rusch] timore malorum ΩJ edd., malorum timore ΩM ΩL ΩP ΩR Cor2=Cor3 (antiq.) Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_1)