initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Prv. 11,1 
Statera dolosa
marg.|  S tatera dolosa  : vel pecunie vel iudicii, vel dum quis meliora sua bene gesta quam proximorum iudicat et male gesta leviora, vel imponit importabilia in humeros hominum, digito autem suo non vult ea movere, vel bona agit in publico mala in occulto. Qui autem in omnibus sinceriter agit qui causam et causam equa lance discernit iusti iudicis voluntati et actioni congruit.

a cf. Mt. 23, 4.
abominatio est apud Deum et pondus equum voluntas eius.

est Σ ΓA Φ ΨD Ω ΩD ΩF ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber Deum Ω ΩP plerique codd. edd. Rusch ] Dominum Amiatinus ... Ed1530 Clementina Weber ; illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
Numérotation du verset Prv. 11,2 
Ubi fuerit superbia
marg.|  U bi fuerit superbia . Superbi vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per {Erfurt, t. 3, f. 8rb ; facsim., t. 2, p. 667b} [Rusch, f. 8rb ] ignorantiam discipline, vel proximis contumeliam ingerunt vel « qui se exaltat humiliabitur ».

Lc. 14, 11.

Codd. : Md037v-1, f. 28v ( sine lem. ) Rusch | Superbi... humiliabitur] Superbi vel contumeliosi disciplinam contemnunt, proximis contumelias ingerunt vel certe qui se humiliat exaltabitur Md037
ibi erit et contumelia, ubi autem humilitas ibi et sapientia.
marg.|  U bi autem humilitas . « Abscondisti ea a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis id est humilibus ».

Mt. 11, 25.

Codd. : Md037v-1, f. 28v ( sine lem. ) Rusch | Abscondisti... humilibus] que est abscondita a sapientibus et prudentibus Md037v

erit et ΩL ΩP Rusch Weber ] et ΩD ΩF ΩS, erit ΩM autem ΩP Rusch Weber ] + est ΩD ΩF ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 11,3 
Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio
interl.|  duplicitas

perversorum vastabit eos*.

eos Σ ΩM ΩD ΩF ΩS ΩJ*] illos ΩL ΩP Rusch
Numérotation du verset Prv. 11,4 reprendre ΩD 
Non proderunt divitie
interl.|  temporales

in die
interl.|  ire10 

ultionis11  ,
interl.|  districte12 


11  ultionis ΩF ΩJ Rusch etc .] afflictionis ΩM
iustitia autem
interl.|  opera iustitie13 

liberabit a morte.
interl.|  eterna14 

Numérotation du verset Prv. 11,5 
Iustitia simplicis diriget viam eius
interl.|  qui iustus est iustitia augebitur15 

15  Codd. : Md037v-1, f. 28v Rusch | iustitia augebitur] iustificetur adhuc Md037v
et in impietate sua corruet impius.
interl.|  « qui in sordibus est sordescat adhuc ». 16 

Apc. 22, 11.

Numérotation du verset Prv. 11,6 
Iustitia rectorum liberabit eos
interl.|  a morte
et in insidiis suis capientur iniqui.
Numérotation du verset Prv. 11,7 
Mortuo homine {Erfurt, t. 3, f. 8rb ; facsim., t. 2, p. 667b} [Rusch, f. 8rb ] impio nulla erit ultra spes
marg.|  MORTUO  HOMINE. Hoc Origenes nescivit qui post ultimum iudicium vitam omnibus impiis dandam promisit. Vel defuncti hominis iusti non peribit spes. Gloria autem impiorum peribit. Sciendum tamen quod et ipsis impiis spes venie non est post mortem.17  Sunt tamen qui de levioribus peccatis cum quibus18  defuncti sunt, post mortem possunt absolvi, vel penis castigati vel suorum precibus et eleemosynis et19  missarum celebrationibus sed hoc20  et ante iudicium et de levioribus21  . Qui vero post iudicium22  se liberandos putant, falluntur et ad eos fortasse23  pertinet quod sequitur :   expectatio sollicitorum peribit .24 

17  Hoc Origenes... mortem] Et si impius post mortem spes venie non est Md037v | 18  cum quibus] quibus oblati defuncti sunt Md037v | 19  et] vel Md037v | 20  hoc] hec quibuscumque fiunt Md037v | 21  lev.] + fiunt erratibus Md037v | 22  iudicium] + longo tempore Md037v | 23  eos fort.] quos Md037v |
et expectatio sollicitorum peribit.
marg.|  E xpectatio sollicitorum . Sollicitudo bonorum est implere Dei precepta at malorum scientis peccantium quod eternam rapientur ad penam. Ideoque expectatio illorum coronabitur, istorum damnabitur etiam ante iudicium damnante propria conscientia.
Numérotation du verset Prv. 11,8 
Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo.
interl.|  Iacobus martyrio coronatus est, Petrus de carcere salvatus et Herodes qui eos persecutus est a vermibus visibiliter consumptus et invisibiliter raptus « ubi vermis non moritur et ignis non extinguitur ».

Cf. Act. 12, 2.
Cf. Act. 12, 10.
Is. 66, 24 ; cf. Mc. 9, 43 ; Mc. 9, 45 ; Mc. 9, 47.
Numérotation du verset Prv. 11,9 
Simulator
interl.|  hereticus
marg.|   Simulator . Hereticus simulans catholicam doctrinam decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur evangelii liberabuntur sapientia catholica ne decipula decipiantur heretica.
ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
interl.|  catholica
Numérotation du verset Prv. 11,10 
In bonis
interl.|  operibus
iustorum exaltabitur25  civitas
interl.|  Hierusalem

25  exaltabitur M Y ² ΨD ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] exultabit ΩL ΩP Weber Cor2=Cor3 (h. et quidam anti.: exultabit civitas, al’ exaltabitur sed prima magis congruit sensui)
et in perditione impiorum erit laudatio.
interl.|  letabitur iustus cum viderit vindictam
Numérotation du verset Prv. 11,11 
Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
interl.|  hereticorum
subvertetur.
interl.|  pro voto eorum
Numérotation du verset Prv. 11,12 
Qui despicit amicum suum indigens est corde26  , vir autem prudens tacebit.
interl.|  in publico, occulte castigat
marg.|  Q ui despicit etc. Non est despiciendus qui nos simpliciter amat etsi quid inepte agat. Qui enim hoc facit indiget sapientia.   Prudens autem plublice tacet occulte castigat quod melius in sequentibus aperitur :   Qui autem ambulat fraudulenter revelat arcana ,   fidelis celat amici commissum . Et in evangelio : « Si peccaverit in te frater tuus corripe eum inter te et ipsum solum » etc. Unde et recte additur :   Ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia . Ne enim putares si corrigere non potes, ultra celare debere recte dicit populum sine gubernatore corruere. Salvari autem ubi sunt multa consilia ut ostendat quod solus emendare non potes pluribus est revelandum ut a pluribus corrigatur.

Mt. 18, 15.

26  est corde Ω Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 11,13 
Qui ambulat fraudulenter revelat arcana,
interl.|  proximi
qui autem fidelis est celat amici27  commissum.
interl.|  » Corripe eum inter te et ipsum solum ».

Mt. 18, 15.

27  celat amici Ω ΩF Cor2=Cor3 (Beda : amici), Ed1455 Rusch ] inv. Amiatinus, celat animi Φ ΨD Cor2=Cor3 (ant. secundum hebr.), animi celat ΩL ΩP Weber , animi celat amici Clementina ; Cor1 (hebr. non habet amici vel animi sed simpliciter celat commissum)
Numérotation du verset Prv. 11,14 
Ubi
interl.|  tamen
non est gubernator populus corruit28  , salus autem ubi multa consilia.

28  corruit p. ΩS Rusch ] inv. Cava Σ M Y* Θ T S* ΩM ΩF, p. corruet ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,15 
Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo,
marg.|   Affligetur . Ad litteram patet. Allegorice sed est a sorte sanctorum extraneus qui peccata sua non corrigit. Sed quicumque talibus vel communionis gratiam concedit vel vitam promittit eternam, quia fidem fecit pro extraneo seipsum ante districti iudicis oculos ultione dignum reddet.
qui autem cavet laqueos securus erit.
marg.|  Q ui autem cavet etc. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per penitentiam curat29  et ab impenitentium societate se immunem servat.
29  curat] scrips. cum Beda, urat cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 11,16 
Mulier
interl.|  Ecclesia
gratiosa
interl.|  plena Spiritu sancto
inveniet30 
interl.|  alias : habebit 31 

30  inveniet Ω ΩLP ΩF Rusch Weber ] habebit Θ
31  habebit] corr. , hêebit cacogr. Rusch
gloriam
interl.|  eternam
et robusti
interl.|  virtutibus
habebunt divitias.
interl.|  eternas
Numérotation du verset Prv. 11,17 
Benefacit anime sue vir misericors,
interl.|  » Iudicium sine misericordia ei qui non facit misericordiam ».

Iac. 2, 13.
qui autem crudelis est32  propinquos abicit.

32  est Σ ΠH Z Ω ΩF Rusch ] + et ΩLP Weber, + etiam Clementina
Numérotation du verset Prv. 11,18 
Impius facit opus instabile,
interl.|  quod peribit
seminanti
interl.|  ei
autem iustitiam merces fidelis.
interl.|  retributio eterna
Numérotation du verset Prv. 11,19 
Clementia33 
interl.|  pietas

33  clementia] iustitiam Cor3 (hebr.) ; cf. Pagnini 1542 : “rectus qui facit iustitiam apprehendet vitam” ; Montano 1584 : “Sic iustitia ad vitas”
preparabit vitam34 
interl.|  eternam

34  preparabit Z² Cor2 (vel) Ω ΩF ΩJ ΩP Rusch ] preparavit Φ Cor2 Cor3 (vel), preparat ΩL Weber ;
et sectatio
interl.|  non secutio que ex infirmitate
malorum mortem.
Numérotation du verset Prv. 11,20 
Abominabile Domino cor pravum35  et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant.
interl.|  » Ambulate dum lucem habetis ».

Io. 12, 35.

35  cor pravum Amiatinus Φ ΨD Ω ΩLP Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 11,21 
Manus in manu
interl.|  abominatio Domino cor pravum quia manus in manu
marg.|  M anus in manu etc. Qui manum iungit in manu nihil iniqua operat {Erfurt, t. 3, f. 8va ; facsim., t. 2, p. 668a} [Rusch, f. 8va ] sed   manus in manu non erit innocens malus, quia et si ab iniqua actione manus ad horam subtrahit cordis tamen innocentiam malus habere non potest. Unde premissum est :   Abominabile Domino cor pravum .
interl.|  corde
semen autem iustorum salvabitur.
marg.|  S emen autem iustorum salvabitur . Hoc supra. Seminanti autem iustitiam merces fidelis. Unde :   semen iustorum salvabitur, quia qui precedentium iustorum exempla sectantur horum que vestigia ad recipienda eterne salutis premia sequentur. Unde Isaias : « Omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus ».

Is. 61, 9.
Numérotation du verset Prv. 11,22 
Circulus aureus
interl.|  pulcra et circumflexa locutio
in naribus suis
interl.|  sensibus stulte mentis
mulier pulchra
interl.|  verbo
et fatua.
interl.|  intellectu
marg.|  C irculus aureus etc. Si   suis naribus circulum auri fixeris, nihilominus ille naso transvertit luto se immergit. Ita   mulier fatua si pulchritudinem vultus vel habitus acceperit faciem tamen suam ad infima declinare, suam speciositatem advertendos ubique castitatis flosculos circumferre se ceno voluptatis diligit inquinare. Alter : Qui doctrinam hereticam nitore videt eloquentie splendere, nec tamen sapientie apto intellectu congruere. Circulus aureus   in naribus suis, id est pulchra et circumflexa locutio in sensibus stulte mentis cui ex eloquio aurem splendet, sed tamen ex terrene intentionis pondere more suis ad superiora non respicit quod exponit sic :   Mulier pulchra et fatua, id est doctrina heretica pulchra verbo fatua intellectu.
marg.|  C irculus aureus etc. Qui ornamentum divini eloquii meditando consequitur sed hoc male vivendo insequitur circulum aureum habet   in naribus suis sed more suis terram vertit, quia que odore notitie percepit immunda actione sordidavit. Ideo   mulier pulchra per scientiam   et fatua per actionem quia carnalibus deditus.
Numérotation du verset Prv. 11,23 
Desiderium iustorum omne bonum est36  ,
interl.|  iustitiam ubique regnare

36  est] om. ΩM
prestolatio impiorum furor.
interl.|  ira enim per silentium clausa magis estuat
interl.|  cum a pravo opere quiescant vim furoris inferre intendunt
interl.|   manus in manu non erit innocens malus quia
Numérotation du verset Prv. 11,24 
Alii dividunt
interl.|  » Dispersit dedit pauperibus ».

Ps. Ps. 111, 9 ; 2Cor. 9, 9.
propria
interl.|  non aliena
et ditiores fiunt,
interl.|  » Centuplum accipiunt in hoc tempore et in futuro vitam eternam »

Mt. 19, 29.
alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt.
interl.|  in futuro nec gutta aque dabitur ad refrigerandum et hic ubi semper avarus eget.

cf. Lc. 16, 24.
Numérotation du verset Prv. 11,25 
Anima que benedicit
interl.|  exterius predicando
impinguabitur
interl.|  intus augmenti pinguedinem recipit
et qui inebriat ipse
interl.|  auditores divino eloquio
quoque inebriabitur.
interl.|  potu multiplicis muneris
Numérotation du verset Prv. 11,26 
Qui abscondit
interl.|  servus malus et piger qui talentum abscondit

cf. Mt. 25 26-30.
frumenta in tempore37  *
interl.|  predicationis

37  in tempore Ω ΩJFS] om. ΩM ΩL ΩP Rusch Weber
maledicetur in populis.
interl.|  quia pro multis quos corrigere potuit damnatur
Benedictio autem
interl.|  » Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis ».

Mt. 25, 21.
super caput vendentium.
interl.|  verbum pretio fidei et confessionis
interl.|  negotiamini dum venio
Numérotation du verset Prv. 11,27 
Bene consurgit
interl.|  consurgit ad bonum opus accinctus
diluculo
interl.|  crescente luce iustitie
qui querit bona,
interl.|  que faciat quibus ad celestia perveniat
qui autem investigator malorum est ab eis opprimetur38  .
marg.|  B ene consurgit, id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis qui nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala que dicat vel agat inquirit eorum pondere ab altioribus retardatur.

38  ab eis – opprimetur Ω ΩF Rusch ] inv. ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,28 
Qui confidit39  in divitiis suis
interl.|  non attendens futura bona

39  confidit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch ] confidet G Cava X Σ Amiatinus L Weber
corruet.
interl.|  a vita eterna
Iusti autem quasi virens
interl.|  spe
folium germinabunt.
interl.|  opera bona
marg.|  I usti autem etc. Quasi : Qui spe futurorum premiorum bona faciunt in presenti iuste quod sperant accipiunt. Virens quippe in arbore folium fructus quos non dum ostendit signat affuturos et iusti quasi virens folium germinant qui « spe salvi facti » in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.

Rm. 8, 24.
Numérotation du verset Prv. 11,29 
Qui conturbat
interl.|  tumultibus cogitationum
domum suam
interl.|  mentem
possidebit ventos
interl.|  aperit eam flatibus malignorum spirituum quibus obruatur
et qui stultus est
interl.|  cum dominari videatur
serviet sapienti.
interl.|  probatiorem facit per equendo
marg.|  Q ui stultus est . Impius vivit pio ille damnatur iste accipit bravium pro quo certabat.
Numérotation du verset Prv. 11,30 
Fructus
interl.|  merces
iusti lignum vite40  qui suscipit animas
interl.|  quasi patronus

40  vite ΩM ΩJ² ΩF] + et ΩS ΩJ3 ΩL ΩP Weber
sapiens est.
interl.|  quia fructum percipiet
marg.|  F ructus iusti lignum vite etc. Visio Christi qui sapientia. De qua : « Lignum vite est amplectentibus eam ». Et in Apocalypsi : Qui vicerit dabo ei « edere de ligno vite quod est in paradiso Dei mei ». Et hunc fructum iusti expectant dum   quasi virens folium germinant.
marg.|  Q ui suscipit animas etc. Qui animarum curam pro Domino suscipit ut vel errantes doceat {Erfurt, t. 3, f. 8vb ; facsim., t. 2, p. 668b} [Rusch, f. 8vb ] vel consoletur mestos, vel temporalibus bonis sustentet, vel renitentes ad remedia salutis protrahat, vel pastore destitutos gubernet ut secum plures ad Dominum perducat. Sapiens est quia sibi, ut sublimius cum Domino regnet41  , procurat.

Prv. 3, 18.
Apc. 2, 7 : « Vicenti dabo edere… ».
41  ut] corr., unde Rusch | regnet] reguet cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 11,31 
Si iustus in terra recipit
interl.|  iudicium
interl.|  "Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebit ?" Quam translationem Petrus in epistola sua sequitur.
marg.|  S i iustus in terra . Si martyres tanta patiuntur iniuste, quanta tormenta manent eorum tortores ? Si Iob et Tobias et alii Dei electi tanta in hac vita passi sunt, quid miramur si nos longe inferiores aliqua tangit afflictio ? Etsi enim impii non sumus certe si peccatores nos esse negamus nosipsos seducius et veritas in nobis non est.

Cf. 1Pt. 4, 18.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_11)